Bible

 

Matthaeus 16:7

Studie

       

7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6073

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6073. ‘Quid opera vestra ?’: quod significet de officiis et usibus, constat ex significatione ‘operum’ quod sint bona, de qua n. 6048, ita usus et officia, nam haec sunt bona; omnia bona quae bona charitatis vocantur, non sunt nisi quam usus, et usus non sunt nisi quam opera erga proximum, erga patriam, erga Ecclesiam, erga regnum Domini; ipsa etiam charitas in se spectata non fit charitas priusquam illa in actum venit et fit opus; amare enim aliquem et non facere ei bonum cum potest, est non amare; ast facere ei bonum cum potest, et hoc ex corde, est amare illum; et tunc intus in ipso facto seu opere continentur omnia charitatis erga illum; sunt enim opera complexus omnium charitatis et 1 fidei apud hominem, et sunt quae vocantur bona spiritualia, et fiunt etiam bona per exercitia, hoc est, per usus.

[2] Angeli qui in caelo, quia in bono sunt ex Domino, nihil plus desiderant quam praestare usus; hi sunt ipsa jucunda vitae eorum, et quoque secundum usus beatitudine et felicitate fruuntur, n. 453, 696, 997, 3645; quod etiam Dominus docet apud Matthaeum, Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui, cum angelis Suis, et tunc 2 reddet unicuique secundum opera ejus, 16:27;

per ‘opera’ hic non intelliguntur opera qualia apparent in forma externa sed qualia in forma interna, nempe quale charitatis in se habent;

[3] angeli non vident aliter opera; et quia opera sunt complexus omnium charitatis et fidei apud hominem, ac vita facit ut charitas sit charitas et fides sit fides, ita bonum, ideo Dominus prae reliquis discipulis amavit Johannem, et is 3 accubuit in Cena super pectore Ipsius, Joh. 21:20, nam per illum repraesentabantur charitatis bona seu opera, videantur Praefationes ad Gen. xviii et xxii; ideo quoque Dominus ad illum dixit, Sequere Me, non ad Petrum per quem repraesentabatur fides, videantur eaedem Praefationes; quare fides quae est ‘Petrus’, indignata dixit, Domine, hic vero quid? dixit illi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere me, joh. 21:19, 21-23; per quae etiam praedictum quod fides contemneret opera, et usque quod illa sint apud Dominum; ut quoque manifeste constare potest a Domini verbis ad oves et ad hircos, Matth. xxv ubi non nisi quam opera recensentur, Gen. 47:34-46. Quod autem fides rejiceret Dominum, patet a repraesentatione per ‘Petrum’ quod ter Ipsum abnegaverit; quod ‘nocte’ id fecerit, significat ultimum tempus Ecclesiae cum amplius nulla charitas, n. 6000; ‘quod ter hoc fecerit’ significat quod tunc completum, n. 1825, 2788, 4495, 5159; ‘quod antequam gallus caneret’ significat antequam novum Ecclesiae existeret, nam diluculum et mane quae noctem sequuntur, significant primum Ecclesiae, n. 2405, 5962.

Poznámky pod čarou:

1. fides, in the First Latin Edition.

2. reddit, in the First Latin Edition.

3. occubuit, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6000

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6000. ‘Et dixit Deus Israeli in visionibus noctis’: quod significet revelationem obscuram, constat ex significatione ‘dixit Deus in visionibus’ quod sit revelatio; fiebant enim revelationes vel per somnia, vel per visiones noctis, vel per visiones diei, vel per loquelam intra hominem, vel per loquelam extra illum 1 ab angelis visis, etiam per loquelam extra 2 ab angelis non visis; per haec in Verbo significantur revelationum variae species, et per ‘visionem noctis’ revelatio obscura; ‘nox’ enim significat obscurum, n. 1712, 2514, et obscurum in 3 sensu spirituali est quod verum non appareat; ‘nox’ etiam in Verbo significat falsum ex malo, nam qui ex malo in falso sunt, in obscuro noctis sunt; inde in nocte dicuntur 4 omnes qui in inferno; sunt quidem ibi in lumine, nam vident se mutuo, sed lumen illud est quasi lumen ex igne sicco carbonario, et vertitur in tenebras ac caliginem cum lux caelestis influit; inde est quod illi qui in inferno sunt, dicantur in nocte esse, et quod appellentur angeli noctis et tenebrarum, et vicissim illi qui in caelo sunt, 5 angeli diei et lucis.

