Bible

 

Numeri 19:8

Studie

       

8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3300

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3300. ‘Et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa’: quod significet bonum vitae veri 1 naturalis, constat ex significatione ‘exire’ quod sit nasci; ex significatione ‘rufi’ quod sit bonum vitae, de qua sequitur; et ex significatione ‘tunicae pilosae’ quod sit verum naturalis, de qua etiam sequitur; quod is ‘primus’ fuerit, significat quod bonum quoad essentiam sit prius, ut supra n. 3299 dictum; dicitur etiam ‘tunica pilosa’ ut significetur quod bonum indutum sit vero, sicut tenello vase aut corpore, ut quoque supra n. 3299 dictum; ‘tunica’ in Verbo nec aliud in sensu interno significat quam tale quod aliud investit, quare etiam vera comparantur vestibus n. 1073, 2576.

[2] Quod ‘rufum’ seu rubrum significet bonum vitae, inde est quia omne bonum est amoris, ac ipse amor est ignis caelestis et spiritualis; etiam comparatur sanguini et quoque vocatur ignis, videatur n. 933-936; tum quoque amor comparatur sanguini et quoque vocatur sanguis, n. 1001; quia utrumque rubet, ideo bonum quod est amoris, significatur per ‘rufum’ seu rubrum; ut quoque constare potest ab his in Verbo locis; in prophetia Jacobi, tunc Israelis, Lavabit in vino indumentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, ruber oculis prae vino et albus dentes prae lacte, Gen. 49:11, 12;

ubi de Jehudah, per quem ibi intelligitur Dominus, ut cuivis constare potest; ‘indumentum’ ibi et ‘velamen’ est Divinum Naturale Domini; ‘vinum et sanguis uvarum’ est Divinum Bonum et Divinum Verum Naturalis, de illo dicitur quod sit ‘ruber oculis prae vino’, de hoc quod sit ‘albus dentes prae lacte’; est conjunctio boni et veri in Naturali quae ita describitur:

[3] apud Esaiam,

Quis hic qui venit ex Edom, ... ruber quoad vestem 2 , et vestes sicut calcantis in torculari? 63:2;

ubi ‘Edom’ pro Divino Bono Divini Naturalis Domini, ut ex sequentibus patebit; ‘ruber quoad vestem’ est bonum veri, ‘vestes sicut calcantis in torculari’ est verum boni: apud Jeremiam,

Albi erant naziraei ejus prae nive, candidi erant prae lacte, rubri erant osse prae gemmis rubentibus, sapphirus polities eorum, Thren. 4:7;

per ‘naziraeos’ repraesentabatur Dominus quoad Divinum Humanum, cumprimis quoad Divinum Naturale, ita bonum ibi per quod ‘rubri essent osse prae gemmis rubentibus’.

[4] Quia ‘rubrum’ significabat bonum, imprimis bonum naturalis, 3 ideo in Ecclesia Judaica, ubi omnia et singula repraesentativa erant Domini, ac inde regni Ipsius, consequenter boni et veri quia ex his regnum Domini, mandatum est Quod tegumentum tentorii esset ex pellibus arietum rubrorum, Exod. 25:5; 26:14; 35:5-7, 23; 36:19: et quoque Quod aqua expiationis fieret ex cinere combustae vaccae rubrae, Num. 19:2, seq. ;

nisi color ruber significavisset aliquod caeleste in regno Domini, nusquam mandatum fuisset quod arietes essent rubri, et vacca rubra; quod sancta per illa repraesentata sint, agnoscit quisque qui Verbum sanctum habet: quia ruber color illud significabat, ideo etiam Tegumentis tentorii intertexta fuerunt et alligata quae ex colore coccineo, purpureo, hyacinthino, Exod. 35:6 4 .

[5] Sicut paene omnia etiam sensum oppositum habent, ut saepius dictum, ita quoque ‘rubrum’; significat tunc malum quod est amoris sui, et hoc inde quoque, quia cupiditates amoris sui comparantur igni et vocantur ignis, n. 934f, 1297, 1527, 1528, 1861, 2446; similiter comparantur sanguini, et vocantur sanguis, n. 374, 954, 1005; inde rubrum in opposito sensu illa significat, ut apud Esaiam,

Dixit Jehovah, Si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubuerint sicut purpura, sicut lana erunt, 1:18:

apud Nahum, Clypeus fortium Belialis, ruber factus, viri roboris purpurati, in igne facularum currus in die, 2:4 [KJV 3]:

apud Johannem, Visum est aliud signum in caelo, ecce draco magnus rufus, habens capita septem, et super capitibus diademata septem,

[Apoc. ] 12:3:

apud eundem,

Vidi, ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona, hic exivit vincens, et ut vinceret; tunc exivit alius equus rufus, et sedenti super equo datum est ut auferret pacem de terra, et ut se invicem occiderent, unde data est illi machaera magna; post exivit equus niger, tandem equus pallens, cui nomen mors, Apoc. vi

2-8.

Poznámky pod čarou:

1. naturale, in the First Latin Edition The Manuscript alters naturalis to naturale, but see 3305 and 3317.

