Bible

 

Numeri 6:27

Studie

       

27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7978

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7978. ‘Et coxerunt massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas’: quod significet quod ex 1 vero boni iterum produceretur bonum in quo nihil falsi, constat ex significatione ‘coquere’ cum dicitur de 2 vero boni, quod significatur per ‘massam’ quod sit producere; ex significatione ‘massae’ quod sit verum boni, de qua supra n. 7966; et ex significatione ‘placentarum azymarum’ quod sint bona in quibus nihil falsi; quod ‘azyma’ sint quae absque falso, videatur n. 2342, 7906. Quod hic status alter sit veri ex bono, in quo fuerunt cum liberati, videatur supra n. 7966, 7972. Quod ‘placentae’ sint bona, est quia sunt panis, et ‘panis’ in sensu interno est bonum amoris, 3 de quo n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915; sed distinguitur panis placentarum a pane communi in eo quod per ‘panem placentarum’ significetur bonum amoris erga proximum, ita bonum spirituale, et per ‘panem communem’ 4 significetur bonum amoris in Dominum, ita bonum caeleste; bonum illud spirituale significatum est per ‘minham’ quae offerebatur et 5 adolebatur cum sacrificio super altari, minhah enim cocta fuit in placentas et in lagana, ut constare potest Exod. 29:2, 3, 23, 24, 32 6 ; Lev. 2:2 seq. , 6:13, 14 [KJV 20, 21]; Num. 6:15, 19, 15:18-21.

[2] Simile 7 significabatur per ‘duodecim panes propositionis’ qui etiam coquebantur in placentas, de quibus ita apud Moschen, Sumes similaginem, et coques illam duodecim placentas, duarum decimarum erit placenta una; et pones illas in duos ordines, senos ordine, super mensa munda coram Jehovah; et dabis super ordinem tus purum; et erit ad panes in memoriale, ignitum Jehovae, Lev. 24:5-9;

ex his constare potest quod ‘panes’ significarent sanctum, nam alioquin nusquam tale mandatum fuisset 8 ; et quia significabant sanctum, etiam vocantur ‘sanctitas sanctitatum’, ibid. vers. 9; sed per hos panes significabatur bonum amoris caelestis; et per quod ‘cocti 9 essent in placentas’ 10 significabantur bona amoris spiritualis. Ex his et ex illis quae in locis supra citatis allata sunt, constare potest quod simile per panem in Sancta Cena intelligatur.

Poznámky pod čarou:

1. veri bono in the Manuscript and in the First Latin Edition.

2. veri bono altered to vero boni

3. videatur

4. significatur, in the First Latin Edition.

5. quoque adolebatur una

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts quoque.

8. The Manuscript inserts, ut illa super mensa ponerentur.

9. sint

10. significabatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.