Bible

 

Numeri 18

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri.

2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.

3 Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.

4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.

5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Israël.

6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.

7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur.

8 Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.

9 Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.

10 In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.

11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.

13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

14 Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.

15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,

16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.

17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.

18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt.

19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.

20 Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.

21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis :

22 ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,

23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,

24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.

25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

26 Præcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,

27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :

28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.

29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.

30 Dicesque ad eos : Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :

31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.

32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9223

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9223. ‘[Et] primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis’: quod significet quod quia omnia bona et vera fidei sunt a Domino, Ipsi addicanda sint, non sibi, constat ex significatione ‘primitiarum’ quod sint quae primo loco erunt, ita quae omnium primaria, de qua sequitur, ex significatione ‘frumenti’ quod sit bonum veri fidei, de qua n. 5295, 5410, 5959, et ex significatione ‘vini’ quod sit verum boni, ita verum boni fidei, de qua n. 1798, 6377, et ex significatione ‘non tardare’ cum de bono et vero fidei, quod sit addicare ex affectione, nam quod non tarde 1 sed 2 festine fit, hoc ex affectione 3 amoris fit, n. 7695, 7866; quod sit addicare Domino, est quia primitiae, sicut etiam primogenita, dabantur Jehovae, et a Jehovah Aharoni et ejus semini; et per ‘Jehovam’ in Verbo intelligitur Dominus, n. 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6945, 6956, 8274, 8864; quare cum primitiae frumenti et vini sunt bona et vera fidei, intelligitur quod illa Domino addicanda 4 sint quia ab Ipso sunt; quod omne cogitationis et voluntatis apud hominem influat, et quod omne bonum et verum a Domino, videatur n. 2886-2888, 3142, 3147, 4151, 4249, 5119, 5147, 5150, 5259, 5482, 5649, 5779, 5854, 5893, 6027, 6982, 6985, 6996, 7004, 7055, 7056, 7058, 7270, 7343, 8321, 5 8685, 8701, 8717, 8728, 8823, 8864, 9110, 9111, et idem ab experientia, n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626.

[2] Primitiae quae offerendae erant Domino erant primitiae messis et primitiae vindemiae, tum quoque primitiae tonsurae ut et primitiae fructus; primitiae messis erant spicae tostae ac virentes, tum fasciculus qui motitaretur, et postea ex area, quae erant placentae; primitiae autem vindemiae erant primitiae vini, musti, ac olei, et praeter illas erant primitiae tonsurae pecoris, 6 et quoque primitiae fructus, 7 hae offerebantur in calatho; 8 praeterea etiam offerebantur omnia primogenita Domino, e quibus redimebantur primogeniti 9 hominum, tum quoque primogenita bestiarum quae non in 10 sacrificia offerebantur, prout asinorum, mulorum, equorum, et similium. Primitiae et primogenita offerebantur Jehovae, et a Jehovah dabantur Aharoni et semini ejus, quia Aharon et filii ejus, qui summi sacerdotii munere functi sunt, repraesentabant Dominum 11 . Per ‘primitias frumenti et vini’ in hoc versu intelliguntur omnes primitiae messis et vindemiae, de quibus nunc supra; nam in lingua originali dicitur plenitudo frumenti, et lacrima vini; plenitudo est 12 messis matura et quoque collecta, et 13 lacrimae sunt quae stillantur.

[3] Quid primitiae in specie repraesentabant, nam omnia statuta et ritualia mandata filiis Israelis a Domino repraesentabant interna Ecclesiae, constare potest ex singulis ex quibus primitiae dabantur, in sensu interno spectatis; quod ‘frumentum’ sit bonum fidei et ‘vinum’ verum fidei, videatur 14 in locis supra citatis. Quod darentur primitiae Jehovae, significabat quod primum Ecclesiae esset, omnia bona et vera fidei addicare Domino, et non sibi; addicare Domino, est scire, agnoscere, et credere quod illa a Domino sint, et nihil eorum a semet, nam, ut supra ostensum est, omne fidei est a Domino. Quod ‘primitiae’ id significent, est quia primitiae erant oblationes et munera quae erant gratiarum 15 actiones pro proventu, et agnitio benedictionum a Jehovah, hoc est, a Domino, proinde agnitio quod omnia ab Ipso; in sensu interno agnitio bonorum et verorum fidei, quae 16 significantur per messem, frumentum, oleum, mustum, vinum, lanam, et fructus, ex quibus dabantur primitiae; de ‘primitiis’ illis videatur Exod. 23:19, 34:26; Lev. 23:10, 11, 20; Num. 15:19-21, 18:12, 13; Deut. 18:4, 26:1-11; simile per ‘primitias’ significatur apud Ezech. 20:40; et apud Micham 7:1, 2.

