Bible

 

Leviticus 8:15

Studie

       

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9954

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9954. ‘Et unges eos’: quod significet repraesentativum Domini quoad bonum amoris, constat ex significatione ‘ungere’ quod sit inauguratio ad repraesentandum, de qua n. 9474; quod sit ad repraesentandum Dominum quoad bonum amoris, seu quod simile, ad repraesentandum bonum amoris quod a Domino, est quia per ‘oleum’, per quod unctio fiebat, significatur bonum amoris, n. 886, 4582, 4638, 9780. Quomodo cum his se habet, interest scire quoniam unctio ab antiquo tempore ad hodiernum in usu permansit, 1 unguntur enim reges, ac unctio similiter pro sancta habetur hodie sicut olim; apud antiquos, quando omnis cultus externus per repraesentativa fiebat, 2 nempe per talia quae repraesentabant interiora, 3 quae sunt fidei et amoris a Domino et in Ipsum, ita quae Divina sunt, unctio instituta est, ex causa quia ‘oleum’, per quod unctio peragebatur, significabat bonum amoris; sciebant enim quod bonum amoris esset ipsum essentiale a quo omnia quae 4 Ecclesiae sunt et quae 5 cultus vivunt, est enim Esse vitae; 6 nam influit Divinum per 7 bonum amoris apud hominem et facit vitam ejus, ac vitam caelestem ubi 8 vera recipiuntur in 9 bono inde patet quid unctio repraesentabat; quapropter quae uncta erant dicebantur sancta, et quoque pro sanctis habebantur, ac inserviebant Ecclesiae ad repraesentandum Divina et caelestia, ac in supremo sensu Ipsum Dominum, Qui est ipsum bonum, ita ad repraesentandum bonum amoris quod ab Ipso, et quoque verum fidei quantum id bono 9 amoris vivit; inde nunc est quod eo tempore unxerint lapides erectos in statuas: tum quoque arma belli, ut scuta et clypeos; ac postea altare et omnia ejus vasa: tum tentorium conventus, et omnia quae inibi: ac praeterea illos qui sacerdotio fungerentur, eorumque vestes: et quoque prophetas: et tandem reges, qui inde uncti Jehovae dicebantur: usu communi etiam receptum fuit semet et alios ungere, ad testificandum animi laetitiam ac benevolentiam.

[2] Quod primum attinet, quod unxerint lapides erectos in statuas: constat in libro Geneseos,

Mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem quem 10 posuit sub capitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput ejus, 28:18;

causa quod ita unxerint lapides, erat quia per ‘lapides’ significabantur vera, ac vera absque bono non vitam caeli, hoc est, vitam a Divino, in se habent; cum itaque lapides oleo uncti erant, tunc repraesentabant vera a bono, ac in supremo sensu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ita Ipsum Dominum, Qui inde dictus est lapis Israelis, n. 6426; quod ‘lapides’ sint vera, videatur n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8941, 9476, similiter ‘statuae’, n. 3727, 4580, 9388, 9389; et quod ‘ungere statuas’ sit facere ut vera ex bono sint, ita quod sint vera boni, proinde bona, n. 3728, 4090, 4582; quod lapides erecti in statuas dein pro sanctis habiti fuerint, constat ex eodem capite Geneseos, ubi

Jacob 11 vocavit nomen loci illius Bethel, et dixit, Si rediero in pace ad domum patris mei, lapis hic quem posui statuam, erit domus Dei, vers. 19, [21, ] 22;

‘Bethel’ est domus Dei, et domus Dei est Ecclesia, estque caelum, et in supremo sensu Ipse Dominus, n. 3720.

[3] Secundo, quod unxerint arma belli, sicut scuta et clypeos, constat apud Esaiam,

Surgite, principes, ungite scutum, 21:5:

et in libro 2 Schemuelis,

Pollutus est clypeus heroum, clypeus Schaulis non unctus oleo, 2 Schemuel 1:21;

quod arma belli uncta fuerint, erat causa quia significabant vera pugnantia contra falsa, ac vera ex bono sunt quae valent contra illa, non autem vera absque bono, quapropter arma belli uncta repraesentabant vera procedentia a bono quod a Domino, ita vera per quae Ipse Dominus pugnat apud homines pro illis contra falsa ex malo, hoc est, contra inferna; quod arma belli sint vera pugnantia contra falsa, videatur n. 1788, 2686; ‘bellum’ enim in verbo significat pugnam spiritualem, n. 1664, 2686, 8273, 8295, ac ‘hostes’ significant inferna, in genere mala et falsa, n. 2851, 8289, 9314.

[4] Tertio, quod unxerint altare et omnia ejus vasa; tum tentorium conventus, et omnia quae inibi, constat apud Moschen,

Dixit Jehovah ad Moschen, Unges altare et sanctificabis illud, Exod. 29:36:

apud eundem,

Facies oleum unctionis sanctitatis, quo unges tentorium conventus, et arcam testimonii, et mensam, et omnia vasa ejus, ac candelabrum, et omnia vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti, et omnia vasa ejus, 12 et labrum et basin ejus; ita sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea sanctificabit se, Exod. 30:25-29:

apud eundem,

Sumes oleum unctionis, et unges habitaculum, et omne quod in eo, et sanctificabis illud, et omnia vasa ejus, ut 13 sit sanctum; unges etiam altare holocausti, et omnia vasa ejus, et sanctificabis altare, ut altare sit sanctum sanctorum, et unges labrum et basin ejus, et sanctificabis illud, Exod. 40:9-11:

[5] apud eundem,

Moscheh unxit habitaculum et omnia quae in eo, deinde aspersit de oleo super altare et omnia vasa ejus, et labrum et scapum ejus, ad sanctificandum illa, Lev. 8:10-12; Num. 7:1; causa quod ungeretur altare 14 et habitaculum cum omnibus ibi, erat ut repraesentarent Divina ac sancta caeli et Ecclesiae, consequenter sancta cultus, nec repraesentare illa potuerunt nisi inaugurata fuissent per tale quod repraesentabat bonum amoris, nam Divinum per bonum amoris intrat, et per illud adest in caelo et in Ecclesia, proinde etiam in cultu; et absque illo Divinum non intrat nec adest, sed proprium hominis, et cum 15 proprio infernum, ac cum infernum 16 malum et falsum, nam proprium hominis non aliud est; inde patet cur unctio fiebat per oleum, oleum enim in sensu repraesentativo est bonum amoris, videatur n. 886, 4582, 4638, 9780, et altare erat 17 praecipuum repraesentativum Domini, ac inde cultus ex bono amoris, n. 2777, 2811, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, et habitaculum cum area erat 17 praecipuum repraesentativum caeli ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, 9594, 9596, 18 9632, 9784; quod proprium hominis non sit nisi quam malum et falsum, ita infernum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 3812 fin. , 5660, 8480, 8941, 8944; quod quantum proprium hominis removetur, tantum Dominus adesse possit, n. 1023, 1044, 4007 fin.

