Bible

 

Leviticus 4

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit :

3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :

4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.

5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.

6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.

7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.

8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :

9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,

10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.

11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,

12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.

13 Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,

14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.

15 Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,

16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,

17 tincto digito aspergens septies contra velum.

18 Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.

19 Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :

20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.

21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.

22 Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :

23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.

24 Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,

25 tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.

26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,

28 et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.

29 Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.

30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

31 Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

32 Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :

33 ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.

34 Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

35 Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3519

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3519. ‘Et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos’: quod significet illius boni vera, constat ex significatione ‘haedorum caprarum’ quod sint vera boni, de qua sequitur: quod ‘duo’ fuerint, est quia sicut in rationali, ita in naturali, sunt quae voluntatis et quae intellectus; quae in naturali ad voluntatem se referunt, sunt jucunda, quae ad intellectum ibi, sunt scientifica; haec duo conjuncta erunt ut sint aliquid.

[2] Quod ‘haedi caprarum’ sint vera boni, constare potest ab illis locis in Verbo ubi haedi et caprae nominantur; sciendum quod omnes bestiae mites et utiles quae nominantur in Verbo, significent in genuino sensu caelestia quae sunt boni, 1 et spiritualia quae sunt veri, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 2781, 3218; et quia varia genera caelestium seu bonorum sunt, et consequenter varia genera spiritualium seu verorum, aliud per unam bestiam quam per alteram significatur, nempe aliud per agnum, aliud per haedum, aliud per ovem, per capram, per arietem, per hircum, per juvencum, per bovem, tum quoque aliud per equum et per camelum; etiam aliud per aves; et aliud quoque per bestias maris, ut per cetos, et per pisces; sunt caelestium et spiritualium genera plura quam ut enumerari queant, consequenter bonorum et verorum, tametsi cum caeleste seu bonum nominatur, tum cum spirituale seu verum, appareat sicut non multiplex, sed modo unum foret; sed quam multiplex utrumque sit, seu quam innumerabilia eorum genera sunt, constare potest ex illis quae de caelo n. 3241 dicta sunt, nempe quod distinctum sit in innumerabiles societates, et hoc secundum genera caelestium et spiritualium, seu bonorum amoris et inde verorum fidei; ac praeterea unumquodvis genus boni, et unumquodvis veri, innumerabiles species habet, in quas distinctae sunt societates cujusvis generis;

[3] et unaquaevis species similiter: universalissima genera boni et veri sunt quae repraesentata sunt per animalia quae in holocaustis et sacrificiis offerebantur; et quia genera in se distinctissima sunt, mandatum est expresse quod illa non alia 2 adhiberentur, in quibusdam nempe agni et agnae, tum haedi et capellae caprarum, in quibusdam arietes et oves, tum hirci, in aliis vero vituli, juvenci et boves; tum quoque columbae et turtures; videatur n. 922, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3218: quid autem haedi et caprae significaverunt, constare potest tam ex sacrificiis in quibus offerebantur, quam ex aliis locis in Verbo; exinde patet quod ‘agni et agnae’ significaverint innocentiam interni seu rationalis hominis, et quod ‘haedi et caprae’ innocentiam externi seu naturalis hominis, ita verum et bonum illius.

[4] Quod verum et bonum innocentiae externi seu naturalis hominis per haedum et capram significetur, constat ex his in Verbo:

apud Esaiam,

Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, vitulus etiam et leo juvenis et ovis una, et puer parvus ducet eas, 11:6;

ibi agitur de regno Domini, et ibi de statu nullius timoris a malo, seu nullius metus pro inferno, quia apud Dominum; ‘agnus et haedus’ pro illis qui in innocentia sunt, qui quia omnium tutissimi sunt, primo loco nominantur.

[5] Cum omne primogenitum Aegypti percuteretur, mandatum fuit, Ut pecudem integram et masculam de agnis vel haedis mactarent, et de sanguine darent super postes et super superliminare domuum, ... et sic non esset illis plaga a percussore, Exod. 12:5, 7, 13; ‘primogenitum Aegypti’ est bonum amoris et charitatis exstinctum, n. 3325; ‘agni et haedi’ sunt status innocentiae, in quibus qui sunt, a malo sunt tutati; omnes enim in caelo per status innocentiae a Domino tutantur; tutela illa per ‘mactationem agni aut haedi, et sanguinis super postes et superliminare domuum’ repraesentata fuit.

