Die Bibel

 

Genesis 10

Lernen

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1188

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1188. Quod per ‘Niniven’ significentur doctrinalium falsa, per ‘Rehoboth et Calah’ quoque talia ex alia origine, constat ex significatione ‘Ninives’ in Verbo, de qua mox: falsa hujus generis dantur a tribus originibus: Prima est ex fallaciis sensuum, obscuritate intellectus quod non illustratus, et ex ignorantia, inde falsitas quae est ‘Niniveh’: Altera origo est ex eadem causa sed praedominante cupidine, ut vel innovandi vel praeeminendi, falsa inde sunt ‘Rehoboth’: Tertia origo est voluntatis, ita cupiditatum, quod non aliud agnoscere velint pro vero quam quod cupiditatibus favet, inde falsa quae vocantur ‘Calah’. : omnia haec falsa existunt per ‘Asshur’ seu ratiocinia de veris et bonis fidei.

[2] Quod ‘Niniveh’ significet falsa ex fallaciis sensuum, obscuritate intellectus quod non illustratus, exque ignorantia, constat apud Jonam, qui missus ad Niniven, cui urbi condonatum, quia tales; exque singulis apud Jonam de Ninive; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi; ibi sunt historica, sed usque prophetica, involventia et repraesentantia talia arcana, sicut omnia reliqua historica Verbi.

[3] Similiter apud Esaiam,

ubi de rege Asshuris, Quod manserit in Ninive, et cum incurvaret se in domo Nisroch dei sui, quod a filiis percussus gladio, 37:37, 38;

haec tametsi sunt historica, usque sunt prophetica, involventia et repraesentantia similia arcana, et ibi per ‘Niniven’ significatur cultus externus in quo falsa, qui quia idololatricus, ‘percussus est a filiis gladio’; ‘filii’ sunt falsa, ut prius ostensum; ‘gladius’ est falsi poena, ut ubivis in Verbo: etiam apud Zephaniam,

[4] Jehovah extendet manum Suam super septentrionem, et perdet Asshurem, et ponet Niniven in desolationem, siccitatem sicut desertum; et cubabunt in medio ejus greges, omnis fera ejus gentis; etiam platea et anataria in malogranatis ejus pernoctabunt, vox cantabit in fenestra, vastitas in limine, quia cedrum ejus denudavit, 2:13, 14;

hic describitur Niniveh, sed stilo prophetico, et ipsa falsitas quae significatur per ‘Niniven’; falsitas ea quia colitur, vocatur ‘septentrio, fera gentis, platea et anataria in malogranatis’, et exprimitur per quo ‘vox cantet in fenestra, et denudetur cedrus’, quae est intellectuale verum; omnes hae expressiones sunt significativae talis falsitatis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.