Bible

 

Leviticus 8:31

Studie

       

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 874

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

874. Hic describitur primus status regenerationis hominis hujus Ecclesiae post tentationem, qui communis est omnibus qui regenerantur; nempe, quod putent ex semet bonum facere et verum cogitare, et quia adhuc in obscurissimo sunt, etiam Dominus relinquit iis ita opinari: sed usque omne bonum quod faciunt et omne verum quod cogitant, cum in tali opinione sunt, quae falsa non est bonum et verum fidei; nam quicquid homo ex semet producit, non potest esse bonum quia a semet, qui est fons impurus et immundissimus; a fonte impuro et immundissimo nusquam potest bonum exire, cogitat enim semper de merito et justitia sui; quidam adhuc plus, contemnunt prae se alios, sicut Dominus docet Luc. 18:9-14;

alii aliter; propriae cupiditates se admiscent ita ut appareat extus sicut bonum et usque intus est spurcum; quare bonum quod in hoc statu facit homo, non est bonum fidei. Similiter se habet cum vero quod cogitat, tametsi verissimum foret quod cogitat, usque quamdiu ex proprio, est in se quidem verum fidei, sed ei bonum fidei non in est; omne verum ut sit verum fidei, ei bonum fidei a Domino inesse debet, tunc primum fit bonum et verum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.