Die Bibel

 

Genesis 1

Lernen

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #50

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

50. Quid Antiquissima Ecclesia per ‘imaginem Domini’ intellexerunt, plura sunt quam ut dici possint. Homo nescit prorsus quod regatur a Domino per angelos et spiritus et quod apud unum quemvis hominem sint ad minimum bini spiritus et bini angeli; per spiritus fit communicatio hominis cum mundo spirituum, et per angelos, cum caelo; absque communicatione hominis per spiritus cum mundo spirituum et per angelos cum caelo, et sic per caelum cum Domino, nequaquam vivere potest; vita ejus pendet prorsus a conjunctione illa; si recederent spiritus et angeli, momento periret. Quamdiu homo non regeneratus est, regitur prorsus aliter quam cum regeneratus; cum non regeneratus, apud eum sunt spiritus mali qui dominantur ita super eum ut angeli tametsi adsunt, vix quicquam efficere possint qua solum dirigere ne praecipitet se in ultimum malum, et flectere eum ad quoddam bonum, et quidem per propria ejus cupiditates ad bonum, et per fallacias sensuum ad verum; tunc communicationem habet cum mundo spirituum per spiritus qui apud eum, sed non ita cum caelo, quia spiritus mali dominantur et angeli solum avertunt. Cum autem regeneratus est, tunc dominantur angeli et omnia bona et vera ei inspirant, ac horrorem et timorem pro malis e falsis. Angeli quidem ducunt, sed solum ministrant, nam Dominus solus est qui hominem regit per angelos et spiritus; et quia fit ministerio angelorum, hic primum dicitur in plurali, ‘faciamus hominem in imaginem nostram’; sed quia solus usque regit et disponit, in subsequente versu dicitur in singulari, ‘creabat Deus illum in imaginem Suam’; quod etiam Dominus clare dicit apud Esaiam,

Ita dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, Ego Jehovah facio omnia, extendens caelos Solus, expandens terram a Me Ipso, 44:24.

Ipsi angeli etiam fatentur quod nihil potestatis apud eos, sed quod Solo Domino agant.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.