[6] Quarto, quod unxerint illos qui sacerdotio fungerentur eorumque vestes, constat apud Moschen, Sume oleum unctionis, ac effundes super caput Aharonis, ac unges eum, Exod. 29:7, 30:30:

apud eundem,

Indue Aharonem vestibus sanctitatis, et unges eum, et sanctificabis eum, ut sacerdotio fungatur Mihi, et filios ejus unges quemadmodum unxisti patrem, et erit ut sit illis unctio eorum in sacerdotium saeculi, in generationes eorum, Exod. 40:13-15:

apud eundem,

Moscheh effudit de oleo super caput Aharonis, et unxit illum, ad sanctificandum illum. Dein sumpsit de oleo unctionis, et de sanguine qui super altari, et sparsit super Aharonem, super vestes ejus, super filios ejus, et super vestes filiorum ejus cum eo, et sanctificavit Aharonem, vestes ejus, filiosque ejus, et vestes filiorum ejus cum eo, Lev. 8:12, 30;

[7] causa quod ungeretur Aharon, et quod ungeretur filii ejus, ipsaeque illorum vestes, erat ut repraesentarent Dominum quoad Divinum Bonum, ac quoad Divinum Verum inde, 19 Aharon Dominum quoad Divinum Bonum, et filii ejus quoad Divinum Verum inde, ac in genere ut sacerdotium repraesentaret Dominum quoad omne opus salvationis; 20 quod in ungerentur vestibus, Exod. 29:29, erat quia vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius; regnum caeleste est ubi bonum amoris in Dominum a Domino regnat, 21 ita influxus Divini in 22 regnum spirituale fit per bonum amoris; ideo inauguratio ad repraesentandum fiebat per oleum, quod in sensu spirituali est bonum amoris; quod Aharon 23 repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 9806, quod filii ejus repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono procedens, n. 9807, quod sacerdotium in genere repraesentaverit Dominum quoad omne opus salvationis n. 9809, 24 quod vestes Aharonis repraesentaverint regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, n. 9814 quod vestes filiorum ejus repraesentaverint illa quae inde procedunt, n. 9946, 9950, quod in caelesti regno bonum amoris in Dominum regnet, citata n. 9277.

[8] Quia inauguratio ad repraesentandum fiebat per unctionem, et per Aharonem et filios ejus repraesentabatur Dominus, et quod ab Ipso, ideo Aharoni et filiis ejus dabantur sancta filiorum Israelis, 25 quae erant dona data Jehovae et vocabantur sublationes, et dicitur quod sint unctio, tum pro unctione, hoc est, quod sint repraesentatio seu pro repraesentatione Domini, et quod ab Ipso, ut constat ab his apud Moschen, Pectus motitationis, et armum sublationis accepi a cum filiis Israelis de 26 sacrificiis pacificorum, dedi ea Aharoni et filiis ejus; haec unctio Aharonis et unctio filiorum ejus de ignitis Jehovae, quae praecepi dare illis, quo die unxerat illos a cum filiis Israelis, Lev. 7:34-36:

et alibi apud eundem,

Locutus est Jehovah ad Aharonem, Ecce dedi tibi custodiam sublationum Mearum quoad omnia sancta filiorum Israelis, tibi dedi ea pro unctione, et filiis tuis, in statutum aeternitatis; omne munus eorum, quoad omnem minham eorum, quoad omne sacrificium peccati et reatus, omnem agitationem filiorum Israelis, omnem adipem olei puri, et omnem adipem musti et frumenti primitias eorum quas dabunt Jehovae, tibi dedi eas; tum omne devotum in Israele, omnem aperturam uteri, ita omnem sublationem sanctorum. In terra eorum non habebis hereditatem, nec pars tibi erit in medio eorum; Ego pars tua et hereditas tua in medio filiorum Israelis, 27 Num. 18:8-20;

ex his patet quod ‘unctio’ sit repraesentatio, quoniam per unctionem inaugurabantur ad repraesentandum, et quod per id significatum sit quod omnis inauguratio 28 in sanctum caeli et Ecclesiae sit per bonum amoris quod a Domino, et quod 29 bonum amoris sit Dominus apud illos; quia ita est, dicitur quod Jehovah sit ‘pars et hereditas ejus’.

[9] Quinto, quod unxerint etiam prophetas, constat ex libro i Regum,

Dixit Jehovah ad Eliam, Unge Chasaelem in regem super Syros, et Jehu unge in regem super Israelem, et Elischam unge in prophetam pro te, 19:15, 16:

et apud Esaiam,

Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, 61:1;

quod ungerentur prophetae, erat causa quia prophetae repraesentabant Dominum quoad 30 doctrinam Divini Veri, proinde quoad Verbum, nam hoc est 30 doctrina Divini Veri, quod prophetae 31 Verbum repraesentaverint, videatur n. 3652, 7269, in specie Elias et Elischah, n. 2762, 5247 fin. , 9372; et quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Qui repraesentatur, ita Qui intelligitur 32 per quem unxit Jehovah, docet Ipse Dominus apud Luc. 4:18-21.

[10] Sexto, quod postea unxerint reges, et quod illi dicti fuerint uncti Jehovae, constat ex pluribus locis in Verbo, ut 1 Sam. 10:1, 15:1, 17, 33 16:3, 6, 12, 24:7, 11 [KJV 24:6, 10], 26:9, 11, 16, 34 23; 2 Samuelis 1:16, 2:4, 7, 5:3, 19:22 [KJV 21]; 1 Reg. 1:34, 35 1 Reg. 1:45, 19:15, 16; 2 Reg. 9:3, 11:12, 23:30; Threni 4:20; Hab. 3:13; Ps. 2:2, 6; Ps. 20:7 36 [KJV 6]; Ps. 28:8; Ps. 45:8 37 [KJV 7]; Ps. 84:10 38 [KJV 9]; Ps. 89:21 39 , 39, 52 [KJV 20, 38, 51]; Ps. 132:17; et alibi; causa quod unxerint reges, erat ut repraesentarent Dominum quoad judicium ex Divino Vero, quapropter in Verbo per ‘reges’ significantur vera Divina, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148.

