Die Bibel

 

Genesis 1

Lernen

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Aus Swedenborgs Werken

 

Vera Christiana Religio #20

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 853  
  

20. II. QUOD UNUS ILLE DEUS SIT IPSA SUBSTANTIA ET IPSA FORMA, ET QUOD ANGELI ET HOMINES SINT SUBSTANTIAE ET FORMAE EX IPSO; ET QUOD QUANTUM 1 ILLI IN IPSO SUNT, ET IPSE IN ILLIS, TANTUM SINT IMAGINES ET SIMILITUDINES IPSIUS. Quoniam Deus est Esse, etiam est Substantia, nam Esse nisi sit substantia, est ens rationis, substantia enim est ens subsistens; 2 et qui est substantia, etiam est forma, nam substantia nisi sit forma, est ens rationis; quare de Deo praedicari potest utraque, sed ita, quod sit Substantia et Forma unica, ipsa, et prima: quod haec Forma sit ipsa Humana, hoc est, quod Deus sit Ipse Homo, cujus omnia Infinita sunt, 3 in SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, Amstelodami Anno MDCCLXIII, vulgata, demonstratum est; similiter quod Angeli et Homines sint substantiae et formae creatae et organizatae ad recipiendum Divina per Coelum influentia in se; quare in Libro creationis vocantur Imagines et Similitudines Dei, Genesis 1:26-27, et alibi, quod sint filii Ipsius et nati ab Ipso; at quod quantum homo sub auspicio Divino vivit, hoc est, patitur se duci a Deo, tantum fiat Ipsius imago interius et interius, in serie hujus Operis, multis demonstrabitur.

[2] Nisi de Deo formetur idea, quod sit prima Substantia et Forma, et de Forma Ipsius quod sit ipsa Humana, Mentes humanae sibi facile inducerent phantasias sicut spectra de Ipso Deo, de exortu hominum, et de Creatione Mundi; de Deo non aliam notionem sibi sumerent, quam sicut de Natura universi in suis primis, ita sicut de ejus Expanso, aut sicut de inani aut nihilo; de exortu hominum, sicut de confluxu elementorum in talem formam ex fortuito; de Creatione 4 Mundi, quod origo substantiarum et formarum ejus sit ex punctis et dein lineis geometricis, quae quia nullius praedicationis, ita in se non aliquid sunt; apud tales est omne Ecclesiae sicut Styx 5 aut caligo in Tartaro. 6

Fußnoten:

1. Sic 18. ET QUOD QUANTUM ubi in prima editione ET QUANTUM.

2. Sic Errores Typographici.
3. Prima editio: suat.
4. Primo editio: Creationae.
5. Prima editio: styx.
6. Prima editio: tartaro.

  
/ 853