Bible

 

Leviticus 6:29

Studie

       

29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10039

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10039. ‘Peccatum hoc’: quod significet sic purificatum a malis et falsis, constat ex significatione ‘peccati’ cum per id intelligitur sacrificium, quod sit purificatio a malis et falsis; in lingua enim originali per peccatum, ubi agitur de sacrificiis, intelligitur sacrificium pro peccato; et per sacrificium significatur purificatio a malis et falsis, n. 9993, 9991; quod sacrificium pro peccato in Verbo dicatur ‘peccatum’, videatur Lev. 4:3, 8, 14, 20, 21, 24, 25, 29, 33, 34, 5:6, 8, 9, 6:10, 18, 19, 23 [KJV 17, 25, 26, 30], et alibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.