Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4918

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4918. ‘Et ecce gemini in utero illius’: quod significet quod utrumque Ecclesiae, constat ex significatione ‘geminorum’ quod sint utrumque, nempe bonum et verum, de qua n. 3299; et ex significatione ‘uteri’ quod sit ubi conceptum jacet bonum et verum, proinde ubi id quod est Ecclesiae; ‘uterus’ in genuino sensu significet intimum amoris conjugialis in quo innocentia, quia uterus correspondet 1 illi amori in Maximo Homine; et 2 quoniam amor conjugialis originem ducit ab amore boni et veri, qui est conjugii caelestis, et hoc conjugium est ipsum caelum seu regnum Domini, et regnum Domini in terris est Ecclesia, ideo per ‘uterum’ etiam significatur Ecclesia; Ecclesia enim est ubi est conjugium boni et veri; inde est quod ‘aperire uterum’ sit inde doctrinae Ecclesiarum, n. 3856, ut et facultas recipiendi vera et bona quae sunt Ecclesiae, n. 3967; et ‘ex utero exire’ quod sit renascitur seu regenerari, n. 4904, hoc est, Ecclesia fieri; qui enim renascitur seu regeneratur, is fit Ecclesia:

[2] 3 quia per ‘exire ex utero’ significatur renascentia, et inde Ecclesia, Dominus in Verbo vocatur ‘Formator ab utero, Eductor ab utero’, et illi qui regenerati sunt et 4 facti Ecclesia, dicuntur ‘portati ab utero’; ut apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Factor tuus, formator tuus ab utero, adjuvat te, 5 44:2:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, 44:24 6 :

apud eundem,

Dixit Jehovah, Formator meus ab utero in servum Suum, ad reducendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur, 49:5:

apud Davidem,

Jehovah Eductor meus ab utero, Ps. 22:10 7 [KJV 9]:

apud Esaiam,

Attendite ad Me domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, et lati a vulva 8 ,

46:3:

apud Davidem,

Abalienati sunt impii ab utero, et aberrant a ventre verbis mendacii, Ps. 57:4 [KJV Ps. 57:3];

ubi ‘abalienari ab utero’ est a bono quod est Ecclesiae, et ‘aberrare a ventre’ est a vero:

apud Hoscheam,

Dolores parturientis venient illi, ille filius non sapiens, quia tempore non stat in utero filiorum, xiii

13; ‘non stare in utero filiorum’ pro non in bono veri quod est Ecclesiae:

[3] apud eundem,

Sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, a ventre, et a conceptione, 9:11;

pro quod prorsus peribit verum Ecclesiae; ‘a partu’ quod natum, a ventre quod gestatum, ‘a conceptione’ quod ortum:

apud Esaiam,

Novi perfide agendo perfide acturus esses, et praevaricatoris ab utero vocatum tibi, 48:8;

pro quod a primo Ecclesiae talis:

apud Johannem, Signum magnum visum est in caelo, mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim: in ventre autem gerens, clamavit parturiens, et cruciata ad pariendum, Apoc. 12:1, 2; ‘mulier’ est Ecclesia, n. 252, 253, 255; ‘sol quod circumdata’ est bonum amoris, n. 30-38 9 , 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696; ‘luna quae sub pedibus’ est verum fidei, n. 30-38, 1529, 1530, 2120, 2495, 4696; ‘stellae’ sunt cognitiones boni et veri, n. 2495, 2849, 4697; quod ‘stellae duodecim’, est quia duodecim sunt omnia, ita omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 f. , 2130 f. , 3272, 3858, 3913; ‘in ventre gerens’ est verum Ecclesiae conceptum; ‘parturiens et cruciata ad pariendum’ est quod 10 difficulter receptum.

Poznámky pod čarou:

1. ei

2. quia

3. The Manuscript inserts et.

4. seu

5. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts 2

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript deletes a ventre and inserts a vulva.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts tam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4904