[2] Quod ‘nox’ sit obscurum 6 , et quoque 7 falsum, 8 etiam constare potest ab his locis in Verbo:

apud Johannem,

Jesus dixit, Nonne duodecim horae diei? si quis ambulat in die, non offendit, ... si quis autem ambulat in nocte, offendit, quia lux non est in illo, 11:9, 10;

‘duodecim horae’ pro omnibus statibus veri; ‘ambulare in die’ pro vivere in vero;

[3] et ‘ambulare in nocte’ pro vivere in falso: apud eundem,

Me oportet operari opera Ipsius Qui misit Me, quousque dies est; venit nox quando nemo poterit operari, 9:4;

‘dies’ pro vero ex bono, et ‘nox’ pro falso ex malo; est primum tempus Ecclesiae quod per ‘diem’ intelligitur, tunc enim recipitur verum quia in bono sunt; et est ultimum tempus quod per ‘noctem’, tunc enim nihil veri recipitur quia non in bono sunt; cum enim homo non in bono est, hoc est, non in charitate erga proximum, tunc si vel verissima ei dicerentur, non recipit; nequaquam enim percipitur tunc quid verum, quia 9 lux veri cadit in talia quae corporis et mundi sunt, quibus unice student et quae unice amant et pro reali 10 existimant, 11 non autem in talia quae caeli sunt, quia haec illis respective parvi aut nihili sunt; inde lux veri in caliginoso, sicut lux solis in nigro, absorbetur et suffocatur; hoc significatur per quod ‘venit nox quando nemo poterit operari’; tale etiam hodie tempus est:

[4] apud Matthaeum,

Tardante sponso dormitarunt omnes virgines, et obdormiverunt: media autem nocte clamor factus est, Ecce sponsus venit, 25:5-7;

‘media nox’ etiam pro ultimo tempore Ecclesiae veteris quando nihil fidei est quia nihil charitatis, et quoque pro primo tempore Ecclesiae novae:

apud Lucam,

Dico vobis, illa nocte erunt duo super lecto uno, unus acceptabitur, alter 12 relinquetur, 17:34;

‘nox’ similiter ibi pro ultimo tempore Ecclesiae veteris, et primo novae:

[5] apud Matthaeum,

Dixit Jesus discipulis, Omnes vos scandalizabimini contra Me in nocte hac.... Et ad Petrum, In hac nocte, antequam gallus cantaverit, ter abnegaturus es Me, 26:31, 34;

quod Domino placuerit ut caperetur 13 noctu, significabat quod Divinum Verum illis esset in obscuro noctis, quodque falsum ex malo loco ejus: et ‘quod Petrus in illa nocte ter abnegaverit Dominum’ repraesentabat etiam ultimum tempus Ecclesiae quando verum fidei 14 quidem docetur, sed non creditur, quod tempus est nox, 15 quia Dominus tunc in cordibus hominum plane abnegatur; 16 ‘duodecim enim apostoli’ sicut ‘duodecim tribus Israelis’ repraesentaverunt omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 fin. , 2130 fin. , 3272, 33354, 3488, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060; et ‘Petrus’ repraesentavit fidem Ecclesiae, videatur Praefatio ad Gen. 18; tum Praefatio ad 22, ut et 3750, 4738; inde est quod Dominus ad Petrum dixerit quod in illa nocte ter abnegaturus esset illum, et ad discipulos ‘omnes vos scandalizabimini contra Me in nocte hac’:

