Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8093

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8093. ‘Et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum’: quod significet quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono, constat ex significatione ‘non duxit illos Deus via’ quod sit quod provisum a Divino ne transirent; per ‘ducere’ enim, cum a Deo, significatur providentia, et per ‘viam’ significatur verum, n. 627, 2333, hic transire ad illud; et ex repraesentatione ‘Philistaeorum’ quod sint qui in scientia cognitionum quae fidei, et non in vita charitatis, de 1 qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, ita qui in vero fidei quod non ex bono; quod per ‘Philistaeos et terram illorum’ id significetur, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis apud Jeremiam 47:1 ad fin. , ubi describuntur, 2 tum apud Joelem 4:5, 6 [KJV, 3:5, 6]; et quoque ab historicis Verbi ubi agitur de bellis inter filios Israelis et Philistaeos, 3 deque illorum subjugatione a Philistaeis, et nunc horum a filiis Israelis; per ‘Philistaeos’ ibi 4 repraesentantur illi qui in fide separata sunt, seu quibus scientia cognitionum fidei est 5 principale, non autem vita secundum illam, consequenter illi qui docent et credunt solam fidem salvare.

[2] Opinio 6 de fide 7 sola seu separata non est nova seu solum hujus temporis, sed fuerat in antiquis Ecclesiis, et invaluit cum malo vitae; describitur etiam in Verbo passim, sed per nomina; primum per ‘Cainum’ quod occiderit fratrem suum Abelem, n. 337, 340, 1179, ‘Cainus’ ibi in sensu interno repraesentativo est talis fides, et ‘Abel’ est charitas; describitur etiam per ‘Chamum’ cum maledictus a patre suo, n. 1062, 1063; postea per ‘Rubenem’ quod 8 ascenderit cubile patris sui, n. 3870, 4601; et per ‘Schimeonem’ et ‘Levi’ quod occiderint Chamorem et viros Sechemi, 9 ac ideo maledicti a patre suo, n. 3870, 6352; describitur etiam illa fides per ‘Aegyptios’ ac per eorum primogenita quod occisa, n. 7766, 7778, et quod illi immersi sint mari Suph; describitur etiam per ‘Philistaeos’, n. 3412, 3413, et quoque per ‘Tyrum et Sidonem’ passim apud Prophetas, apud quos per ‘Philistaeos’ significatur scientia cognitionum fidei, et per ‘Tyrum et Sidonem’ ipsae cognitiones interiores et exteriores 10 ; demum etiam per ‘Petrum’ cum ter abnegavit Dominum, n. 6000, 6073 fin. ; sed videantur quae de hac fide prius 11 ostensa sunt, n. 36, 379, 389, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2228, 2231, 2261, 12 2343, 2349, 2364, 2383, 2385, 2401, 2435, 2982, 3146, 13 3242, 3325, 3412, 3413, 3416, 3427, 3773, 4663, 4672, 4673, 4683, 4721, 4730, 4766, 4783, 4925, 5351, 14 5820, 5826, 6269, 6272, 6273, 6348, 6353, 7039, 7097, 7127, 7317, 7502, 7545, 7623-7627, 7724, 7779, 7790, 7950.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. tunc

3. et nunc

4. significantur

5. essentiale Ecclesiae et inde essentiale salutis; (in the margin) quae per Philistaeos et terram illorum principaliter significatur, ad quam dicitur quod nontransirent

6. fide de, in the First Latin Edition.

7. separata seu sola

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter tres illi maledicti sunt a patre, Genes. xlix

10. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 1201

11. The Manuscript inserts passim.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1062

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1062. Quod ‘Shem’ significet Ecclesiam internam, ‘Ham’ Ecclesiam corruptam, ‘Japheth’ Ecclesiam externam, etiam a sequentibus constat, nam describuntur quales sunt. Sicut in omni Ecclesia, ita fuit in Antiqua, nempe quod fuerint qui interni homines, qui corrupti interni, et qui externi: qui interni, sunt qui principale fidei faciunt charitatem; qui corrupti interni, sunt qui principale fidei faciunt fidem absque charitate; et qui externi, sunt qui de interno homine parum cogitant, sed usque opera charitatis praestant et ritu Ecclesiae sancte observant: praeter haec tria genera hominum non dantur alii qui dicendi homines Ecclesiae spiritualis; et quia homines Ecclesiae fuerunt omnes, dicuntur ‘egressi arca’. Qui interni homines fuerunt in Ecclesia Antiqua, hoc est, qui principale fidei fecerunt charitatem, dicti fuerunt ‘Shem’; at qui corrupti interni fuerunt, qui nempe principale fidei fecerunt fidem absque charitate, in Ecclesia Antiqua, vocati sunt ‘Ham’; at qui externi fuerunt et de interno homine parum cogitarunt, sed usque opera charitatis praestiterunt et ritus Ecclesiae sancte observarunt, in Ecclesia Antiqua, appellati sunt ‘Japheth’: de singulis quales fuerunt, agitur in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6272

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6272. ‘Conversim misit manus suas’: quod significet sic non secundum ordinem, constat ex significatione ‘conversim mittere manus’ quod sit non secundum ordinem; sic enim minorem natu facit primogenitum, et vice versa, consequenter verum fidei prius et superius, et bonum charitatis posterius et inferius; primogenitura enim est prioritas et superioritas, n. 3325. Quantum mali in Ecclesia hoc introducit, manifeste constare potest, nam per id se mittunt in tale obscurum ut non sciant quid bonum, ita nec quid verum; est enim bonum instar flammae et verum instar lucis inde; si aufers flammam, etiam perit lux, et si aliqua lux appareat, est illa sicut lux fatua quae non ex flamma; inde est quod Ecclesiae inter se collidant et litigent de vero, et una congregatio dicat quod id verum sit, et alia quod id falsum; et quod adhuc pejus, cum semel fidem priore loco in Ecclesiae coetu posuerunt, incipiunt dein separare fidem a charitate et hanc respective nihili facere, et sic 1 nihil curare vitam, ad quod homo ex natura etiam inclinat; inde perit Ecclesia; nam vita facit eam apud hominem, non autem doctrina absque vita; ita nec confidentia quae est fides eminens, nam confidentia genuina non dabilis est quam apud illos qui in charitate sunt, vita confidentiae est inde. Praeterea, quod bonum charitatis actualiter primogenitum sit, hoc est, priore loco, et quod verum fidei appareat sicut sit, videatur n. 3324, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quoque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.