Bible

 

Numeri 15:21

Studie

       

21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2577

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2577. ‘Et cum omnibus’: quod significet quod et vera quae inde, nempe scientifica et sensualia, constat ab illis quae supra dicta sunt, atque ipsa serie, dicitur enim mox supra ‘ecce illud tibi velamen oculorum omnibus qui tecum’, per quae significantur vera rationalia quae instar velaminis veris spiritualibus sunt, et nunc iterum dicitur ‘cum omnibus’, quibus ideo significantur vera adhuc inferiora quae sunt ex rationalibus; haec non alia sunt quam quae vocantur vera scientifica, et vera sensualia; quod ex rationalibus sint vera scientifica et vera sensualia, constat ex ordine influxus, interiora influunt in exteriora, seu quod idem, superiora in inferiora, non autem vicissim; apparet quidem apparet, nempe quod per sensualia et scientifica non rationalis fiat, sed hoc est fallacia; bonum a Domino per facultatem rationalem hominis jugiter influit et occurrit, et sibi adoptat scientifica, et quantum eorum sibi adoptare potest, et rite disponere, tantum rationalis fit: hoc similiter se habet ac cum bono et veris quae dicuntur fidei; bonum a Domino influit in vera, et ea sibi adoptat, et quantum eorum sibi adoptare potest, tantum spiritualis fit homo; tametsi apparet sicut vera quae dicuntur 1 fidei, influant, et hominem spiritualem reddant: apparentia haec etiam est causa quod tantum hodie colatur verum quod est fidei, et non cogitetur de bono quod est charitatis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has vocantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

2 Samuelis 15:32

Studie

       

32 Cumque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.