Bible

 

Micham 1:13

Studie

       

13 Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis : principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2326

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2326. ‘Et surrexit obviam illis’: quod significet agnitionem, ut et charitatis affectum, constare potest ex eo quod Lot, cum venerunt agnoverit ilico quod angeli essent, non autem viri Sodomae, de quibus ita, ‘Clamaverunt ad Lot, et dixerunt, Ubi viri qui venerunt ad te noctu? Adduc eos ad nos, ut cognoscamus eos’, vers. 5;

in sensu interno significant haec, quod qui in bono charitatis sunt intra Ecclesiam agnoscant Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, per ‘duos angelos’ intellectum, non autem illi qui non in bono charitatis. Quod etiam eadem verba involvant charitatis affectum, constat etiam inde quod Lot, per quem repraesentantur illi qui in bono charitati sunt, immo significatur ipsum bonum charitatis, invitaverit illos in domum suam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.