[11] Quod reges dicti fuerint uncti Jehovae, et quod ideo sacrosanctum fuerit laedere illos, erat causa quia per unctum Jehovae 40 intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, tametsi quoad sensum litterae applicatur regi qui oleo unctus, Dominus enim cum in mundo fuit, fuit ipsum Divinum Verum quoad Humanum, et fuit ipsum Divinum Bonum quoad ipsum Esse vitae Suae, quod apud hominem vocatur anima ex patre, conceptus enim 41 fuit ex Jehovah; Jehovah in Verbo est Divinum Bonum Divini Amoris, quod est Esse omnium vitae; inde est quod solus Dominus fuerit Unctus Jehovae ipsa essentia et ipso actu, quoniam Divinum Bonum fuit in Ipso, et Divinum Verum procedens ex illo Bono in Humano Ipsius cum fuit in mundo, videantur loca citata n. 9194, 9315 fin. , reges autem terrae non fuerunt uncti Jehovae, sed repraesentarunt Dominum, Qui solus Unctus Jehovae, ac ideo sacrosanctum fuit laedere reges terrae propter unctionem; at unctio regum terrae fiebat per oleum, unctio autem Domini quoad Divinum Humanum facta est per ipsum Divinum Bonum Divini Amoris 42 quod oleum 43 repraesentabat; inde est quod dictus fuerit Messias et Christus, Messias in lingua 44 Hebraea significat unctum, similiter Christus in lingua Graeca, Joh. 1:42 [KJV 41], 4:25;

[12] ex his constare potest quod ubi in Verbo dicitur ‘Unctus Jehovae’, intelligatur, Dominus, ut apud Esaiam,

Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, 61:1;

quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Quem unxit Jehovah constat apud Lucam, 45 ubi Dominus id aperte dicit his verbis, Traditus est Jesu liber Esaiae prophetae; et revolvit librum, et invenit locum ubi erat scriptum, Spiritus Domini super Me, propter quod unxit Me ad evangelizandum pauperibus misit Me, ad sanandum contritos corde, ad evangelizandum vinctis remissionem, et caecis visum, ad dimittendum sauciatos cum remissione, ad praedicandum annum Domini acceptum; postea convolvens librum, dedit ministro, ac consedit, omnium autem in synagoga oculi erant detenti in Ipsum; coepit dicere ad illos, Hodie impleta est scriptura haec in auribus vestris, Luc. 6:17-21:

[13] 46 apud Danielem,

Scito ergo et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum, et ad aedificandum Hierosolymam usque ad Messiam principem, septimanae septem, 9:25;

‘aedificare Hierosolymam’ est instaurare Ecclesiam, ‘Hierosolyma’ enim est Ecclesia, n. 3654; ‘Messias princeps’ seu Unctus est Dominus quoad Divinum Humanum:

apud eundem,

Septimanae septuaginta decisae sunt ad obsignandum visionem et prophetam, et ad unguendum sanctum sanctorum, 9:24;

‘obsignare visionem et prophetam’ est concludere illa quae in Verbo de Domino dicta fuerunt ac complere illa, ‘ungere sanctum sanctorum’ est 47 Divinum Humanum Domini in Quo fuit Divinum Bonum Divini Amoris, seu Jehovah.

[14] Per ‘Unctum Jehovae’ in sequentibus locis 48 etiam intelligitur Dominus: apud Davidem,

Constiterunt reges terrae, et dominatores consultarunt una contra Jehovam et contra Unctum Ipsius: Ego unxi regem Meum super Zionem montem sanctitatis Meae, Ps. 2:2, 6;

‘reges terrae’ sunt falsa, et ‘dominatores’ sunt mala, quae ab infernis, contra quae Dominus cum fuit in mundo, pugnavit, et quae vicit ac subjugavit; ‘Unctus Jehovae’ est Dominus quoad Divinum Humanum, ex illo enim pugnavit; ‘Zion mons sanctitatis’ super quem dicitur ‘unctus in regem’ est regnum caeleste, quod est in bono amoris; hoc regnum est intimum caeli et intimum Ecclesiae:

[15] apud eundem,

Inveni Davidem servum Meum, oleo sanctitatis unxi eum, Ps. 89:21 [KJV Ps. 89:20];

per ‘Davidem’ ibi intelligitur Dominus, ut quoque alibi, videatur n. 1888;

‘oleum sanctitatis quo Jehovah unxit Eum’ est Divinum Bonum Divini Amoris, n. 886, 4582, 4638;

quod sit Dominus Qui per ‘Davidem’ ibi intelligitur, patet ab illis quae ibi praecedunt, et quae ibi sequuntur, dicitur enim, Locutus es in visione de Sancto tuo; ponam in mari manum Ejus, et in fluviis dextram Ejus; Ille vocabit Me, Pater meus Tu; etiam Ego primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae; ponam in aeternum semen Ejus, et thronum Ejus sicut dies caelorum, vers. 20, 26-30 [KJV 19, 25-29];

praeter plura:

[16] similiter alibi apud eundem,

In Zione germinare faciam cornu Davidi, disponam lucem Uncto Meo; hostes ejus induam pudore, et super Ipsum florebit corona Ipsius, Ps. 132:17, 18;

quod etiam ibi Dominus per Davidem intelligatur, patet ab illis quae ibi praecedunt, ubi dicitur, Ecce audivimus de Eo in Ephrata, invenimus Eum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ejus, incurvabimus nos scabello pedum Ejus; sacerdotes Tui induentur justitia, et sancti Tui jubilabunt, propter Davidem servum Tuum, ne avertas facies Uncti Tui, vers. 6-9 seq. ;

ex quibus constare potest quod Dominus quoad Divinum Humanum Suum ibi intelligatur per Davidem, Unctum Jehovae:

[17] apud Jeremiam,

Super montibus insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis; spiritus narium nostram, Unctus Jehovae; captus est in foveis eorum, de quo dixeramus, In umbra 49 Illius vivemus inter gentes, Threni 4:19, 20; ibi etiam per ‘Unctum Jehovae’ intelligitur Dominus, agitur enim ibi de impugnatione Divini Veri a falsis et malis, quod significatur per quod super montibus insectati sint, et in deserto insidiati 50 ; ‘spiritus narium’ est ipsa vita caelestis quae a Domino, 51 n. 9818.

[18] 52 Ex his nunc sciri potest cur tam sacrosanctum 53 fuit laedere Unctum Jehovae, ut etiam patet ex Verbo, ut in libro 1 Schemuelis,

Dixit David, Absit a Jehovah mihi, si fecero verbum hoc Domino meo, uncto Jehovae, et mittam manum meam in eum, quia unctus Jehovae Ille, 54 1 Schemuelis 24:7, 11 [KJV 6, 10]:

et alibi,

Dixit David ad Abischaium, Ne perde eum, 55 nam quis miserit manum in unctum Jehovae, et innocens sit? 26:9:

in libro 2 Schemuelis,

Dixit David ad illum qui dixit se occidisse Schaulem, Sanguis tuus super capite tuo, quia dixisti, Occidi unctum Jehovah, 1:16:

et alibi,

Dixit 56 Abischai, Num propter hoc non occidetur Schimei quod maledixit uncto Jehovae, 19:22 [KJV 21];

quod Schimei ideo 57 Schelomonis jussu interfectus sit, videatur 1 Reg. 2:36-fin.

