Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8093

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8093. ‘Et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum’: quod significet quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono, constat ex significatione ‘non duxit illos Deus via’ quod sit quod provisum a Divino ne transirent; per ‘ducere’ enim, cum a Deo, significatur providentia, et per ‘viam’ significatur verum, n. 627, 2333, hic transire ad illud; et ex repraesentatione ‘Philistaeorum’ quod sint qui in scientia cognitionum quae fidei, et non in vita charitatis, de 1 qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, ita qui in vero fidei quod non ex bono; quod per ‘Philistaeos et terram illorum’ id significetur, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis apud Jeremiam 47:1 ad fin. , ubi describuntur, 2 tum apud Joelem 4:5, 6 [KJV, 3:5, 6]; et quoque ab historicis Verbi ubi agitur de bellis inter filios Israelis et Philistaeos, 3 deque illorum subjugatione a Philistaeis, et nunc horum a filiis Israelis; per ‘Philistaeos’ ibi 4 repraesentantur illi qui in fide separata sunt, seu quibus scientia cognitionum fidei est 5 principale, non autem vita secundum illam, consequenter illi qui docent et credunt solam fidem salvare.

[2] Opinio 6 de fide 7 sola seu separata non est nova seu solum hujus temporis, sed fuerat in antiquis Ecclesiis, et invaluit cum malo vitae; describitur etiam in Verbo passim, sed per nomina; primum per ‘Cainum’ quod occiderit fratrem suum Abelem, n. 337, 340, 1179, ‘Cainus’ ibi in sensu interno repraesentativo est talis fides, et ‘Abel’ est charitas; describitur etiam per ‘Chamum’ cum maledictus a patre suo, n. 1062, 1063; postea per ‘Rubenem’ quod 8 ascenderit cubile patris sui, n. 3870, 4601; et per ‘Schimeonem’ et ‘Levi’ quod occiderint Chamorem et viros Sechemi, 9 ac ideo maledicti a patre suo, n. 3870, 6352; describitur etiam illa fides per ‘Aegyptios’ ac per eorum primogenita quod occisa, n. 7766, 7778, et quod illi immersi sint mari Suph; describitur etiam per ‘Philistaeos’, n. 3412, 3413, et quoque per ‘Tyrum et Sidonem’ passim apud Prophetas, apud quos per ‘Philistaeos’ significatur scientia cognitionum fidei, et per ‘Tyrum et Sidonem’ ipsae cognitiones interiores et exteriores 10 ; demum etiam per ‘Petrum’ cum ter abnegavit Dominum, n. 6000, 6073 fin. ; sed videantur quae de hac fide prius 11 ostensa sunt, n. 36, 379, 389, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2228, 2231, 2261, 12 2343, 2349, 2364, 2383, 2385, 2401, 2435, 2982, 3146, 13 3242, 3325, 3412, 3413, 3416, 3427, 3773, 4663, 4672, 4673, 4683, 4721, 4730, 4766, 4783, 4925, 5351, 14 5820, 5826, 6269, 6272, 6273, 6348, 6353, 7039, 7097, 7127, 7317, 7502, 7545, 7623-7627, 7724, 7779, 7790, 7950.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. tunc

3. et nunc

4. significantur

5. essentiale Ecclesiae et inde essentiale salutis; (in the margin) quae per Philistaeos et terram illorum principaliter significatur, ad quam dicitur quod nontransirent

6. fide de, in the First Latin Edition.

7. separata seu sola

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter tres illi maledicti sunt a patre, Genes. xlix

10. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 1201

11. The Manuscript inserts passim.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1062

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1062. Quod ‘Shem’ significet Ecclesiam internam, ‘Ham’ Ecclesiam corruptam, ‘Japheth’ Ecclesiam externam, etiam a sequentibus constat, nam describuntur quales sunt. Sicut in omni Ecclesia, ita fuit in Antiqua, nempe quod fuerint qui interni homines, qui corrupti interni, et qui externi: qui interni, sunt qui principale fidei faciunt charitatem; qui corrupti interni, sunt qui principale fidei faciunt fidem absque charitate; et qui externi, sunt qui de interno homine parum cogitant, sed usque opera charitatis praestant et ritu Ecclesiae sancte observant: praeter haec tria genera hominum non dantur alii qui dicendi homines Ecclesiae spiritualis; et quia homines Ecclesiae fuerunt omnes, dicuntur ‘egressi arca’. Qui interni homines fuerunt in Ecclesia Antiqua, hoc est, qui principale fidei fecerunt charitatem, dicti fuerunt ‘Shem’; at qui corrupti interni fuerunt, qui nempe principale fidei fecerunt fidem absque charitate, in Ecclesia Antiqua, vocati sunt ‘Ham’; at qui externi fuerunt et de interno homine parum cogitarunt, sed usque opera charitatis praestiterunt et ritus Ecclesiae sancte observarunt, in Ecclesia Antiqua, appellati sunt ‘Japheth’: de singulis quales fuerunt, agitur in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1016

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1016. ‘Effundimini in terram et multiplicamini in ea’: quod significent incrementa boni et veri in externo homine, qui est terra, et quod ‘effundi’ praedicetur de bonis, et ‘multiplicari’ de veris, ex illis quae mox dicta sunt, constat; tum ex significatione ‘terrae’ quod sit externus homo, de quibus videantur quae dicta et ostensa sunt ad vers. 1 hujus capitis n. 983.

[2] Quod effundi in terram, et sic multiplicari in ea dicatur, ita se res habet:

apud regeneratum hominem nihil multiplicatur in externo ejus homine, hoc est, nihil boni et veri incrementa capit nisi per charitatis effectum; charitas est quasi calor tempore veris seu aestatis, qui facit ut gramina, herbae et arbores crescant; absque charitate seu calore spirituali nihil crescit, quare hic primum dicitur ‘effundimini in terram’, quod praedicatur de bonis quae sunt charitatis, per quae multiplicatio boni et veri; quisque capere potest quomodo hoc se habet; nihil apud hominem crescit et multiplicatur nisi sit aliqua affectio; affectionis jucundum facit ut non solum radicem agat sed etiam crescat; secundum affectionis aspirationem omnia fiunt;

[3] quod amat homo, hoc libenter arripit, retinet et custodit; ita omnia quae favent alicui affectioni; quae non favent, ea homo nihil curat, respicit sicut nihil, immo rejicit; sed qualis affectio, talis multiplicatio; apud regeneratum est affectio boni et veri ex charitate a Domino donata, quare quicquid favet affectioni charitatis, hoc arripit, retinet et custodit, et ita confirmat se in bonis et veris; quae significantur per ‘effundimini in terram, et multiplicamini’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.