2. The Manuscript inserts tuam.

3. id est, in the First Latin Edition

4. 5, 6, 7, 23, in the Manuscript, 5, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1001

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1001. Quod ‘sanguis’ significet charitatem, a multis constare potest; ita novum voluntarium quod homo regeneratus spiritualis accipit a Domino; hoc novum voluntarium idem est ac charitas, nam ex charitate formatur nova voluntas; charitas enim seu amor est ipsum essentiale seu vita voluntatis, nam nusquam aliquis dicere potest quod velit nisi ex eo quod diligat aut amet illud; quod dicant se cogitare illud, non est velle nisi velle cogitationi insit: haec nova voluntas quae est charitatis, est hic sanguis; quae voluntas non est hominis sed Domini apud hominem; quae quia Domini, nusquam commiscenda est cum illis quae sunt voluntatis hominis, quae tam foeda, ut dictum; ideo in Ecclesia repraesentativa mandatum, ut ‘non comederent carnem in anima ejus, seu sanguinem’, hoc est, quod non commiscerent. ‘Sanguis’ quia significabat charitatem, significabat sanctum; et ‘caro’ quia significabat voluntarium hominis, significabat profanum, quae quia separata sunt, nam contraria, vetitum ne sanguinem comederent; nam per ‘esum carnis cum sanguine’ repraesentabatur tunc in caelo profanatio, seu commixtio sancti et profani; quae repraesentatio in caelo non potuit aliter tunc quam horrorem angelis incutere; nam tunc temporis omnia quae existebant apud hominem Ecclesiae, vertebantur, secundum significationem rerum in sensu interno, in repraesentationes spirituales correspondentes apud angelos.

[2] Quia omnia se habent respective ad hominem de quo praedicantur, ita quoque significatio sanguinis; ‘sanguis’ respective ad hominem regeneratum spiritualem significat charitatem seu amorem erga proximum; respective ad hominem regeneratum caelestem significat amorem in Dominum; at respective ad Dominum, significat omnem Humanam Ipsius Essentiam, proinde ipsum Amorem, hoc est, Ipsius misericordiam erga genus humanum; inde ‘sanguis’ in genere, quia amorem et quae amoris, significat caelestia quae solius Domini sunt; ita respective ad hominem caelestia quae homo accipit a Domino; caelestia quae homo regeneratus spiritualis accipit a Domino, sunt caelestia spiritualia, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi.

[3] Quod ‘sanguis’ significet caelestia, et in supremo sensu significaverit Humanam Domini Essentiam, ita ipsum Amorem, seu Ipsius misericordiam erga genus humanum, constare potest a sanctitate qua mandatum ut haberetur sanguis in Ecclesia repraesentativa Judaica; ideo sanguis appellatus ‘sanguis foederis’; et sparsus super populum; tum super Aharonem et filios ejus una cum oleo unctionis; et [sanguis] omnis holocausti et sacrificii super altare et circum altare, de quibus Exod. 12:7, 13, 22, 23; 24:6, 8; Lev. 1:5, 11, 15; 4:6, 7, 17, 18, 25, 30, 34; 5:9; 1 16:12-15, 18, 19; Num. 18:17 2 ; Deut. 12:27.

[4] Et quia sanguis tam sanctus habitus, et voluntarium hominis tam profanum est, ideo ob repraesentationem profanationis sancti, tam severe prohibitum fuit ne sanguis comederetur, ut apud Mosen,

Statutum aeternitatis in generationes vestras, in omnibus habitationibus vestris; ullum adipem et ullum sanguinem non comedetis, Lev. 3:17 3 ;

‘adeps’ pro vita caelesti, et ‘sanguis’ ibi pro caelesti spirituali; caeleste spirituale est spirituale quod a caelesti; sicut apud Antiquissimam Ecclesiam, amor in Dominum caeleste eorum fuit quia voluntati eorum implantatum, caeleste spirituale eorum erat fides inde, de qua n. 30-38, 337, 393, 398, at apud hominem spiritualem non datur caeleste, quia charitas implantata est in parte ejus intellectuali, sed caeleste spirituale:

apud eundem,

Quisquis e domo Israelis aut e peregrino peregrinante in medio eorum, qui comederit ullum sanguinem; et dabo facies Meas contra animam comedentem sanguinem, et exscindam eam e medio populi ejus; quia anima carnis in sanguine illa; et Ego dedi illum vobis super altare, ad expiandum super animas vestras; quia sanguis ipse pro anima expiabit.... Anima omnis carnis sanguis ejus ipse; omnis comedens illum exscindetur, Lev. 17:10, 11, 14; ibi manifeste quod anima carnis in sanguine, et quod anima carnis sanguis, seu caeleste, hoc est, sanctum quod Domini:

[5] apud eundem,

Confirma te ut non comedas sanguinem, quia sanguis ipse anima, et non comedes animam cum carne, Deut. 12:23-25;

ex his similiter constat quod sanguis dicatur anima, hoc est, vita caelestis, seu caeleste, quod per holocausta et sacrificia ipsius Ecclesiae repraesentabatur; ne quoque caeleste, quod Domini Proprium, quod solum caeleste et sanctum est, commisceretur cum proprio hominis, quod profanum, repraesentatum quoque fuit per id quod Non super fermentato sacrificarent seu mactarent sanguinem sacrificii, Exod. 23:18; 34:25;

[6]‘fermentatum’ significabat corruptum et spurcum. Quod ‘sanguis’ dicatur anima et significet sanctum charitatis, et quod sanctum amoris repraesentatum in Ecclesia Judaica per ‘sanguinem’, inde est quia vita ‘corporis consistit in sanguine; et quia vita corporis consistit in sanguine: est ejus ultima anima, ita ut sanguis dici queat anima corporea, seu in quo vita corporea hominis; et quia in Ecclesiis repraesentativis interna per externa repraesentata fuerunt, ideo anima seu vita caelestis per ‘sanguinem’.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.