Bible

 

Numeri 27

Studie

   

1 Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :

3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.

4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.

5 Qui dixit ad eum :

6 Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.

7 Ad filios autem Israël loqueris hæc :

8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.

9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.

11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.

12 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.

13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :

14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.

15 Cui respondit Moyses :

16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :

17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.

18 Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.

19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :

20 et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.

21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.

22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.

23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9857

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9857. ‘Et facies pectorale judicii’: quod significet quod 1 spectat Divinum Verum elucens ex Divino Bono, constat ex significatione 'pectoralis' quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini in ultimis, de qua n. 9823; id vocatur ‘pectorale judicii’ quia dabat responsa, et per illa revelabat Divinum Verum: per ‘judicium’ etiam in Verbo significatur Divinum Verum, proinde doctrina ac vita secundum illam; inde nunc est quod pectorale hoc dicatur ‘pectorale judicii’, et quoque ‘judicium’ in sequentibus hujus capitis, Portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram Jehovah jugiter, vers. 30; et cum Joschua eligeretur in ducem super populo, dicitur quod staret coram Eleazare sacerdote, qui interrogaret eum per judicium Urim coram Jehovah, Num. 27:21.

[2] Quod ‘judicium’ sit 2 Divinum Verum ac inde intelligentia, consequenter quod sit doctrina et vita secundum illam, constat a pluribus locis in Verbo, ut a sequentibus:

apud Esaiam,

Vinea Jehovae Zebaoth domus Israelis; exspectavit judicium, sed ecce suppuratio, justitiam sed ecce clamor, 5:7;

‘exspectare judicium’ est intelligentiam ex Divino Vero, et vitam secundum praecepta:

apud eundem,

Sedit super throno in veritate, in tabernaculo Davidis, judicans et quaerens judicium, 16:5;

ibi de Adventu Domini; ‘thronus super quo sessurus’ est Divinum Verum procedens ab 3 Ipso, et inde regnum spirituale 4 , videatur n. 2129, 5 5313, 6397, 8625, 9039, ‘judicare judicium’ est docere Divinum Verum', et ‘quaerere judicium’ est receptionem ejus apud hominem:

[3] apud eundem,

In die illo erit Jehovah in cidarim decoris reliquiis populi Sui, et in spiritum judicii sedenti super judicio, 28:5, 6 6 ; ‘cidaris decoris’ cum de Jehovah, hoc est, Domino, est 7 Divina Intelligentia, videatur supra n. 9827, et ‘spiritus judicii’ 8 est sapientia ex Divino Vero, n. 9818; ‘sedenti super judicio’ 9 est 10 qui de Divino Vero instruit, 11 seu id docet:

apud eundem,

Jehovah implevit Zionem judicio et justitia, 33:5;

‘Zion’ pro Ecclesia caelesti, ‘impleri judicio’ pro intelligentia ex Divino Vero, et ‘impleri justitia’ pro sapientia ex Divino Bono:

[4] apud eundem,

Quis direxit Spiritum Jehovae, cum quo deliberavit, ut intelligentem redderet illum, et instrueret illum viam judicii, et doceret illum scientiam, et viam intelligentiae ostenderet illi? 40:13, 14;

‘Spiritus Jehovae’ est Divinum Verum, n. 9818; quod ‘instruere illum viam judicii’ sit scientem, intelligentem, et sapientem reddere, patet:

apud Jeremiam,

Ciconia in caelo novit tempora stata sua, at populus Jehovae non noverunt judicium Jehovae; quomodo dicitis sapientes nos, et lex Jehovae nobiscum? 8:7(, 8);

‘non nosse judicium Jehovae’ pro Divinum Verum, ex quo sapientia; ideo dicitur ‘quomodo dicitis sapientes nos?’

[5] apud eundem,

Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio! 22:13;

‘aedificare hyperoa sine judicio’ pro imbuere non vera:

apud Hoscheam, Desponsabo te Mihi in aeternum in justitia et in judicio, et desponsabo te Mihi in veritate, ii (19, ) 20; 12 desponsare in judicio' pro conjungere per Divinum Verum, ita per fidem et fidei vitam':

apud Amos, Fluat sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis, 5:24:

apud eundem,

Convertitis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium, 6:12;

‘judicium’ etiam ibi pro intelligentia ex Divino Vero, et inde vita:

[6] apud Zephaniam, Jehovah in matuta judicium Suum dabit in lucem, 3:5;

‘judicium dare in lucem’ pro revelare Divinum Verum:

apud Moschen, Omnes viae Jehovae judicium, Deut. 32:4:

apud Davidem,

Jehovah, veritas Tua usque ad aetheres, justitia Tua sicut montes Dei, judicia Tua abyssus magna, Ps. 36:6, 7 [KJV 4, 5):

apud eundem,

Jehovah educet sicut lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem, Ps. 37:6:

apud eundem,

Vocem meam audi juxta misericordiam Tuam, Jehovah, juxta judicia Tua vivifica me, Ps. 119:149;

in locis illis' ‘judicium’ et ‘judicia’ pro Divino Vero:

