Bible

 

Numeri 18

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri.

2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.

3 Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.

4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.

5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Israël.

6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.

7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur.

8 Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.

9 Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.

10 In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.

11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.

13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

14 Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.

15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,

16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.

17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.

18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt.

19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.

20 Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.

21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis :

22 ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,

23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,

24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.

25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

26 Præcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,

27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :

28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.

29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.

30 Dicesque ad eos : Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :

31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.

32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9723

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9723. ‘Et facies lebetes [ejus] ad decinerandum [illud]’: quod significet removentia post usus, constat ex significatione ‘lebetum ad decinerandum’ quod sint removentia post usus; ‘cinis’ enim significat talia in memoria naturali seu externa' hominis, quae post usus remanent, et quae removenda ne obstent, quin alia, per quae iterum usus, succedant; lebetes sunt talia per quae remotio, quoniam per illos decineratio; ut sciatur quid significatur per cinerem super altari remanentem post holocaustum seu 1 sacrificium, dicetur primum quomodo se habet cum remanentibus post usus in homine: homo ab infantia usque ad finem 2 suae vitae in mundo perficitur quoad intelligentiam et sapientiam, et si bene ei erit 3 , quoad fidem et amorem; scientifica ad illum usum praecipue conducunt; scientifica hauriuntur per auditum 4 , visum, et 5 lectionem, et reponuntur in memoria externa seu naturali; haec inserviunt visui interno 6 seu intellectui pro plano objectorum, ut eligat et eliciat inde talia ex quibus sapiat; visus enim interior seu intellectus ex sua luce, quae est e caelo, spectat in planum illud, seu in memoriam illam quae infra se, 7 et ex variis ibi eligit et elicit talia quae conveniunt amori suo; ea ad se inde evocat, et reponit in sua memoria, quae est memoria interna, de qua videatur n. 2469-2494, inde vita interni hominis, et ejus intelligentia et sapientia; similiter se habet cum 8 illis quae sunt intelligentiae et sapientiae spiritualis, quae sunt fidei et amoris, illis interno homini implantandis pariter inserviunt scientifica, sed scientifica ex Verbo seu 1 ex doctrina Ecclesiae, quae cognitiones veri et boni vocantur; hae in memoria externi hominis repositae similiter inserviunt pro objectis visui interni hominis, qui videt ex luce caeli, et ex illis eligit et elicit talia quae conveniunt amori, nam internus homo in externo non alia videt 9 ; quae enim 10 homo amat, illa videt in luce, quae autem non amat, illa videt in umbra; haec rejicit, illa autem eligit.

[2] Ex his constare potest quomodo se habet cum veris fidei et cum bonis amoris apud hominem qui regeneratur, quod nempe bonum quod amoris eligat sibi vera fidei convenientia, et per illa se perficiat; et sic quod bonum 11 amoris primo loco sit, et verum 12 fidei secundo, prout multis ostensum est prius, 13 n. 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4977, 6256, 6269, 6272, 6273. Scientifica seu cognitiones boni et veri in memoria externi hominis, postquam illum usum praestiterunt, 14 e memoria illa quasi evanescunt; se habent illa sicut cum instructivis, quae ab infantia serviverunt 15 homini pro mediis ad perficiendum vitam ejus moralem et civilem; postquam illa usum istum praestiterunt 16 , et homo vitam iride traxerat, e memoria pereunt, et solum quoad exercitium seu usum remanent; ita homo discit loqui, discit cogitare, discit discernere et judicare, discit moraliter conversari, ac decore se gerere; verbo, discit linguas, mores, intelligentiam, et sapientiam.

[3] Scientifica 17 quae usibus illis inserviverunt 18 significantur per cinerem qui removendus; ac cognitiones veri et boni, per quas vita spiritualis homini, postquam inserviverant usui, hoc est, 19 imbuerant vitam, per cinerem altaris, qui etiam removendus; at 20 cum removetur, primum reponitur juxta altare, sed postea extra castra 21 educitur in locum mundum, igne altaris semper ardente in usum novi holocausti aut sacrificii, juxta processum descriptum a Mosche 22 in Levitico, Sacerdos holocaustum ascendere [facere] debet super focum super altari tota nocte usque ad auroram; deinde induet amictum suum 23 lini et femoralia lini, et tollet cinerem, in quem combussit ignis holocaustum super altari et ponet eum juxta altare; post exuet vestes suas, et induet vestes alias, et educet cinerem foras extra castra in locum mundum; ignis autem super altari ardebit, nec exstinguetur; sacerdos accendet super eo ligna sub auroris singulis, et disponet super eo holocaustum, et adolebit super eo adipes sacrificiorum; ignis jugiter ardebit super altari; nec exstinguetur, 6:1-6 [KJV 8-13];

singula haec involvunt arcana caeli, et significant Divina cultus Domini ex bono amoris; quid itaque ‘cinis’, supra dictum est; quod aliquid caeleste per ‘cinerem altaris’ significetur, constare potest unicuivis qui expendit, sicut quod cum sacerdos decineraret altare 24 , indueret amictum lini et femoralia lini, et dein in aliis vestibus educeret eum extra castra, et reponeret in loco mundo; nulla res in Verbo inanis est, ne quidem ullum verbum, ita nec ullum momentum hujus processus.

[4] Ex his aliquantum constare potest quid significatur per cinerem ex vacca rufa combusta, quo medio aqua separationis et mundationis parabatur, de quo Num. 19:2-11, 17; et quid in opposito sensu per ‘cinerem’ significatur, quod nempe damnatum remanens post combustionem ex igne amoris sui; id significatur per cinerem quem ferebant super capite, et in quo se 25 volvebant in luctu ob peccata, Jer. 6:26; 26 Ezech. 27:30; Jonae 3:6.

Poznámky pod čarou:

1. et

2. ultimum

3. sibi consulit

4. auditionem

5. The Manuscript inserts per.

6. interiori

7. hoc est, in scientifica ibi,

8. in

9. quam quae amat

10. nam quod

11. The Manuscript inserts quod.

12. vera quod

13. The Manuscript inserts nempe.

14. The Manuscript inserts inde separantur et.

15. conduxerunt

16. usui isti inserviverant

17. illa

18. istis inserviverant

19. et

20. sed

21. The Manuscript places this after educitur.

22. apud Moschen

23. sui in the Manuscript, oIT

24. decineraret illud

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Ezechiel 27:30

Studie

       

30 Et ejulabunt super te voce magna : et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.