[19] Septimo, quod usu communi receptum fuerit semet et alios ungere ad testificandum animi laetitiam ac benevolentiam, constat a sequentibus his locis: apud Danielem,

Ego Daniel fui lugens tribus septimanis, panem desideriorum non comedi, ac caro et vinum non venit ad os meum, et 58 ungendo non unctus sum, usque dum implerentur tres septimanae dierum, Daniel 10 [2, ] 3:

apud Matthaeum,

Tu quando jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne appareas hominibus jejunare, sed Patri tuo in occulto, 6:17;

‘jejunare’ est in luctu esse: apud Amos,

Qui bibunt ex scyphis vini, et ex primitiis oleorum se ungunt, sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore, 6:6:

apud Ezechielem,

Lavi te aquis, et ablui sanguines tuos, et unxi te oleo, 16:9;

ibi de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia: apud Micham,

Calcabis olivam, sed non unges te oleo, 6:15:

apud Moschen,

Oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te, quia excutietur oliva tua, Deut. 28:40:

[20] apud Esaiam,

Ad dandum illis cidarim pro cinere, oleum gaudii 59 pro luctu, 61:3:

apud Davidem,

Unxit te Deus tuus oleo laetitiae 60 prae sociis tuis, Ps. 45:8 [KJV Ps. 45:7]:

apud eundem,

Disponis ante me mensam coram inimicis meis; pinguefacis oleo caput meum, Ps. 23:5:

apud eundem,

Exaltabis sicut monocerotis cornu meum, consenescam in oleo viridi, Ps. 92:11 [KJV 10]:

apud eundem,

Vinum 61 laetificat cor hominis, ad exhilarandum facies oleo, Ps. 104:15:

apud Marcum,

Discipuli exeuntes unxerunt oleo multos infirmos, ac sanaverunt, 6:13:

apud Lucam,

Jesus ad Simonem, Ingressus sum in domum tuam; et oleo caput Meum non unxisti, haec vero unguento unxit pedes Meos, 7:[44, ] 46;

ex his patet quod usu receptum fuerit ungere semet et alios oleo; non oleo sanctitatis, quo ungebantur 62 sacerdotes, reges, altare, et tabernaculum, sed oleo communi, ex causa quia hoc oleum significabat laetum et faustum quod est amoris boni; oleum autem sanctitatis significabat Divinum Bonum, de quo dicitur,

Super carnem hominis non fundetur, et in qualitate ejus non facietis sicut illud, sanctum erit vobis: vir qui praeparaverit sicut illud, aut qui dederit ex eo super alienum, excidetur e populis suis, Exod. 30:32, 33, 38.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. hoc est

3. The Manuscript inserts nempe.

4. cultus

5. Ecclesiae

6. influit enim

7. illud

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript inserts illo.

10. posuerat

11. The Manuscript inserts dicit, .

12. The Manuscript deletes et, and inserts ac.

13. sint, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. et quod

15. proprium, etiam

16. The Manuscript inserts etiam.

17. praecipue

18. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

19. The Manuscript inserts ipse.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. et quia

22. illud Regnum

23. repraesentaret altered to repraesentaverit in the Manuscript, repraesentarent [repraesentaverit probably intended], in the First Latin Edition, repraesentaret, in the Second Latin Edition

24. The Manuscript inserts et.

25. hoc est, illa quae

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. ad

29. The Manuscript inserts ipsum.

30. Divinum Verum

31. id

32. apud Esajam prophetam

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. 35, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

40. The Manuscript inserts in Verbo.

41. erat

42. The Manuscript inserts in Ipso.

43. repraesentavit

44. originali

45. The Manuscript inserts Cap. 4:18, 19, 20,

46. The Manuscript inserts similiter.

47. Divinum Verum a Divino Bono, quod fuit Dominus quoad Humanum cum in mundo

48. The Manuscript inserts his.

49. Ipsius

50. The Manuscript inserts sint.

51. quapropter Ille per unctum Jehovae intelligitur

52. inde nunc

53. erat

54. The Manuscript inserts 1 Sam.

55. quis namque

56. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

57. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

58. unguendo

59. loco

60. pro, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

61. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

62. sancta, sacerdotes et reges

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9818

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9818. 'Quos implevi spiritu sapientiae': quod significet quibus inscriptum est Divinum Verum, constat ex significatione ‘spiritus sapientiae’ cum de illis qui in caelesti bono, quod sit Divinum Verum, de qua sequitur; illo impleri dicitur, cum inscriptum manet. Cum hoc ita se habet: qui in caelesti regno Domini sunt, illi sciunt vera non ex scientia et inde fide, sed ex perceptione interna; sunt enim illi in bono amoris a Domino, et ei bono omnia vera insita sunt; ipsum bonum implantatum est parti eorum voluntariae, et verum inde parti intellectuali; ac pars voluntaria et intellectualis apud illos prorsus unum agunt, secus ac apud illos qui in regno spirituali sunt; inde 1 est quod illi qui in regno caelesti Domini sunt, ex parte sua intellectuali non sciant sed percipiant vera; bonum enim implantatum voluntati sistitur in suo quali et in sua forma in intellectu, et ibi in luce sicut flammea; forma boni et quale ejus est illis verum, quod non videtur sed percipitur ex bono; inde est quod illis nusquam aliqua disceptatio sit de veris, usque adeo ut cum de veris sermo 2 incidit, dicant, Ita, vel, Non ita, nec ultra, nam si ultra non est ex bono; hi sunt qui intelliguntur apud Matthaeum,

Esto sermo vester, Ita ita, non non; quod ultra haec est, ex malo est, 5:37;

quod illi qui in caelesti Domini regno 3 tales sint, videatur n. 2715, 2718, 3246, 4448, 5113, 6367, 7877, 9166 fin. , 9543; quae differentia sit inter illos qui in caelesti regno et inter illos qui in regno spirituali, videantur loca citata n. 9277; ex his nunc constare potest quid intelligitur per quod Divina Vera inscripta sint.