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4904. ‘Et etiam ecce gravida ad scortationes’: quod significet et quod inde aliquid produci queat, constat ex significatione ‘in utero gestare seu gravida esse’ quod sit aliquid producere; per ‘semen’ enim significatur verum fidei, perque ‘conceptionem’ ejus receptio, inde per gestare utero seu ‘gravida esse’ significatur producere; et ex significatione ‘scortationis’ quod sit falsum, nempe ex religioso eorum, ut supra n. 4903; inde patet quod per ‘dicendo, Scortata Tamar nurus tua, etiam ecce gravida ad scortationes’ significetur perceptio quod falsum sit quod aliquod conjugiale intercedat, et quod inde aliquid produci queat; produci cum praedicatur de Ecclesia, est bonum quod producitur per verum, et tunc producitur cum verum per intellectum transit in voluntatem et a voluntate in actum; ‘semen’ enim est, ut supra dictum, verum fidei et ‘conceptio’ est receptio, et tunc fit receptio cum verum quod est intellectus, transit in bonum quod est voluntatis, seu cum verum quod est fidei, transit in bonum quod est charitatis; cumque in voluntate est, in suo utero est, et tunc primum producitur; cumque homo actu in bono est, hoc est, cum ex voluntate, ita ex jucundo et libero producit bonum, tunc ex utero exit seu nascitur; quod etiam intelligitur per renasci seu regenerari; inde patet quid in sensu spirituali per 'gravida esse' significatur; hic autem contrarium, quod nempe nihil boni produci posset; gens enim illa, de qua hic agitur, non fuit in aliquo vero quia non in aliquo interno Ecclesiae, sed in falso.

[2] Quod renasci seu regenerari, hoc est, internus homo fieri, genti illi prorsus ignotum fuerit, proinde id visum ei sicut scortum, constare potest ex Nicodemo, qui fuit princeps Judaeorum, Joh. 3:1-13, dixit enim,

Quomodo potest homo generari cum senex est? num potest in uterum matris suae secundo ingredi et generari? vers. 4

Notum est quod Dominus aperuerit interna regni Sui et Ecclesiae, sed usque interna illa antiquis nota fuerunt, sicut quod 1 renasceretur homo ut intrare posset in vitam, quod tunc exueret veterem hominem, hoc est, amores sui et mundi cum eorum concupiscentiis, ac indueret novum, hoc est, amorem erga proximum et in Deum, tum quod in regenerato caelum esset, et plura quae interna sunt haec noverunt illi qui ab Ecclesia Antiqua fuerunt sed ducebantur per externa quae fuerunt repraesentativa, 2 ad illa; at quia talia prorsus deperdita fuerunt apud gentem Judaicam, ideo Dominus docuit illa, sed ipsa repraesentativa adolevit, quia maxima illorum pars spectabat Ipsum; imago enim evanescet cum ipsa effigies apparet;

[3] instauravit itaque novam Ecclesiam, quae non sicut prior, duceretur per repraesentativa id interna, sed quae absque repraesentativis illa sciret; et loco illorum solum aliqua externa mandavit, nempe baptismum et Sanctam Cenam, baptismum ut per illum recordarentur regenerationis, et Sanctam Cenam ut per illam recordarentur Domini, ac ipsius amoris erga universum genus humanum et reciproci hominis in Ipsum: 3 haec dicta sunt ut sciatur quod interna Ecclesiae quae Dominus docuit, antiquis nota fuerint, sed quod apud gentem Judaicam prorsus deperdita, usque adeo ut non aliter spectarentur quam sicut falsa.

Poznámky pod čarou:

1. renasciturus

2. in cognitionem illorum

3. The Manuscript has Pro memoria written vertically across the last sentence on this sheet, which is a very narrow one. The words may have been written earlier and ignored.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4697

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4697. ‘Et undecim stellae’: quod significet cognitiones boni et veri, constat a significatione ‘stellarum’ quod sint cognitiones boni et veri; quod ‘stellae’ in Verbo illas significent, est quia sunt parva luminaria quae lucent noctu, et a se in nostram atmosphaeram tunc emittunt scintillas lucis, similiter ac cognitiones illa quae sunt boni et veri: quod per ‘stellas’ cognitiones illae 1 significentur, constare potest a pluribus locis in Verbo 2 , ut apud Jeremiam,

Dixit Jehovah, dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis, commovens mare, ut tumultuentur fluctus ejus, 31:35;

ubi de nova Ecclesia; 3 per ‘dare solem in lucem diei’ significatur bonum amoris et charitatis, et per ‘statuta lunae et stellarum in lucem noctis’, verum et cognitiones:

