Bible

 

Numeri 32

Studie

   

1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,

2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt :

3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,

4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima,

5 precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.

6 Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ?

7 cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ?

8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ?

9 cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.

10 Qui iratus juravit, dicens :

11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me,

12 præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam.

13 Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.

14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.

15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.

16 At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :

17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.

18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam :

19 nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.

20 Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :

21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,

22 et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.

23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.

24 Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.

25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.

26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :

27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.

28 Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos :

29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.

30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.

31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :

32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.

33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.

34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,

35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,

36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.

37 Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,

38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.

39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.

40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.

41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.

42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10224

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10224. ‘Omnis transiens super numeratos’: quod significet quod omnia vera et bona addicanda soli Domino, constat ex illis quae supra n. 10220 ostensa sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Exodus 30

Studie

   

1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,

2 habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.

3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,

4 et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.

5 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.

6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.

7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud :

8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.

9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.

10 Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.

11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12 Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.

13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino.

14 Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.

15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.

16 Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.

17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,

19 lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,

20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,

21 ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen,

23 dicens : Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,

24 casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin :

25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,

26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,

27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,

28 et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.

29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur.

30 Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.

31 Filiis quoque Israël dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.

32 Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.

33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

34 Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; æqualis ponderis erunt omnia :

35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.

36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.

37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.

38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.