[2] 4 Multis in locis in Verbo dicitur spiritus, et cum de homine, per 5 spiritum ejus significatur bonum et verum inscriptum parti intellectuali, proinde hujus vita; quod spiritus cum praedicatur de homine, id sit, est quia homo quoad interiora sua est spiritus, 6 etiam quoad interiora una cum spiritibus; de qua re videantur quae prius copiose ostensa sunt, nempe, quod spiritus et angeli sint apud hominem, et quod homo 7 regatur per eos a Domino, n. 50, 697, 986, 2796, 2886, 2887, 4047, 4048, 5846-5866, 5976-5993, quod homo sit inter spiritus et angelos tales, qualis ipse est, n. 4067, 4073, 4077, 4111, quod unicuique homini sit spiritus, per quem vita ejus corpori, n. 8 4622.

[3] Inde 9 sciri potest quid per spiritum cum de Domino, intelligitur, quod nempe sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius et quod hoc Divinum cum influit apud hominem, et recipitur ab illo sit 10 Spiritus veritatis, Spiritus Dei, et Spiritus sanctus, influit enim immediate a Domino, et quoque mediate per angelos et spiritus videantur citata n. 9682; quod 10 Spiritus veritatis, Spiritus Dei, et Spiritus sanctus id sit, videbitur in sequentibus; primo enim ostendendum est quod spiritus in Verbo cum de homine, sit bonum et verum inscriptum ejus parti intellectuali, proinde quod sit hujus vita; est enim vita partis intellectualis, et vita partis voluntariae; vita partis intellectualis est scire, videre, et intelligere verum esse verum, et bonum esse bonum; vita autem partis voluntariae est velle et amare verum propter verum, et bonum propter bonum; haec vita in Verbo vocatur cor, illa autem spiritus.

[4] Quod ita sit, constat a locis in Verbo quae sequuntur:

apud Ezechielem,

Facite vobis cor novum, et spiritum novum; quare moriemini domus Israelis? 18:31:

et apud eundem,

Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in medio vestri: 36:26;

‘cor novum’ pro nova voluntate, et ‘spiritus novus’ pro novo intellectu apud Sachariam, Jehovah extendit caelos, et fundat terram, et format spiritum hominis in medio ejus, 12:1;

‘extendere caelos et fundare terram’ pro novam Ecclesiam; quod 11 haec sit caelum et terra, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118, fin. , 3355 fin. ; 4535; 'formare spiritum hominis in medio ejus' pro regenerare quoad intellectum veri et boni:

[5] apud Davidem,

Cor mundum crea mihi, Deus, et spiritum firmum innova in medio mei: ne abjice me a coram Te, et spiritum sanctitatis Tuae ne aufer a me; reduc mihi gaudium salutis Tuae; et spiritus ingenuus sustentet me: sacrificia Dei spiritus infractus; cor infractum et contritum Deus non 12 spernit, Ps. 51:12-14, 19 [KJV 10-12, 17];

‘cor mundum’ pro voluntate aversante 13 mala, quae sunt immunda, ‘spiritus firmus’ pro intellectu et fide veri, ‘spiritus infractus et cor infractum’ pro 14 tentationis statu et inde humiliatione utriusque vitae; quod ‘spiritus’ sit vita, ex singulis ibi patet; Divinum Verum, ex quo illa vita, est ‘Spiritus sanctitatis’ apud eundem,

Generatio, non rectum 15 fecit cor ejus, nec constans cum Deo spiritus ejus, Ps. 78:8;

‘non rectum cor’ pro quod non recta voluntas, ‘non constans spiritus cum Deo’ pro quod non constans intellectus et fides veri Divini:

apud Moschen,

[6] Aggravaverat Jehovah Deus spiritum Sichonis regis Chesbonis, et obfirmaverat cor ejus, Deut. 2:30;

ibi etiam ‘spiritus’ et ‘cor’ pro utraque vita, quae ‘obfirmata’ dicitur, cum nulla voluntas intelligendi verum et bonum est, nec faciendi illa:

apud Ezechielem,

Liquescet omne cor, et remittentur omnes manus, et contrahetur omnis spiritus, 21:12 16 [KJV 7];

similiter:

apud Esaiam,

Jehovah dans animam populo super terra, et spiritum ambulantibus in ea, 42:5;

‘dare animam populo’ pro vitam fidei; quod ‘anima’ sit vita fidei, videatur n. 9050, et ‘dare spiritum’ pro intellectum veri:

apud eundem,

Anima mea desideravi Te in nocte; etiam spiritu meo in medio mei exspectavi Te mane, 26:9;

similiter:

apud eundem,

[7] Concipite quisquilias, parite stipulam, spiritum vestrum ignis comedet, 33:11 17 ; ‘spiritus quem ignis 18 comedet’ pro intellectu veri, ita pro intelligentia, ‘ignis’ pro concupiscentia, quae quia ex malo, destruit:

apud Ezechielem,

Vae prophetis stultis, qui abeunt post spiritum suum! 13:3:

apud eundem,

Quod ascendit super spiritum vestrum, non fiet unquam, 20:32:

apud Malachiam, Non fecit unus et reliqui quibus spiritus, quid ergo unus, quaerens 19 semen Dei; quare observate vos per spiritum vestrum, ut contra uxorem juventutis Tuae non agat perfide, 2:15:

apud Davidem,

Beatus homo cui non imputat Jehovah iniquitatem modo non in spiritu ejus dolus, ps 32:2:

apud Matthaeum, Beati pauperes spiritu, quia eorum est regnum caelorum, 5:3:

apud eundem,

Jesus ad discipulos, Vigilate et orate ne ingrediamini in tentationem; quidem spiritus promptus est, caro vero infirma, 26:41.

[8] Quod in his locis per ‘spiritum’ ipsa vita hominis intelligatur, 20 manifeste patet; quod vita intellectualis, seu vita veri, constare potest ex eo quod per 'spiritum' in naturali sensu intelligatur vita respirationis hominis; et respiratio, quae est pulmonum, correspondet vitae veri, quae est vita 21 fidei et inde intellectus, dum pulsus, qui est cordis, correspondet vitae voluntatis, ita amoris; quod illa correspondentia pulmonum et cordis sit, videatur n. 3635, 3883-3896, 9300, 22 9495; inde constare potest quae vita in spirituali sensu intelligitur per ‘spiritum’.