[7] apud Lucam, Vae vobis Pharisaeis! praeteritis judicium et amorem Dei; haec oportebat facere, 11:42;

‘praeterire judicium Dei’ pro Divinum Verum, et ‘praeterire amorem Dei’ pro Divinum Bonum, ac vitam ex utroque; quia etiam vita intelligitur, dicitur quod illa oporteat facere:

apud Esaiam,

Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctificetur in justitia, 5:16 13 :

apud eundem,

Super throno Davidis ad stabiliendum regnum in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternum, 9:6 (KJV 7):

apud eundem,

Proferte consilium, facite judicium, pone sicut noctem umbram tuam in medio meridiei, 16:3;

‘facere judicium’ pro secundum verum Divinum:

[8] apud Jeremiam,

Suscitabo Davidi germen justum, 14 qui faciet judicium et justitiam in terra, 23:5, 33:15:

apud Ezechielem,

Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam, in statutis Meis ambulat, et judicia Mea custodit, ad faciendum veritatem, justus hic, vivendo vivet, 18:5, 9:

apud Zephaniam, Quaerite Jehovam, omnes mansueti 15 terrae, qui judicium Ipsius fecerunt, 2:3;

‘judicium Dei facere’ pro Divinum Verum seu secundum 16 illud:

apud Esaiam,

Dedi spiritum Meum super Illum; judicium gentibus proferet, non exstinguet, neque confringet, donec posuerit in terra judicium, 42:1, 4;

ibi de Domino; ‘proferre gentibus judicium’ et ‘ponere in terra judicium’ pro docere 17 Divinum Verum, et id in Ecclesia instaurare:

[9] apud eundem,

Lex a Mecum exibit, et judicium Meum in lucem populorum 18 exsuscitabo, 51:4; 19 ‘judicium’ pro Divino Vero, ‘in lucem populorum’ pro ad illustrationem:

apud Johannem, In judicium in mundum hunc venio, ut non videntes videant, videntes autem caeci fiant, 9:39;

‘in judicium venire in mundum’ 20 pro ad revelandum Divinum Verum, quod facit videre illos qui a Domino sapiunt, et caecutire illos qui a semet, ita qui docti audiunt':

apud Jeremiam,

Jura per vivum Jehovam in veritate, in judicio et in justitia, 4:2:

apud eundem,

Non judicans judicium ad sanitatem, medicamenta restitutionis non tibi, 30:13:

[10] apud Davidem,

Justitia et judicium fulcrum throni Tui; misericordia et veritas consistent ante facies Tuas, Ps. 89:15 [KJV 14);

‘justitia’ pro bono quod misericordiae, et ‘judicium’ pro vero quod fidei, inde dicitur etiam ‘misericordia et veritas’:

apud Ezechielem,

Hierosolyma mutavit judicia Mea in impietatem prae gentibus, et statuta Mea prae terris; ideo faciam in te judicia in oculis gentium, et dispergam omnes reliquias Tuas, 5:6-8, 10, 15; ‘mutare 21 judicia’ pro vera quae sunt status civilis; 22 quod illa significentur per judicia quando etiam statuta nominantur, videatur n. 8972; at ‘facere judicia’ est judicare vel ad mortem, quod est damnatio, vel ad vitam, quod est salvatio; 23 salvatio vel damnatio etiam significatur per ‘judicium’, ubi dicitur ‘dies’ vel ‘hora judicii’, ut Matth. 11:22 24 , 24, 12:36, 41, 42; Luc. 10:14, 11:31, 32; Joh. 5 [28, ] 29; Apoc. 18:10 25 , 14:7; 26 simile etiam per ‘judicium’, 27 ubi de officio judicis agitur, ut Matth. 5:21, 22, 7:1, 2, 23:14, 33 28 ; Joh. 5:24, 26, 27, 7:24, 8:15, 16, 12:31, 47, 48; Luc. 6:37, 12:13, 14, 56, 57, 29 19:21, 22, 20:47, (22:30; ) Marcus 12:40 30 ; Esai. 41:1, 31 3:14; Jer. 25:31, 48:21; Joel. 4:12 [KJV 3:12]; Ps. 7:8, 9 (KJV 7, 8); Ps. 9:5, 8, 9 [KJV 4, 7, 8]; Lev. 19:15; Deut. 1:16, 17, 25:1; Apoc. 17:1, 18:10, 20:12, 13.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes ad, and inserts spectat compare Arcana Coelestia 9856

2. verum a Divino

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts Ipsius.

5. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. pro

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts illi.

11. et

12. in judicio pro in Divino Vero, et inde intelligentia

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript inserts et instaurare.

18. excitabo

19. The Manuscript inserts similiter, .

20. pro revelare Divinum Verum, quod facit videre illos qui simplices audiunt, quia non a semet sed a Domino sapiunt, et caecutire illos, qui quia docti ex se sapiunt

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. illa significantur

23. simile per diem et horam judicii significatur apud

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. et simile

27. The Manuscript inserts pluribus aliis in locis.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Numeri 27:21

Studie

       

21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.