Bible

 

Numeri 14:37

Studie

       

37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8351

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8351. ‘Et murmuraverunt populus contra Moschen’: quod significet indolentiam ex tentationis acerbitate, constat ex significatione ‘murmurare’ quod sit querimonia qualis in tentationibus, ita indolentia ex tentationis acerbitate. Tentationes quas subiverunt illi qui ab Ecclesia spirituali Domini, postquam liberati ab infestationibus, tum quoque per tentationes quas subituri qui ab illa Ecclesia, describuntur per murmurationes filiorum Israelis in deserto; et quia tentationes spirituales communiter perducuntur ad desperationem, n. 1787, 2694, 5279, 5280, 7147, 7166, 8165, ideo per ‘murmurare’ significatur querimonia ex indolentia in tentationibus, ut Exod. 16:2, 3, 17:3; Num. 14:27, 29, 36, 16:11;

‘contra Moschen’ dicitur quia contra Divinum, nam per ‘Moschen’ repraesentatur Divinum Verum, n. 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382.

[2] Quod tentationes attinet quas subiverunt qui ab Ecclesia spirituali, et quas subituri qui ab illa Ecclesia, sciendum quod fides nusquam implantari queat illis qui ab Ecclesia spirituali quam per tentationes, ita nec charitas, nam in tentationibus est homo in pugna contra falsum et malum; haec, nempe 1 falsum et malum, influunt in externum hominem ab infernis, bonum autem et verum influunt per internum a Domino; ita 2 ex pugna interni hominis cum externo, quae vocatur tentatio; ' et quantum tunc homo externus redigitur ad oboedientiam 3 sub interno, tantum implantatur fides et charitas; est enim externum seu naturale hominis receptaculum veri et boni ab interno; si receptaculum non 4 est accommodatum, non recipit aliquid quod influit ab interiore, sed id vel rejicit, vel exstinguit, vel suffocat, unde nulla regeneratio; inde est quod tentatio erit, ut 5 regeneretur homo, quod fit per implantationem fidei et charitatis, et sic per formationem novae voluntatis et novi intellectus; quare etiam Ecclesia Domini dicitur ‘pugnans’; videantur quae de his prius, n. 3928, 4249, 4341, 4572, 5356, 6574, 6611, 6657, 7090 fin. , 7122, 8159, 8168, 8179, 8273, dicta et ostensa sunt.

Poznámky pod čarou:

1. malum et falsum

2. est

3. interni

4. sit

5. implantetur fides, in the Manuscript, regeneratur homo... intellectus, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.