Bible

 

Numeri 7:49

Studie

       

49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5945

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5945. ‘Accipite vobis e terra Aegypti vehicula’: quod significet doctrinalia scientificorum, constat ex significatione ‘terrae Aegypti’ quod sint scientifica, de qua prius; et ex significatione ‘vehiculorum’ quod sint doctrinalia. In Verbo ubi agitur de Aegypto, passim nominantur currus et equi, et per ‘currus’ ibi intelliguntur doctrinalia, nunc falsa nunc vera, et per 'equos' intellectualia etiam in utroque sensu; quod ‘currus’ sint doctrinalia, videatur n. 5321; similiter vehicula ibi, sed per haec significantur doctrinalia scientificorum; doctrinalia scientificorum sunt doctrinalia ex sensu litterali Verbi, ac imprimis inserviunt illis qui primum inaugurantur in vera interiora Ecclesiae; sicut sunt, quod viduis prae ceteris benefaciendum, quod pupillis, quod pauperibus qui in plateis; tum quoque praecepta decalogi; haec et plura sunt doctrinalia scientificorum et significantur per ‘vehicula Aegypti’; talia doctrinalia quia sunt prima quae homo addiscit, etiam dein pro ultimo plano ei inserviunt, nam cum progressus fit ad interiora, fiunt ultima; etiam in illis actualiter desinunt caelestia et spiritualia 1 , nam illis quasi insistunt ac innituntur, 2 spiritualis enim mundus habet suos quasi pedes et suas plantas in naturali, et apud hominem quoad vitam ejus spiritualem 3 in doctrinalibus scientificorum 4 ; similiter ac sensus internus Verbi in sensu ejus litterali. Vehicula per quae doctrinalia haec significantur, 5 in Verbo non nisi quam aliquibus in locis nominantur; nominatur vehiculum illa voce in lingua originali, ubi agitur de arca quod imposita tali, 1 Sam. 6:7, 2 Sam. 6:3;

et quoque cum 6 sanctificabatur habitaculum, Num. 7:3;

causa est quia ‘arca’ repraesentabat caelum, n. 3478, quod, ut dictum, insistit ac innititur doctrinalibus scientificorum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quae caeli, .

2. nam spiritualis

3. The Manuscript inserts ultimam.

4. The Manuscript inserts ibi.

5. The Manuscript inserts non hac voce nominantur.

6. sanctificaretur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.