Die Bibel

 

Genesis 10

Lernen

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1222

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1222. Quod ‘frater Japheti major’ significet quod ejus cultus fuerit externus, constat a significatione ‘Japheti’ quod sit Ecclesia externa, de quo in cap. praec. vers. 18 seq. et supra in hoc capite a vers. 1 ad 5; hi ‘Shemus frater Japheti major’ significat in specie quod Ecclesia interna et Ecclesia externa sint ‘fratres’, nam cultus internus ad cultum externum in quo internus, non aliter se habet; est enim consanguinitas, quia in utroque est charitas principale, sed interna Ecclesia est ‘frater major’ quia prior et interior. ‘Frater Japheti major’ etiam hic involvit quod altera Ecclesia Antiqua, ‘Eberus’ appellata, fuerit primae Antiquae Ecclesiae sicut ‘frater’, nam per ‘Japhetum’ in sensu interno nihil aliud significatur quam cultus externus in quo internus, cujuscumque Ecclesiae, ita quoque cultus novae hujus Antiquae Ecclesiae qui principaliter fuit externus; talis est sensus internus Verbi ut historica sensus litteralis non attendantur cum universalia spectantur, quae abstracta sunt a sensu litterali, se enim mutuo aliter conspiciunt; inde hic ‘frater Japheti major’ significat in sensu interno cultum novae Ecclesiae Antiquae quod fuerit externus; nisi haec significarentur non opus fuisset ut hic diceretur quod esset frater Japheti major.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.