[9] Quod ‘spiritus’ in 23 communi sensu sit vita respirationis hominis, 24 evidenter patet apud Davidem,

Abscondis facies Tuas, conturbantur; colligis spiritum eorum, exspirant: emittis spiritum Tuum, creantur, Ps. 104:29, 30:

apud eundem,

Responde mihi, Jehovah, consumptus est spiritus meus, ne absconde facies Tuas a me, Ps. 143:7:

apud Hiobum,

Spiritus meus consumptus est, dies mei sunt exstincti, 17:1:

apud Lucam,

Jesus apprehendens manum puellae mortuae, dicens, Puella surge; reversus itaque est spiritus ejus, et surrexit extemplo, 7:54, 55:

apud Jeremiam,

Stultus factus omnis homo scientia, mendacium sculptile ejus, neque spiritus in eo, 10:14, 51:17:

apud Ezechielem,

Eduxit me in spiritu Jehovae, et collocavit me in medio vallis; et ibi dixit Dominus Jehovih ossibus aridis, Ecce Ego adducens spiritum in vos ut vivatis: sic dixit Dominus Jehovih, A quattuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos hos; et venit in eos spiritus, et revixerunt, xxxvii [1, ] 5, 9, 10: in Apocalypsi, Duo testes occisi a bestia ascendente ex abysso; sed post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos, ut consisterent super pedes suos, 11:7, 11;

[10] ex his locis manifeste patet quod ‘spiritus’ 25 sit vita hominis: quod in specie sit vita veri, quae est vita partis intellectualis in homine, et vocatur intelligentia, 26 liquet apud Johannem, Venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate: Spiritus Deus est, ideo eos qui adorant Ipsum, in spiritu et veritate oportet adorare, 4:23, 24:

apud Danielem,

Quod in eo esset spiritus excellens, et scientiae et intelligentiae, 5:12, 14:

apud Lucam,

Johannes crevit, et corroboratus est spiritu, 1:80:

et de Domino 27 ,

Jesus puer crevit, et corroboratus est spiritu, et impletus sapientia, 2:40:

apud Johannem,

Quem Pater misit, verba Dei loquitur, non enim ex mensura dedit Deus Ei spiritum, 3:34;

hic ‘spiritus’ pro intelligentia et sapientia, ‘verba Dei loqui’ est Divina Vera.

[11] Ex his nunc patet quid per ‘spiritum’ significatur apud Johannem,

Jesus dixit Nicodemo, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei; quod natum est ex carne caro 28 est, sed quod generatum est a spiritu spiritus est, 3:5, 6;

‘generari ex aqua’ est per verum, et ‘generari ex spiritu’ est inde vita ex Domino, quae vita spiritualis vocatur; quod ‘aqua’ sit verum, per quod regeneratio, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, ‘caro’ autem est proprium hominis, in quo nihil vitae spiritualis, n. 3813, 8409.

[12] Simile per ‘spiritum’ et ‘carnem’ significatur apud eundem,

Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam; verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, 6:63;

‘verba quae Dominus locutus est’ sunt Divina Vera, vita inde est ‘spiritus’:

apud Esaiam,

Aegyptus homo, non Deus, et equi ejus caro et non spiritus, 31:3;

‘Aegyptus’ pro scientia in communi, ‘equi ejus’ pro scientifico ex intellectuali, quod dicitur ‘caro et non spiritus’ cum nihil vitae spiritualis inest; quod ‘Aegyptus’ sit scientia, videantur citata n. 9340, 9391, quod ‘equi’ sint intellectuale, n. 2761, 2762, 3217, 5321, et quod ‘equi Aegypti’ sint scientifica ex intellectuali, n. 6125, 8146, 8148; qui non scit quid Aegyptus, quid equi ejus, tum quid caro et spiritus, nusquam scire potest quid illa verba involvunt.

[13] Cum notum est quid significat ‘spiritus’ 29 apud hominem, sciri potest quid significatur per ‘spiritum’ cum dicitur de Jehovah seu Domino, 30 Cui tribuuntur omnia quae homini, sicut facies, oculi, aures, bracchia, manus, ut et cor, anima; ita quoque Spiritus, qui in Verbo vocatur Spiritus Dei, Spiritus Jehovae, Spiritus oris Ipsius, Spiritus sanctitatis seu Spiritus sanctus; quod per illum intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, constat ex pluribus in Verbo locis; causa quod Divinum Verum procedens a Domino per ‘Spiritum Dei’ significetur, est quia omnis vita hominis inde est, ac vita caelestis illis qui Divinum illud Verum fide et amore recipiunt; quod id sit ‘Spiritus Dei’, Dominus Ipse docet apud Johannem,

Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, 6:63;

‘verba quae Dominus locutus est’ 31 sunt Divina Vera:

[14] apud eundem,

Jesus magna voce clamavit, dicens, Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis; hoc dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in Ipsum; nondum enim erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, 7:37-39;

quod per Spiritum, quem recepturi a Domino credentes in Ipsum, intelligatur vita quae a Domino quae est vita fidei et amoris, patet a singulis ibi; 'sitire' enim et ‘bibere’ significat desiderium sciendi et percipiendi verum, ‘flumina aquae viventis quae ex ventre fluent’ 32 sunt vera Divina; inde 33 constat quod spiritus, quem accepturi qui etiam vocatur ‘Spiritus sanctus’, sit vita ex Divino Vero procedente a Domino, quae vita vocatur, ut mox dictum est, vita fidei et amoris, estque ipsa vita spiritualis et caelestis apud hominem; quod dicatur quod Spiritus sanctus nondum esset, quia Jesus nondum glorificatus, est quia Dominus cum in mundo fuit, docuit ipse Divinum Verum, at cum glorificatus, quod fuit post resurrectionem, docuit illud per angelos et spiritus; sanctum illud quod procedit a Domino, ac influit per angelos et spiritus apud hominem, sive manifeste sive non manifeste, est ibi Spiritu sanctus; Divinum enim Verum procedens a Domino 34 est quod vocatur ‘sanctum’ in Verbo, n. 9680;

[15] inde est quod spiritus sanctus dicatur Spiritus veritatis, et quod ducturus in omnem veritatem, et quod non locuturus sit a se, sed quae audiverit a Domino, et quod a Domino accepturus sit quae annuntiaturus esset, Joh. 16:13, 14; tum quod Dominus cum abiret a discipulis, inspiraverit in illos, et dixerit, Accipite Spiritum sanctum, Joh. 20:21, 22; 35 respiratio significat vitam fidei, n. 9229, 9281; inde inspiratio Domini, donatam facultatem percipiendi Divina Vera, et sic recipiendi illam vitam; unde quoque nomen Spiritus a 36 flatu et a vento, quia a respiratione, quapropter spiritus aliquoties vocatur ventus; quod respiratio, quae pulmonum, correspondeat vitae fidei, et pulsus qui cordis vitae amoris, videatur n. 3883-3896, 9300, 37 9495;

[16] simile per inspirationem significatur in libro Geneseos, Et Jehovah inspiravit in nares hominis animam vitarum, 2:7;

inde Dominus dicitur Spiritus narium nostrarum, Threni 4:20 38 ; et quia Divinum Verum consumit et vastat malos, 39 40 inde dicitur apud Davidem,

Revelata sunt fundamenta orbis a flatu spiritus nasi Tui, Ps. 18:16 [KJV Ps. 18:15]:

41 et apud Hiobum, Ab halitu Dei pereunt, et a Spiritu nasi Ipsius consumuntur, 4:9:

apud Davidem,

Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per Spiritum oris Ipsius omnis exercitus illorum, Ps. 33:6;

‘Verbum Jehovae’ est Divinum Verum, similiter ‘Spiritus oris Ipsius’: quod id sit Dominus, constat apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt: et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, 1:1-3, 14.

