Bible

 

Leviticus 6

Studie

   

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,

3 sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,

4 convicta delicti,

5 reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti :

7 qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.

8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

9 Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit.

10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,

11 spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.

12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.

13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.

14 Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.

15 Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :

16 reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.

17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.

18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.

19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

20 Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :

21 quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

22 sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.

23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.

24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

25 Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.

27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.

28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.

29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.

30 Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9965

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9965. ‘Ne portent iniquitatem et moriantur’: quod significet annihilationem totius cultus, constat ex significatione ‘portare iniquitatem’ cum de sacerdotio Aharonis et filiorum ejus, quod sit remotio falsorum et malorum apud illos qui in bono sunt a Domino, de qua supra n. 9937; at cum dicitur de illis ‘portare iniquitatem et mori’ significat annihilationem totius cultus, videatur n. 9928, nam moriebatur 1 cultus repraesentativus, quoniam nihil de eo apparebat amplius in caelis. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae supra n. 9959-9961 dicta et ostensa sunt; quod etiam morerentur cum non secundum statuta agebant, patet a filiis Aharonis Nadab et Abihu, qui cum non ex igne altaris sed ex alieno suffiebant, consumpti 2 sunt ab igne e caelo, Lev. 10:1, 2 seq. ; ‘ignis altaris’ repraesentabat amorem Divinum, ita amorem a Domino, at ‘ignis alienus’ amorem ab inferno; annihilatio cultus 3 significabatur per suffitionem ex hoc igne, inde mors illorum; quod ‘ignes’ significent amores, videatur n. 5215, 6832, 7324, 7575, 7852.

[2] Dicitur in pluribus locis 4 in Verbo quod portarent iniquitatem cum non faciebant secundum statuta, et per id significabatur 5 damnatio quia peccata non 6 remota; non quod ideo damnati fuerint sed quod per id annihilarent cultum repraesentativum, et sic repraesentarent damnatos qui in peccatis suis manent; nemo enim damnatur propter omissionem rituum externorum sed propter mala cordis, ita propter omissionem illorum ex malo cordis; hoc significatur per ‘portare iniquitatem’ in sequentibus his locis: apud Moschen,

Si anima peccaverit, feceritque unum de praeceptis Jehovae quae non fieri debent, etiamsi non noverit, rea tamen erit, et portabit iniquitatem suam, Lev. 5:17, 18 7 ;

8 hic per ‘portare iniquitatem’ non intelligitur sed significatur retentio malorum et 9 sic damnatio; quoniam non ex malo cordis id fecerat, nam dicitur etiamsi non noverit:

[3] apud eundem,

Si comedendo 10 comedetur de carne sacrificii pacificorum suorum in die 11 tertio, non placabitur offerens illud; abominatio est, ac anima quae comederit, iniquitatem suam portabit, et exscindetur de populis suis, Lev. 7:18, 19:7, 8;

per ‘portare iniquitatem’ etiam hic significatur manere in suis peccatis, et sic in damnatione esse; non quod ideo quia comedit ex sacrificio suo die tertio, sed quia per ‘comedere illud die tertio’ repraesentabatur abominabile, quod damnationi obnoxium est; ita per ‘iniquitatem portare, et exscindi e populis suis’ repraesentabatur damnatio illorum qui abominationem, quae per id factum significatur, faciunt; sed usque non damnatio erat quia comedit, interiora enim mala quae repraesentabantur damnant, non exteriora absque illis:

[4] apud eundem,

Omnis anima quae comederit cadaver ac discerptum, et non laverit vestes suas, et carnem suam abluerit, portabit iniquitatem suam, [Lev. ] 17:15, 16;

quia ‘comedere cadaver et discerptum’ repraesentabat appropriationem mali et falsi, ideo dicitur ‘portare iniquitatem’ etiam repraesentative: apud eundem,

Si vir qui mundus, omiserit facere pascha, exscindetur anima haec e populis suis, quia munus Jehovae non obtulit in tempore stato suo; peccatum suum portabit, 9:13 12 ;

‘pascha’ repraesentabat liberationem a damnatione, a Domino, n. 7093 fin. , 7867, 7995, 9286, 9287-9292, et ‘cena paschalis’ repraesentabat conjunctionem cum Domino per bonum amoris, n. 7836, 7997, 8001; et quia illa repraesentabantur, statutum erat quod exscinderetur e populis qui non faceret pascha, et quod peccatum suum portaret; sed id non tale facinus erat, verum modo repraesentabat illos qui corde negant Dominum, et inde liberationem a peccatis, et 13 sic qui non conjungi Ipsi volunt per amorem, ita eorum damnationem:

[5] apud eundem,

Non accedent filii Israelis ad tentorium conventus, ad portandum iniquitatem moriendo; faciet Levita opus tentorii conventus, et ii portabunt iniquitatem, Num. 18:22, 23;

quod 'populus portaret iniquitatem moriendo si accederent ad tentorium conventus ad faciendum opus ibi' erat quia annihilarent sic cultum repraesentativum injunctum ministerio sacerdotum; ministerium sacerdotum seu sacerdotium repraesentabat omne opus salvationis Domini, n. 9809, ideo dicitur quod Levitae, qui etiam erant sacerdotes, portarent iniquitatem eorum, per quod significabatur expiatio, hoc est, remotio a malis et falsis apud illos qui in bono sunt a solo Domino, n. 9937. Per ‘portare iniquitatem’ significatur vera damnatio, cum dicitur de illis qui mala ex corde malo faciunt, ut dicitur de illis de quibus Lev. 20:17, 19, 20, 24:15, 16; Ezech. 18:20, 23:49; et alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts tunc.

2. sint

3. repraesentabatur per mortem eorum

4. de populo

5. quod in damnatione essent,

6. The Manuscript inserts ab illis.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. quod per portare iniquitatem hic significetur quod retineret sua mala, et sic in damnatione esse, patet, erat enim factum ex ignorantia

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. comedatur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

11. See page ix preliminary note 1. The Manuscript has ends here.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Ezechiel 18:20

Studie

       

20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.