Bible

 

Numeri 18

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri.

2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.

3 Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.

4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.

5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Israël.

6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.

7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur.

8 Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.

9 Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.

10 In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.

11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.

13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

14 Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.

15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,

16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.

17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.

18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt.

19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.

20 Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.

21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis :

22 ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,

23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,

24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.

25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

26 Præcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,

27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :

28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.

29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.

30 Dicesque ad eos : Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :

31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.

32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9224

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9224. ‘Primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi’: quod significet quod etiam omnia fidei quae per illa, nempe addicanda sint Domino et non sibi, constat ex significatione 'primogeniti filiorum quod sint omnia fidei Ecclesiae, de qua n. 2435, 6344, 7035, 7039, 7778, 8042, et ex significatione ‘dare Mihi’ quod sit addicare Domino, nam per ‘Jehovam’ in Verbo intelligitur Dominus. Omnia fidei, quae per ‘primogenitum filiorum’ significantur, sunt quae ex bono charitatis sunt, nam fides ex hoc bono existit; vera enim sive ex Verbo sive ex doctrina Ecclesiae sumantur, nullatenus possunt fieri fidei nisi bonum sit cui implantentur; causa est quia intellectuale est quod primum recipit vera quoniam videt illa ac introducit illa ad voluntatem, et cum in voluntate sunt, tunc in homine sunt, voluntas enim est ipse homo; quapropter qui putat quod fides sit fides apud hominem priusquam vult illa et ex velle facit illa, valde fallitur; ipsa vera fidei nec prius vitam habent; omne id quod voluntatis est vocatur bonum quia amatur; ita verum fit bonum, seu fides 1 charitas, in voluntate.

[2] Binae lites sunt quae Ecclesiam 2 a primaevis temporibus infestaverant, una, 3 num fides sit primogenitum Ecclesiae vel num charitas, altera, num fides separata a charitate salvet; quod illae lites exstiterint, causa fuit quod vera quae fidei erunt appercipiantur ab homine, non autem bonum quod charitatis, antequam homo regeneratus est; vera fidei enim intrant per viam externam, nempe per auditum, et se reponunt in memoria et inde in intellectuali apparent; bonum charitatis autem influit per internam viam, nempe per internum hominem, e caelo, hoc est, per caelum a Domino, et ideo non ad apperceptionem venit priusquam vera quae fidei dicuntur incipiunt amari propter usum bonum et propter vitam, quod fit cum fiunt voluntatis; inde nunc est quod primogenitum Ecclesiae dixerint fidem esse, et quoque attribuerint ei jus primogeniturae, hoc est, jus prioritatis et superioritatis super bonum charitatis, cum tamen bonum charitatis actualiter prius et superius est, et verum 4 fidei modo apparenter, videatur n. 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6272, 6273.

[3] Quod homo Ecclesiae in obscuro de his fuerit, est quia non perceperat quod omnia in universo se referant ad verum et ad bonum, et quod ad utrumque ut sit aliquid; 5 nec perceperat quod in homine binae facultates 6 sint, intellectus 7 et voluntas, et quod verum se referat ad intellectum, et bonum ad voluntatem, et quod si non ad utrumque, non sit appropriatum homini; haec quia in obscuro 8 fuerunt, et tamen ideae cogitationis hominis super talibus fundantur, 9 ideo error coram naturali homine non manifestari potuit; cum tamen si semel manifestatus fuerit, 10 vidisset homo Ecclesiae ut in clara luce ex Verbo quod Ipse Dominus locutus est innumerabilia de bono charitatis, et quod id sit principale Ecclesiae, et quod fides non alibi quam in illo bono sit; bonum charitatis est facere bonum ex velle bonum. Vidisset etiam errores quos inducit doctrina fidei separatae a charitate, sicut quod homo possit velle malum et credere verum, consequenter quod verum cum malo concordet; tum quoque quod fides possit facere vitam caeli apud hominem cui vita infernalis est, proinde quod una vita 11 possit transcribi in alteram, et sic quod qui in inferno sunt possint elevari in caelum et inter angelos vivere vitam priori vitae contrariam, non considerantes quod vivere vitam contrariam vitae quam 12 homo imbuerat in mundo, sit privari vita; et qui hoc tentant sint sicut qui in agone mortis sunt et per diros cruciatus finiunt suam vitam. Tales errores et perplures alios inducit doctrina fidei separatae a charitate.

Poznámky pod čarou:

1. fit

2. ab antiquo tempore

3. quid primogenitum Ecclesiae, num fides sive charitas

4. The Manuscript inserts quod but virtually deleted.

5. pariter non

6. The Manuscript places this before binae.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. fuerant

9. idcirco

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Leviticus 14:8

Studie

       

8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,