[6] apud Esaiam,

Ad me clamans e Seir, Custos quid de nocte? custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, 21:11, 12; 17 ibi de Adventu Domini, qui est ‘mane’, qui Adventus fuit cum nullum amplius verum spirituale in terra esset, quod est ‘nox’:

[7] apud Zachariam, Erit dies unus, qui notus 18 Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux. Fiet, in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma; ... et Jehovah erit in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum, 14:7-9;

hic quoque de Domino, ut et de Ecclesia nova; ‘Jehovah qui in Regem, et Jehovah quod unus, et nomen Ipsius quod unum’ est Dominus quoad Divinum Humanum, quod unum 19 erit cum Ipso Divino quod vocatur Pater; ante Adventum Domini fuit Divinum Humanum Jehovah in caelis, nam per transitum per caelos sistebat Se ut Divinum Hominem coram pluribus in terra, et tunc Divinum Humanum non ita unum fuit cum Ipso Divino quod Pater vocatur; sicut cum Dominus illud in Se prorsus unum fecit: quod prius quasi distincta fuerint, patet a Gen. 19 ubi dicitur ‘quod Jehovah pluere fecerit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem a cum Jehovah e caelo’, vers. 24; n. 2447; ‘dies quando non dies nec nox’ est cum natus Dominus, tunc enim ‘vespera’ erat, hoc est, finis repraesentativorum Ecclesiae; lux circa tempus ‘vesperae’ est Divinum Verum quod tunc appariturum:

[8] apud Esaiam,

Utique noctu vastata est Ar, Moabus excisus est, utique noctu vastata est Kir Moabi, 16:1 (KJV 15:1);

Moabus pro bono naturali 20 , et in sensu opposito 21 pro bono adulterato, n. 2468, hic de vastatione ejus; vastationes dicuntur noctu fieri, quia tunc verum obscuratur et falsum intrat:

apud Jeremiam,

Urbs magna flendo flebit in nocte, et lacrima ei super gena ejus, Thren. 1:2;

ibi de desolatione veri, ‘nox’ pro falso:

[9] apud Davidem,

Non timebis tibi a pavore noctis, a telo quod volat interdiu, ... nec a morte quae vastat in meridie, Ps. 91:5, 6;

‘pavor noctis’ pro falsis mali quae ab inferno; ‘telum quod volat interdiu’ pro falso quod aperte docetur, per quod destruitur bonum; ‘mors quae vastat in meridie’ pro malo in quo aperte vivitur, per quod destruitur verum:

apud Johannem,

Portae Sanctae Hierosolymae non claudentur interdiu, nox enim non est ibi, Apoc. 21:25;

Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna, et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc. 22:5;

‘nox non erit ibi’ pro quod non falsum: apud Danielem,

Daniel dixit, Videns fui in visione mea cum nox esset.... Postea etiam videns fui in visionibus noctis, 7:2, 7;

‘visiones noctis’ etiam pro revelatione obscura; ibi enim agitur de quatuor bestiis et cornibus illorum, et de pluribus quae sunt revelationis obscurae; similiter equi varii coloris quos Zacharias vidit noctu, Zach. 1:8 22 seq.

Poznámky pod čarou:

1. quae fiebat cum apparuerunt angeli

2. illum, absque apparitione

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts esse.

5. The Manuscript inserts quia in luce esse, appellantur.

6. The Manuscript inserts quoad verum.

7. The Manuscript inserts quod sit.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. aestimant et amant

11. et sic vix aliter ac radii solis in nigro

12. deseretur

13. in nocte

14. non amplius

15. in qua Dominus

16. quia duodecim

17. nox quoque hic pro ultimo tempore Ecclesiae veteris, et mane pro primo novae

18. The Manuscript inserts est.

19. est

20. The Manuscript inserts in bono sensu.

21. The Manuscript places this before in.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.