Poznámky pod čarou:

1. seu

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts quae.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. tum

7. quae

8. praeter primitias illas

9. hominis

10. sacrificium

11. The Manuscript inserts, Jehovah est Dominus.

12. cum messis est matura et quoque collecta est

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. ex

15. actiones altered to actio

16. The Manuscript places this after primitiae but deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6945

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6945. ‘Quia dicent, Non visus ad te Jehovah’: quod significet Divinum 1 quod in Humano Domini, constat ex significatione ‘dicere’ quod sit perceptio, de qua saepius, hic perceptio illorum qui ab Ecclesia spirituali; ex significatione ‘visus Jehovah’ quod sit apparitio Divini Domini in Humano Ipsius; quod ‘videri’ sit apparere, patet; et quod ‘Jehovah’ sit Dominus quoad Ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum, de qua n. 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, 2 3035, 5041, 5663, 6281, 3 6303, 6905; quod ‘visus Jehovah’ sit apparitio 4 Divini Domini in Humano Ipsius, patet etiam ex eo quod Ipsius Divinum non apparere queat alicui homini, ne quidem angelo, nisi per Divinum Humanum, et Divinum Humanum non nisi quam per Divinum Verum quod procedit ab Ipso. Agitur hic in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, qui quod liberati sint per Adventum Domini in mundum, videatur n. 2661, 2716, 3969, 6854, 6914, et quod illi in specie salvati sint per Divinum Humanum Domini, n. 2716, 2833, 2834.

[2] Cum hoc quod illi qui ab ea Ecclesia non fidem habituri sint, nec recepturi quod lex Divina, quae per ‘Moschen’ repraesentatur, hoc est, 5 quod Verbum dicit, nisi signa viderint, ita se habet: illi 6 quia ab Ecclesia spirituali sunt, non perceptionem veri ex bono habent sicut caelestes, sed pro vero agnoscunt omne doctrinale suae Ecclesiae quod apud se confirmarunt, quapropter in obscuro sunt respective, n. 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 7 3833, 6427, 6500, 6865; quod etiam manifeste constare potest ex eo quod prorsus non capiant quomodo Humanum Domini possit Divinum esse, nec quod amor Divinus in Humano hoc facere possit; cogitationem enim tenent in humano quale est apud hominem, nec inde recedunt cum cogitant de Domino; in tali perplexo sunt; etiam constare potest ex eo quod nec capiant quomodo homo 8 possit vivere post mortem et tunc habere sensus, prout visum, auditum, tactum, et olfactum, et esse ibi in forma humana; quod homo talis sit cum suum corpus et hujus sensus et membra rejecerit, illis apparet a vero alienum; ita implicati sunt sensualibus et inde scientificis et fallaciis; quapropter nisi crederent quod corpus iterum conjungeretur animae, prorsus non crederent aliquam resurrectionem;

[3] ex his satis manifeste 9 apparet in quanto obscuro sunt de illis quae sunt caeli; inde est quod illis nusquam aliqua fides implantari possit, nisi a Domino vi forti detineantur a falsis; et quia talis vis non fuit ante Adventum Domini, sed post Ipsius Adventum cum Ipse Humanum in Se Divinum fecerat, idcirco non prius potuerunt eximi e terra inferiore ubi infestabantur a falsis, ac elevari in caelum quam post Domini resurrectionem, n. 6914; inde nunc est quod dicatur quod non credituri 10 sint, ita nec recepturi quod lex Divina, hoc est, quod verum Divinum dicit, nisi videant quod ita sit; ita nisi signa videant, de quibus mox sequitur.

Poznámky pod čarou:

1. This reverts to what the Manuscript had first in Arcana Coelestia 6942 before it was altered.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. quid

6. qui

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript deletes possit and inserts potest.

9. patet

10. ac

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.