Bible

 

Matthaeus 16:17

Studie

       

17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6072

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6072. ‘Et dixit Pharaoh ad fratres ejus’: quod significet perceptionem de veris Ecclesiae in naturali, constat a significatione ‘dicere’ quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; a repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale et scientificum in communi, de qua etiam supra n. 6063; et a repraesentatione ‘filiorum Jacobi’ qui hic sunt fratres, quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua supra n. 6064; inde patet quod per ‘dixit Pharaoh ad fratres ejus’ significetur perceptio naturalis de veris Ecclesiae ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.