[2] similiter apud Davidem,

Jehovah Qui fecit luminaria magna, ... solem in dominium in die, ... lucam et stellas in dominium in nocte, Ps. 136:7-9; qui non sensum internum Verbi novit, credet quod per ‘solem’ hic sol mundi et per ‘lunam et stellas’ luna et stellae intelligantur 4 , at inde nullus sensus spiritualis et caelestis exsurgit, cum tamen Verbum in singulis est caeleste; inde quoque patet quod sint bona amoris et charitatis et vera fidei, cum cognitionibus eorum, quae significantur:

[3] similiter quae in capite primo Geneseos, ubi de nova creatione hominis caelestis agitur, Dixit Deus, Sit luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem et inter noctem, et erunt in signa et in stata tempora, et in dies et in annos; et erunt in luminaria in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra, et factum ita: et fecit Deus duo luminaria magna, luminare magnum ad dominandum die, et luminare minus ad dominandum nocte, et stellas; et posuit illa Deus in expanso caelorum ad lucem dandum super terra, et ad dominandum in die et innocte, et ad distinguendum inter lucem et inter tenebras, vers. 5 14-18; videatur n. 30-38:

[4] apud Matthaeum, Statim post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur, 24:29; quod per ‘solem et lunam’ ibi significetur amor et charitas, seu bonum et verum, et per ‘stellas’ cognitiones, videatur n. 6 4060; et quia ibi de ultimo die seu ultimo statu Ecclesiae agitur, per quod ‘sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum’ significatur quod tunc peribit bonum amoris et charitatis, et per quod ‘stellae cadent de caelo’, quod etiam cognitiones boni et veri;

[5] quod illa significentur, patet a propheticis Verbi ubi 7 similia dicuntur de ultimo Ecclesiae; ut apud Esaiam,

Ecce dies Jehovae veniet crudelis, ... ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores perdet ex illa, nam stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua, obscurabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, 13:9, 10:

apud Joelem,

Propinquus est dies Jehovae, ... sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, Joel 3:14, 15:

apud Ezechielem,

Obtegam cum exstinxero te caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum, omnia luminaria lucis in caelo 8 atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua, 32:7, 8:

et apud Johannem, Quartus angelus clanxit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obtenebraretur tertia pars eorum, et dies non luceret tertia sui parte, noxque similiter, Apoc. 8:12.

[6] Praeterea quod ‘stellae’ sint cognitiones 9 boni et veri, patet ab his locis:

apud Danielem,

Ex uno cornu hirci caprarum crevit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitus caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea, 8:9, 10:

et apud Johannem, Draco magnus cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli: et projecit eas in terram, Apoc. 12:4;

quod non stellae hic intelligantur 10 , patet; agitur 11 apud Danielem et apud Johannem de Ecclesiae statu ultimis temporibus:

[7] similiter apud Davidem,

Jehovah numerat numerum stellarum, omnibus nomina vocat, Ps. 147:4:

apud eundem,

Laudate Jehovam sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis, Ps. 148:3 12 :

apud Johannem,

Signum magnum visum est in caelo, mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona 13 duodecim 14 stellarum, Apoc. 12:1.

[8] Quia per ‘stellas’ significantur cognitiones boni et veri, per illas significantur doctrinalia Ecclesiae, nam haec sunt cognitione doctrinale de fide separata a charitate ultimis temporibus per ‘stellam’ ita describitur apud Johannem,

15 Tertius angelus clanxit, et cecidit e caelo stella magna ardens sicut lampas, et cecidit super tertiam partem fluviorum, et super fontes aquarum: nomen stellae dicitur absinthium, [unde fit tertia pars aquarum absinthium, '] et multi homines mortui sunt in aquis, quia amarae factae sunt, Apoc. 8:10, 11;

aquae quae ex stella illa factae sunt amarae' sunt vera, et ‘fluvii ac fontes aquarum’ sunt inde intelligentia et sapientia ex Verbo; quod ‘aquae’ sint vera, videatur n. 2702, 3058, 3424; quod ‘fluvii’ sint intelligentia, n. 3051; quodque ‘fontes’ sapientia ex Verbo, n. 2702, 3424.

Poznámky pod čarou:

1. boni et veri

2. The Manuscript places this after stellas.

3. The Manuscript inserts et.

4. significentur

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts paene.

8. caelis

9. cogitationes, in the First Latin Edition

10. significentur

11. The Manuscript inserts enim et.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. undecim, in the First Latin Edition, a mistake arising possibly from the eleven stars with which this [ ] deals.

15. The Manuscript inserts Post.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.