Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6281

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6281. Quod ‘redimere’ attinet, id in proprio sensu significat sibi restituere et appropriare quod suum fuerat, et praedicatur de servitio, de morte et de malo; cum de servitio, intelliguntur illi qui servi facti sunt, in sensu spirituali qui emancipati inferno; cum de morte, intelliguntur illi qui in damnatione; et cum de malo, ut hic, intelliguntur qui in inferno, nam malum a quo angelus redemit, est infernum, n. 6279. Quia Dominus ab illis hominem liberavit per quod Humanum in Se Divinum fecit, ideo est Divinum Humanum Ipsius quod in Verbo vocatur Redemptor; ut apud Esaiam,

Ego adjuvo te, dictum Jehovae, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, 41:14:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius, 49:7, 26:

apud eundem,

Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, 54:5;

in his locis distinguitur Ipsum Divinum quod vocatur Jehovah, a Divino Humano quod dicitur Redemptor Sanctus Israelis.

[2] Quod autem sit Ipse Jehovah in Divino Humano 1 , constat ab his locis:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor illius, Jehovah Zebaoth, Ego primus et Ego novissimus, et praeter Me non Deus, 44:6:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, ... Ego Jehovah Deus tuus, docens te, 48:17:

apud eundem,

Tu Pater noster, nam Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, 63:16:

apud Davidem,

Jehovah Qui redemit e fovea vitam 2 tuam, Ps. 103:4;

[3] ex quibus locis etiam patet quod per ‘Jehovam’ in Verbo non alius intelligatur quam Dominus, n. 1343, 3 1736, 2921, 3035, 5663; et quod ‘Jehovah Redemptor’ sit Divinum Humanum Ipsius; ideo quoque qui redempti sunt, vocantur redempti Jehovae, apud Esaiam,

Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso, et pretium operis coram Ipso, vocabunt illos, Populum sanctitatis, redemptos Jehovae, 62:11, 12; 4 quod Dominus sit a Quo ‘redempti Jehovae’ dicuntur, manifeste liquet, nam de Adventu Ipsius dicitur ‘ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso’. Praeterea videatur Esai. 43:1 5 , 52:2, 3, 63:4, 9, 13:14, Exod. 6:6 6 , 15:13, 7 Hiob. 19:25, ubi patet quod redemptio praedicetur de servitio, et de morte, et de 8 malo.

Poznámky pod čarou:

1. Qui Redemptor

2. meam in the Manuscript, and in the First Latin Edition, but see Hebrew and Arcana Coelestia 5236.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ibi quod Dominus sit, Qui Jehovah Redemptor,

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. In the Manuscript Hiob ref. follows Hosea ref.

8. inferno

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Psalmi 1:5

Studie

       

5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum,

Bible

 

Esaias 62

Studie

   

1 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.

2 Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.

3 Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.

4 Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te ; et terra tua inhabitabitur.

5 Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.

6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,

7 et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.

8 Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ : Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.

9 Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum ; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.

10 Transite, transite per portas, præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.

11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ : Dicite filiæ Sion : Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.

12 Et vocabunt eos Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis : Quæsita civitas, et non derelicta.