Bible

 

Numeri 27:17

Studie

       

17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.

Komentář

 

Explanation of Numbers 27:17

Napsal(a) Henry MacLagan

Verse 17. In every state of conflict and rest as to the spiritual man and as to the natural man; for indeed the church cannot be governed by good alone, without the truth which is the expression of that good, and which teaches and leads to good.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9823

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9823. ‘Pectorale’: quod significet Divinum Verum elucens ex Divino Bono, constat ex significatione ‘pectoralis’ quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono, hic in ultimis progressive ab intimis in caelis, nam ephodum, 1 super quo erat id pectorale, repraesentabat ultima regni spiritualis, proinde ultima caeli; quod ‘pectorale’ id significet, est quia alligatum erat super pectore ubi cor, ac impletum lapidibus pretiosis, et cor correspondet bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum a Domino, et duodecim lapides pretiosi correspondent Divinis Veris inde; 2 inde per ‘pectorale’ in supremo sensu significatur Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini; quod cor correspondeat bono caelesti, seu bono amoris 3 in Dominum a Domino, videatur n. 170, 172, 176, 3635, 3883-3896, 7542, 9050, 9300, 9494, et quod duodecim lapides pretiosi correspondeant Divinis Veris quae ex Divino Bono, videbitur in sequentibus hujus capitis ubi pectorale hoc ample describitur, et vocatur pectorale judicii, ac Urim et Thumim, ex duodecim lapidibus pretiosis quibus impletum. Quod id alligatum fuerit super pectore ubi cor, constat ex descriptione ejus infra, ubi id aperte dicitur his verbis, Portabit Aharon nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo, vers. 29: et adhuc, Erunt super corde Aharonis in intrando illo coram Jehovah, et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde 5110 coram Jehovah jugiter, vers. 30: quod judicium etiam sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, videbitur in sequentibus.

Poznámky pod čarou:

1. in

2. ita

3. a Domino et in Dominum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.