Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 794

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

794. "Et vox molae non audietur in te amplius," significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, quia obstat falsum receptum et confirmatum et sic implantatum.--Per "vocem molae" non aliud significatur quam inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, imprimis, ex Verbo. Quod haec per "vocem molae" seu per molitionem significetur, est quia per triticum et hordeum, quae moluntur, significatur bonum caeleste et spirituale, et inde per similam et farinam significatur verum ex bono illo: omne enim verum est ex bono; et omne verum quod non est ex bono spirituali, non est spirituale. Dicitur "vox molae," quia spiritualia per instrumentalia, quae sunt ultima naturae, passim in Verbo designantur; sicut spiritualia vera et bona per poculos, phialas, utres, patinas, et plura alia vasa (672). Quod per "triticum" significetur bonum Ecclesiae ex Verbo (315); et quod per "similam ex tritico", significetur verum ex illo bono (778). Quod "mola" significet inquisitionem, scrutationem et confirmationem veri spiritualis, videri potest ex his locis:

Jesus dixit, In consummatione saeculi, "duo erunt in agro; unus assumetur et alter derelinquetur: duae erunt Molentes; una assumetur et altera derelinquetur," (Matthaeus 24:40-41);

per "consummationem saeculi" intelligitur finis Ecclesiae, quando Ultimum Judicium: per "agrum" significatur Ecclesia, quia ibi messis; per "molentes" significantur qui in Ecclesia inquirunt vera; per "assumptos" significantur qui illa inveniunt et recipiunt, et per "derelictos" qui non inquirunt nec recipiunt quia in falsis sunt.

"Abrogabo ex illis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et sponsae, vocem Molarum, et lucem lucernae," (Jeremias 25:10); 1

per "vocem molarum" hic simile significatur quod hic in Apocalypsi.

"Non in pignus accipies Molam aut Molarem, quia animam ille accipit in pignus," (Deuteronomius 24:6);

"mola" hic vocatur "anima," quia per "animam" significatur verum sapientiae et fidei (681).

In opposito sensu per "molam" significatur scrutatio et confirmatio falsi, ut patet ex his locis:

"Juvenes ad Molendum abduxerunt, et pueri in ligno corruunt," (Threni 5:13);

"Sede super pulvere, filia Babelis, sume Molam et Mole farinam, revela crines tuos, revela femur, transi flumina; reveletur nuditas tua, et videatur opprobrium tuum," (Esaias 47:1-3);

"sume molam et mole farinam" significat ut inquirant ac scrutentur, ut confirment falsa.

Poznámky pod čarou:

1. Jerem. pro "Esaj."

  
/ 962  
  

Bible

 

1 Samuelis 15:26

Studie

       

26 Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël.