Bible

 

Numeri 27

Studie

   

1 Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :

3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.

4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.

5 Qui dixit ad eum :

6 Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.

7 Ad filios autem Israël loqueris hæc :

8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.

9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.

11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.

12 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.

13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :

14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.

15 Cui respondit Moyses :

16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :

17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.

18 Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.

19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :

20 et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.

21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.

22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.

23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9856

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9856. Vers. 15-30. Et facies pectorale judicii, opere excogitatoris, sicut opus ephodi facies illud, auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, facies illud. Quadratum erit duplicatum, spithama longitudo ejus, et spithama latitudo ejus. Et opplebis illud oppletura lapidis; quattuor ordines lapidis, ordo, rubinus, topazius, carbunculus, ordo unus. Et ordo secundus, chrysoprasus, sapphirus, et adamas. Et ordo tertius, cyanus, achates, et amethystus. Et ordo quartus, tarshish, et schoham, et jaspis; inclusi auro erunt in oppleturis sitis. Et lapides erunt super nominibus filiorum Israelis, duodecim super nominibus eorum, sculpturis sigilli, cuique super nomine ejus erunt duodecim tribubus. Et facies super pectorali catenulas termini opere funiculi auro puro. Et facies super pectorali duos annulos auri, et dabis duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis. Et dabis duos funiculos auri super duobus annulis ad extremitates pectoralis. Et duas extremitates duorum funiculorum dabis super duabus fundis, et dabis super umeros ephodi e regione facierum ejus. Et facies duos annulos auri, et pones illos super duabus extremitatibus pectoralis super ora ejus, quae citra ephodum introrsum. Et facies duos annulos auri, et dabis illos super duobus umeris ephodi inferius e regione facierum ejus contra juncturam ejus supra cingulum ephodi. Et alligabunt pectorale ex annulis ejus ad annulos ephodi in filo hyacinthini, ad esse super cingulo ephodi, nec recedet pectorale a super ephodo. Et portabit Aharon nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo in intrando illo ad sanctum, ad recordationem coram Jehovah jugiter. Et dabis ad pectorale judicii Urim et Thumim, et erunt super corde Aharonis in intrando illo coram Jehovah; et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram Jehovah jugiter. ‘Et facies pectorale judicii’ significat quod 1 ad Divinum Verum elucens ex Divino Bono: ‘opere excogitatoris’ significat ex intellectuali: ‘sicut opus ephodi facies illud’ significat continuum externo regni 2 spiritualis: ‘auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, facies illud’ significat bonum charitatis et fidei: ‘quadratum erit duplicatum’ significat justum et perfectum: ‘spithama longitudo ejus et spithama latitudo ejus’ significat aeque quoad bonum et quoad verum: ‘et opplebis illud 3 oppletura lapidis’ significat ipsa vera in suo ordine ex uno bono: ‘quattuor ordines lapidis, ordo’ significat conjunctionem omnium: ‘rubinus, 4 topazius, carbunculus’ significat caelestem amorem boni 5 ; ‘ordo unus’ significat trinum ibi ut unum: ‘et ordo secundus’ significat trinum etiam hoc ut unum: ‘chrysoprasus, sapphirus, et adamas’ significat caelestem amorem veri, a quo sequentia: ‘et ordo tertius’ significat trinum etiam hic ut unum: ‘cyanus, achates, et amethystus’ 6 significat spiritualem amorem boni: ‘et ordo quartus’ significat ultimum trinum ut unum: ‘tarshish, et schoham, et jaspis’ significat spiritualem amorem veri, in quem desinunt superiora: ‘inclusi auro erunt in oppleturis suis’ significat quod omnia et singula in communi et in particulari procedent ex bono quod amoris ex Domino in Dominum: ‘et lapides erunt super nominibus filiorum Israelis’ significat distinctim bona et vera quoad omne quale: ‘duodecim super nominibus eorum’ 7 significat omnia et singula in complexu: ‘sculpturis sigilli’ significat ad formam caelestem: ‘cuique super nomine ejus’ significat singulis in particulari: ‘erunt duodecim tribubus’ significat 8 omnibus in communi: ‘et facies super pectorali catenulas termini’ significat conjunctionem totius caeli in extremis: ‘opere funiculi’ significat indissolubilem: ‘auro puro’ significat per bonum caeleste: ‘et facies super pectorali duos annulos auri’ significat sphaeram Divini Boni, per quam conjunctio a parte superiore caeli: ‘et dabis duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis’ significat in extremis: ‘et dabis duos funiculos auri super duobus annulis’ significat modum 9 conjunctionis indissolubilis: ‘ad extremitates pectoralis’ significat in extremis: ‘et duas extremitates duorum funiculorum dabis super duabus fundis’ significat modum conjunctionis cum sustentantibus in extremis: ‘et dabis super umeros ephodi’ significat sic sustentationem caeli et conservationem boni et veri ibi omni opera et potentia: ‘e regione facierum ejus’ significat in aeternum: ‘et facies duos annulos auri’ significat sphaeram Divini Boni: ‘et pones illos super duabus extremitatibus pectoralis’ significat in extremis: ‘super ora ejus quae citra ephodum introrsum’ significat conjunctionem et conservationem partis mediae: ‘et facies duos annulos auri’ significat sphaeram Divini Boni: ‘et dabis super duobus umeris ephodi inferius’ significat conservationem boni et veri in parte infima caeli: ‘e regione facierum ejus’ significat in aeternum: ‘contra juncturam ejus supra cingulum ephodi’ significat ubi conjunctio omnium proxime intra colligamentum externum, per quod omnia continentur in nexu et in forma: ‘et alligabunt pectorale ex annulis ejus ad annulos ephodi’ significat conjunctionem et conservationem omnium caeli 10 per sphaeram Divini Boni in externis regni spiritualis: ‘in filo hyacinthini’ significat per caelestem amorem veri: ‘ad esse super cingulo ephodi’ significat ut 11 conservetur in perpetuum in suo nexu et in sua forma: ‘nec recedet pectorale a super ephodo’ significat omnia caeli inseparabilia ab externis regni spiritualis: ‘et portabit Aharon nomina filiorum Israelis’ significat conservationem boni et veri quoad omne quale a Domino: ‘in pectorali judicii’ significat repraesentativum caeli quoad Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini: ‘super corde suo’ significat ex Divino Amore in aeternum: ‘in intrando illo ad sanctum’ significat in omni cultu: ‘ad recordationem coram Jehovah jugiter’ significat ex misericordia in aeternum: ‘et dabis ad pectorale judicii Urim et Thumim’ significat exsplendescentiam Divini Veri a Domino in ultimis: ‘et erunt super corde Aharonis’ significat ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius: ‘in intrando illo coram Jehovah’ significat in omni cultu: ‘et portabit Aharon judicium filiorum Israelis’ significat Divinum Verum caeli et Ecclesiae: ‘super corde suo coram Jehovah jugiter’ significat perpetuo elucens ex bono.

Poznámky pod čarou:

1. See Arcana Coelestia 9857 note 1

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. oppleturis

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts, a quo reliqua.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts ex.

9. The Manuscript inserts inde.

10. ex sphaera

11. conservetur altered to conserventur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Johannes 5:29

Studie

       

29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.