[17] Quod Divinum Verum, a quo vita caelestis 42 homini, sit Spiritus sanctus, patet etiam a sequentibus his locis: apud Esaiam,

Exibit virga de trunco 43 Jischaji, quiescet super Eo Spiritus Jehovae, Spiritus sapientiae et intelligentiae, Spiritus consilii et virtutis, Spiritus scientiae et timoris Jehovae, 11:1, 2;

dicuntur illa de Domino, in Quo Divinum Verum; 44 proinde Divina Sapientia et Intelligentia vocatur ‘Spiritus Jehovae’, 45 et hic 'Spiritus sapientiae et intelligentiae, consilii, virtutis, et scientiae' 46 :

apud eundem,

Dedi Spiritum Meum super Illum; judicium gentibus proferet; 42:1;

ibi etiam de Domino; ‘Spiritus Jehovae super illo’ est Divinum Verum proinde Divina Sapientia et Intelligentia; Divinum 47 Verum etiam vocatur judicium, n. 2235

[18] apud eundem,

Venturus sicut flumen angustum, Spiritus Jehovae signum inferet in Ipsum, 59:19:

apud eundem,

Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Me Jehovah ad evangelizandum pauperibus, 61:1;

ibi etiam de Domino, 48 Divinum Verum quod in Domino cum in mundo, et quod Ipse tunc fuit, est ‘Spiritus Jehovae’.

[19] Quod ‘Spiritus Jehovae’ sit Divinum Verum, et inde vita caelestis homini qui illud recipit, patet adhuc ex his locis: apud Esaiam,

Donec effundetur super 49 nos Spiritus ex alto; tunc desertum erit in arvum, habitabit tunc in deserto judicium, 32:15, 16;

agitur ibi de regeneratione; ‘Spiritus ex alto’ est vita a Divino, nam quod ‘desertum erit in arvum’ et quod 50 judicium habitabit in deserto' significat intelligentiam ubi nulla prius, ita vitam novam:

[20] similiter apud Ezechielem,

Ut cognoscatis quod daturus Spiritum Meum in vobis ut vivatis, 37:14:

apud eundem,

Tunc non abscondam amplius facies Meas ab illis, quia effundam Spiritum Meum super domum Israelis, 39:29:

apud Joelem,

Effundam Spiritum Meum super omnem carnem, et super servos, et super ancillas, in diebus illis effundam Spiritum Meum, 3:1, 2 [KJV 2:28, 29]:

apud Micham, Ego impletus sum virtute cum Spiritu Jehovae, et judicio et robore ad annuntiandum Jacobo praevaricationem, et Israeli peccatum ejus, 3:8:

apud Sachariam, Equi exuentes in terram 51 septentrionis, quiescere fecerunt Spiritum Meum in 52 terra septentrionis, 6:8:

apud Esaiam,

Effundam aquas super sitientem, et rivulos super aridam; effundam Spiritum Meum super semen tuum, 44:3;

quod in his locis ‘Spiritus Jehovae’ sit Divinum Verum, et per id vita fidei et amoris, patet; quod id immediate a Domino, et mediate per spiritus et angelos ab Ipso influat, videatur n. 9682 fin. :

[21] similiter alibi apud Esaiam,

In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus, et in cidarim decoris reliquis populi sui, et in Spiritum judicii sedent super judicio, et in fortitudinem iis, 18:5, 6 53 ;

'corona ornatus' pro sapientia quae boni, ‘cidaris decoris’ pro intelligentia quae veri, ‘Spiritus judicii’ pro Divino Vero, nam ‘judicium’ praedicatur de vero, n. 2235, 6397, 7206, 8685, 8695, 9260, 9383:

[22] apud eundem,

Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem Suum et clementiam Suam hic redemit illos; illi tamen rebellarunt, et exacerbarunt Spiritum sanctitatis Ipsius, inde conversus est illis in hostem. Posuit in medio ejus Spirituali sanctitatis Suae; Spiritus Jehovae duxit eum, 54 63:9-11, 14;

‘Spiritus sanctitatis’ ibi est Dominus quoad Divinum Verum, ita Divinum Verum quod a Domino, ‘angelus 55 facierum’ est Dominus quoad Divinum Bonum, nam ‘facies Jehovae’ est amor, misericordia, bonum: 56 in Apocalypsi, Testimonium Jesu est Spiritus prophetiae, 19:10;

‘Testimonium Jesu’ est Divinum Verum quod ab Ipso et de Ipso, n. 9503

[23] apud 57 Davidem, Jehovah Deus facit angelos Suos Spiritus, et ministros ignem 58 flammantem, Ps. 104:4 59 ; ‘facere angelos spiritus’ pro receptiones Divini Veri, ‘facere illos ignem flammantem’ pro receptiones Divini Boni seu Divini Amoris: apud Matthaeum,

Johannes dixit, Ego vos baptizo aqua in paenitentiam; qui vero post me venturus, ille vos baptizabit Spiritu sancto et igne, 3:11;

‘baptizare’ est regenerare, ‘Spiritu sancto’ est per Divinum Verum, et 60 'igne' est 61 ex Divino Bono Divini Amoris; quod ‘baptizare’ sit regenerare, videatur n. 5120 fin. , 62 9088, et quod ‘ignis’ sit Divinum Bonum Divini Amoris, n. 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324:

[24] apud Lucam,

Si vos pravi existentes scitis bona dona dare liberis vestris, quanto magis Pater Qui in caelo, dabit Spiritum sanctum petentibus Ipsum? 11:13;

‘dare Spiritum sanctum’ est illustrare Divino Vero, et donare vita inde, quae est vita intelligentiae et sapientiae: in Apocalypsi, Septem lampades ignis ardentes coram throno sunt septem spiritus Dei, 4:5: et porro, In medio seniorum Agnus stans, habens cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram, 5:6;

quod ‘spiritus’ ibi non sint spiritus, 63 patet ex eo quod lampades et oculi Agni dicantur spiritus Dei; ‘lampades’ enim sunt Divina Vera, n. 64 4638, 7072, 65 'oculi' sunt intellectus veri, et cum de Domino, Divina Intelligentia et Sapientia, n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051; 66 'cornua' sunt potentia veri ex bono, n. 2832, 9081, 9719-9721; inde patet quod ‘Spiritus Dei’ 67 significent Divina Vera.

