Bible

 

Zephanias 3:7

Studie

       

7 Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam : verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.

Ze Swedenborgových děl

 

De Coelo et de Inferno # 365

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 603  
  

365. Ex his constare potest, quod divites aeque ac pauperes in caelum veniant, et tam facile unus quam alter. Quod credatur quod pauperes facile, ac divites aegre, est quia Verbum non intellectum est, ubi nominantur divites et pauperes. Per "divites" ibi intelliguntur in spirituali sensu illi qui abundant cognitionibus boni et veri, ita qui intra ecclesiam sunt ubi est Verbum; et per "pauperes" illi quibus deficiunt cognitiones illae, et [qui] tamen desiderant illas, ita qui extra ecclesiam sunt ubi non Verbum.

[2] Per "divitem" qui induebatur purpura et bysso, et projectus est in infernum, intelligitur gens Judaica; quae quia habebat Verbum, et inde abundabat cognitionibus boni et veri, dives vocatur: per "vestes ex purpura" etiam significantur cognitiones boni, et per "vestes ex bysso" cognitiones veri: 1 per "pauperem" autem qui projectus erat ad vestibulum ejus, et desiderabat saturare micis quae cadebant ex mensa divitis, et portatus ab angelis in caelum, intelliguntur gentes, quae non habeant cognitiones boni et veri, et tamen desiderabant illas (Luca 16:19-31). 2 Per "divites" qui vocati ad cenam magnam, et se excusaverunt, intelligitur etiam gens Judaica; et per "pauperes" loco illorum introductos intelliguntur gentes quae extra ecclesiam (Luca 24:16-24).

[3] Quinam intelliguntur per Divitem, de quo Dominus dicit,

"Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum Dei introire," (Matthaeus 19:24);

etiam dicetur: per "divitem" ibi intelliguntur divites in utroque sensu tam naturali quam spirituali divites in sensu naturali, qui abundant opibus, et ponunt cor in illis in spirituali autem sensu qui abundant cognitionibus et scientiis, nam hae sunt divitiae spirituales, et per illas se ex propria intelligentia volunt introducere in illa quae caeli et ecclesiae sunt, quod quia est contra ordinem Divinum, dicitur quod facilius sit camelo per foramen acus transire in illo enim sensu per "camelum" significatur cognitivum et scientificum in genere, et per "foramen acus" verum spirituale: 3 quod per "camelum" et "foramen acus" illa intelligantur, non hodie scitur, quia non huc usque aperta fuit scientia quae docet quid in sensu spirituali significatur per illa quae in sensu litterali in Verbo dicta sunt in singulis enim Verbi spiritualis sensus est, et quoque naturalis; nam Verbum, ut conjunctio esset caeli cum mundo, seu angelorum cum hominibus, postquam desiit conjunctio immediata, per meras correspondentias naturalium cum spiritualibus conscriptum est: inde patet, quinam per "divitem" ibi in specie intelliguntur.

[4] Quod per "divites" in Verbo in sensu spirituali intelligantur qui in cognitionibus veri et boni sunt, et per "divitias" ipsae cognitiones, quae quoque sunt divitiae spirituales, ex variis locis ibi constare potest:

(Quae videanturEsaias 10:12-14; 30:6-7; 45:3; Jeremias 17:3; 48:7; 4 50:36-37; 51:13; Daniel 5:2-4; Ezechiel 26:7, 12; 27:1 ad fin.; Sacharia 9:3-4; Psalmus 45:13 [B.A. 12]; 5 Hoschea 12:9; Apocalypsis 3:17-18; Luca 14:33; et alibi).

et quod per "pauperes"in spirituali sensu significentur qui cognitiones boni et veri non habent, et usque desiderant illas (Matthaeus 11:5; Luca 6:20-21; 14:21; Esaias 14:30; 29:19; 41:17-18; Zephanias 3:12-13). 6

Haec omnia loca videantur explicata secundum spiritualem sensum in Arcanis Caelestibus (10227).

Poznámky pod čarou:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "vestes" significent vera, ita cognitiones (1033 [1073?] 2576, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536).

Quod "purpura" significet bonum caeleste (9467). Quod byssus significet verum ex origine caelesti (5319, 9469, 9744).

2. [Editor's footnote] 19-31 pro "19, 31"

3. [Swedenborg's footnote] Quod "camelus" in Verbo significet cognitivum et scientificum in genere (3048, 3071, 3143, 3145).

Quid "acupictum," "acupingere," et inde quid "acus," (6988). Quod ex scientificis intrare in vera fidei sit contra Divinum ordinem (10236).

Quod illi qui id faciunt fiant vesani quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt (128, 129, 130, 232, 233, 6047).

Et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, fiant quasi ebrii (1072).

Quales porro sunt (196).

Exempla illustrantia, quod spiritualia non capi possint si per illa intratur (233, 2094, 2196, 2203, 2209).

Quod e spirituali vero intrare liceat in scientifica quae naturalis hominis, non autem vicissim; quia influxus spiritualis in naturale datur, non autem influxus naturalis in spirituale (3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5476, 6322, 9110, 9111 [dele?]). Quod primum agnoscenda sint vera Verbi et ecclesiae, et dein liceat consulere scientifica, non autem vice versa (6047).

4. [Editor's footnote] xlvii. pro "xlvii."

5. [Editor's footnote] 45:13 [B.A. 12] pro "40:13." Vide Arcana Coelestia 10227

6. [Editor's footnote] 13 pro "18"

  
/ 603