Bible

 

Matthaeus 12:40

Studie

       

40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2574

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2574. ‘Et Sarae dixit’: quod significet perceptionem ex vero spirituali, constat ex repraesentatione ‘Sarae ut uxoris’ quod sit verumspirituale Divinum, de qua n. 2507, et ejusdem ut sororis quod verum rationale, de qua n. 2508, et a significatione ‘dicere’ quod percipere, de qua n. 2506: hic dictum ‘Sarae ut uxori’, tum ut ‘sorori’, ut uxori quia restituta est, n. 2569, ut sorori quia dicitur ‘dedi mille argenti fratri tuo’; et quod dictum ab Abimelecho, hoc perceptum a Sarah in illo statu, ideo per ‘dicere Sarae’ significatur percipere ex vero spirituali.

[2] Haec quod arcaniora involvant quam ad captum possint exponi, patet; quae si aliqualiter modo exponerentur, necessum erit ut plura prius explicentur quae adhuc ignorantur; ut quid verum spirituale, quid perceptio ex vero spirituali, quod perceptio ex vero spirituali fuerit soli Domino, quod Dominus, sicut verum rationale implantavit bono rationali, ita verum spirituale bono caelesti, ita continue Humanum Divino, ut in singulis esset conjugium Humani cum Divino, ac Divini cum Humano; haec et plura praecedent antequam ad captum explicari possint illa quae in hoc versu; sunt haec imprimis adaequata mentibus angelicis, quae in intelligentia talium sunt, pro quibus sensus internus Verbi; illis haec repraesentantur caelesti modo, et per haec, et per illa quae in hoc capite, insinuatur quomodo Dominus humanum quod a matre, per gradus ejecerit, usque tandem ut ejus filius non esset amplius; quod pro matre nec agnoverit, patet apud Matth. 12:46-49; Marcus 3:31-35; Luc. 8:20, 21; Joh. 2:4;

et quomodo Humanum ex propria potentia fecerit Divinum, usque ut unus esset cum Patre, ut Ipse docet apud Joh. 14:6, 8-11, et alibi;

[3] haec per myriades idearum et repraesentationum, omnium ineffabilium, sistuntur a Domino angelis in clara luce; causa est quod mentibus eorum, ut dictum, adaequata sint, ac quod in beatitudine intelligentiae et felicitate sapientiae suae sint, cum in his; et praeterea quia sunt angeli, qui dum homines fuerunt, ceperunt ideam de Humano Domini sicut de humano apud alium hominem, ut ii cum angelis caelestibus in altera vita simul esse possint, (ideae enim inspiratae affectione boni conjungunt in altera vita), talia per sensum internum Verbi discutiuntur, et sic perficiuntur: inde constare potest quam pretiosa sunt angelis, quae in sensu interno Verbi, tametsi fortassis ut levia apparitura homini, qui in tam obscura idea est de similibus ut vix aliqua.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.