[25] Cum itaque notum est quod Spiritus sanctus sit Divinum Verum procedens a Domino, quod est ipsum Sanctum, sciri potest sensus Verbi Divinus ubicumque ‘Spiritus Dei’ et ‘Spiritus sanctus’ nominatur, ut in sequentibus his locis: apud Johannem,

Ego rogabo Patrem, ut alium Paracletum det vobis, ut maneat vobis cum in aeternum, 68 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt Illum nec cognoscit Illum; vos autem cognoscitis Illum, quia apud vos manet et in vobis erit: non relinquam vos orphanos. Paracletus, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine Meo, Ille vos docebit omnia, et commonefaciet vobis de omnibus quae dixi vobis, 14:16-18, 26:

et alibi,

[26] Quando venerit Paracletus, 69 quem Ego missurus sum vobis a Patre, Spiritus veritatis, qui ex Patre exit, Ille testabitur de Me, et vos testabimini, 15:26: et adhuc alibi, Ego veritatem vobis dico, prodest vobis ut Ego abeam; si non abivero, Paracletus non veniet ad vos; si vero abivero, mittam: Illum ad vos, 16:7; ex his iterum patet quod Divinum Verum procedens a Divino Bono quod est Pater, sit Paracletus et Spiritus sanctus, quapropter etiam vocatur Spiritus veritatis; et dicitur de eo quod mansurus in illis quod docebit omnia, 70 quod testabitur de Domino; ‘testari 71 de Domino’ in ‘spirituali sensu’ est docere Illum; quod dicatur quod Paracletus qui Spiritus sanctus, mittatur a Patre in nomine Domini, et dein quod Dominus missurus sit Illum a Patre, et postea quod Ipse Dominus missurus, est quia Pater significat ipsum Divinum quod in Domino, et inde quod Pater et Ipse unum sint, prout Dominus manifeste 72 dicit apud Johannem 10:30, 14:9-11:

[27] apud Matthaeum,

Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus vero blasphemia non remittetur hominibus; si quis dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi, qui vero dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur illi, neque in hoc saeculo neque in futuro, 12:31, 32;

‘dicere verbum contra Filium hominis’ est contra verum Divinum nondum implantatum seu inscriptum vitae hominis; quod ‘Filius hominis’ sit Divinum Verum, videatur supra n. 9807, at ‘dicere verbum contra Spiritum sanctum’ est contra Divinum Verum implantatum seu inscriptum vitae hominis, imprimis contra Divinum Verum de Ipso Domino; dicere contra id 73 seu negare illud, cum semel est agnitum, est profanatio, et profanatio talis est ut prorsus destruat interiora hominis; inde dicitur quod id 74 peccatum non remitti possit; quid profanatio, videatur n. 3398, 3898, 4289, 4601, 6348, 6960, 6963, 6971, 8394, 8882, 9298:

[28] et apud eundem,

Jesus dixit discipulis, Euntes baptizate in nomen Patris et Filii et Spiritus sancti, 28:19;

‘Pater’ ibi est ipsum Divinum, ‘Filius’ est ipsum illud Divinum in forma humana, et ‘Spiritus sanctus’ est Divinum procedens, 75 ita est unum Divinum, et usque trinum: quod Dominus sit ipsum Divinum sub forma humana, 76 Ipse docet apud Johannem,

Ex his cognovistis Patrem, et vidistis Illum; qui videt Me, videt Patrem: Ego in Patre et Pater in Me, 14:7, 9, 10.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts nunc.

2. incidat

3. The Manuscript inserts sunt, .

4. The Manuscript places this after Verbo.

5. illum

6. et quoque

7. The Manuscript places this after eos.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. constare

10. The Manuscript places this after Spiritus Dei, .

11. illa

12. spernit = readings found in the Septaguint Version and Syriac version (see also Apocalypse Explained 183, Doctrine of the Lord 49), the Massoretic Text has (tibhzeh) = (as is Schmidius)

13. malum

14. tentatione

15. facit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. comederet

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. absque explicatione

21. intellectus et fidei

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. adhuc manifestius

25. The Manuscript inserts in genere.

26. constat

27. The Manuscript inserts apud Eundem.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. The Manuscript inserts in Verbo.

30. sicut per spiritum Jehovae, spiritum oris Ipsius, spiritum Dei, spiritum sanctitatis, seu spiritum sanctum, quod nempe Divinum a quo vita homini, quo Divinum est Divinum Verum procedens a Domino, omnis enim vita homini inde est, ac vita coelestis illis qui Divinum illud verum fide et amore recipiunt quod Divinum Verum a Domino sit spiritus ab Ipso procedens, Ipse Dominus docet

31. sunt Vera Divina altered to erant Divina Vera

32. The Manuscript inserts illis qui credunt in Dominum.

33. patet

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. significat facultatem recipiendi percipiendique Divinum Verum, quia respiratio significat vitam fidei, Arcana Coelestia 9229, 9281, unde quoque a flatu et a vento est nomen spiritus, quod respiratio quae pulmonum correspondeat vitae fidei, et pulsus quae cordis vitae amoris, ostensum est supra. (in the margin) Similiter ac Gen. cap. ii, quod Jehovah inspiraverit in nares animam vitarum, 2:7, inde apud Jeremiam,

Dominus qui ibi est unctus Jehovae,

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. ideo

40. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

41. tum

42. hominis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

43. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

44. ac inde

45. et explicatur quod ille spiritus sit

46. The Manuscript inserts consequenter quod sit intelligentiae et sapientiae quod in Domino.

47. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

48. The Manuscript inserts ac.

49. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

50. The Manuscript places this after deserto.

51. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

52. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

53. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

54. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

55. The Manuscript inserts autem.

56. The Manuscript inserts Apud Davidem, Per Verbum Jehovae coeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus illorum, Psalmi 33:6;

verbum Jehovae est Divinum Verum, similiter spiritus oris Ipsius; quod id sit Dominus, constat apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat Deus [apud Deum intended], et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, 1:1, 2, 3, 14. Compare subdivision 16

57. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

58. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

59. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

60. ignis

61. Divinum Bonum

62. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

63. constat

64. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

65. et quod oculi sint

66. quod cornua sunt [sint intended]

67. The Manuscript inserts ibi.

68. Spiritus, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

69. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

70. The Manuscript inserts et.

71. enim

72. docet

73. The Manuscript deletes seu, and inserts et.

74. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

75. The Manuscript inserts quod est Divinum Verum, .

76. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.