[6] Cum alicui visus erat Jehovah per angelum, ne moreretur, sacrificabatur ‘haedus caprarum’; ut cum visus Gideoni, Jud. 6:19;

et Manoaho, jud. 13:15, 16, 19; causa erat 3 quod Jehovah seu Dominus nemini, ne quidem angelo, possit apparere nisi ille cui apparet, sit in statu innocentiae; quapropter ut primum Dominus adest, mittuntur 4 in statum innocentiae, nam Dominus per innocentiam intrat, etiam apud angelos in caelo; ea propter nemo in caelum venire potest nisi aliquid innocentiae habeat, secundum Domini verba apud Matth. 18:3; Marcus 10:15; Luc. 18:17; quod se morituros crederent, cum appareret Jehovah, 5 nisi offerrent holocaustum tale, videatur Jud. 13:22, 23

[7] 6 Quia genuinus amor conjugialis est innocentia, n. 2736, sollemne fuit in Ecclesia repraesentativa intrare ad uxorem per 7 munus haedi caprarum, ut de Simsone Jud. 15:1 legitur; etiam de Jehuda cum ad Tamarem, Gen. 38:17, 20, 23. Quod ‘haedus et capra’ significaverint innocentiam, etiam patet a sacrificiis reatus, cum quis per errorem peccaverit, quod illa offerrent, Lev. 1:10; 4:28; 5:6;

‘peccatum per errorem’ est peccatum ignorantiae in qua innocentia. Idem patet a mandato hoc Divino apud Mosen,

Primitias primitiarum terrae tuae afferes domum Jehovae Dei tui: non elixabis haedum in lacte matris suae, Exod. 23:19; 34:26;

ubi per ‘primitias terrae quas afferrent domum Jehovae’ significatur status innocentiae quae in infantia; et per ‘non elixare haedum in lacte matris suae’ quod non innocentiam infantiae perderent; quia a significantur, sequitur unum mandatum incontinenter alterum in utroque loco citato, quae in sensu litterali prorsus diversa apparent, sed in sensu interno cohaerent.

[8] Quia haedi et caprae, ut dictum, significaverunt innocentiam, etiam jussum erat ut aulaea super habitaculum tentorii conficerentur ex lana caprarum, Exod. 25:4; 26:7; 35:5, 6, 23, 26; 36:14, in signum quod omnia sancta quae inibi repraesentabantur, ducerent suam essentiam ab innocentia; per ‘lanam caprarum’ significatur ultimum seu extimum innocentiae, quod in ignorantia est, qualis est apud gentes quae in sensu interno aulaea tabernaculi sunt. Exinde nunc patet quaenam et qualia boni vera per ‘duos haedos caprarum bonos’, de quibus Rebecca mater ad Jacobum filium dixit, significantur, nempe quod innocentiae seu infantiae, illa nempe quae Esavus adduceret ad patrem suum Jishakum, de quibus supra n. 3501, 3508; quae quidem non 8 illa erant, sed initio apparebant sicut illa; inde est quod Jacobus per illa simulabat Esavum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has aut

2. The Manuscript has offerrentur

3. The Manuscript has quia

4. The Manuscript inserts illi.

5. The Manuscript has et quod tuti eum

6. The Manuscript inserts Et.

7. The Manuscript has haedum caprarum in munus

8. illi, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3325

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3325. Quod ‘vende sicut hodie primogenituram tuam mihi’ significet quod quoad tempus prior esset doctrina veri apparenter, constat ex significatione ‘vendere’ quod sit sibi vindicare; ex significatione ‘sicut hodie’ quod sit quoad tempus; ‘hodie’ in Verbi sensu interno significat perpetuum et aeternum, n. 2838, ne itaque id sit, dicitur ‘sicut hodie’, et ita quoque per sicut fit quod sit apparenter; et ex significatione ‘primogeniturae’ quod sit prior esse, nempe doctrina veri, 1 quae per Jacobum repraesentatur, n. 3305.

[2] Per prius seu prioritatem, quae est ‘primogenitura’, intelligitur non modo prioritas temporis, sed etiam prioritas gradus, quid nempe dominaturum sit, bonum seu verum; verum enim antequam conjunctum est bono, semper tale est, seu quod idem, illi qui in vero sunt, quod antequam regenerati sunt, 2 credant verum et prius et superius bono esse; ita quoque tunc apparet, sed cum verum conjunctum est bono apud illos, hoc est, cum regenerati sunt, tunc vident et percipiunt quod verum sit posterius et inferius, et tunc apud eos dominium est boni super verum, quod significatur per illa quae Jishakus pater dixit ad Esavum,

Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de rore caeli desuper; et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies; et erit, cum dominaris, disrumpes jugum illius desuper collo tuo, Gen. 27:30, 40.

[3] Sed quia plures sunt intra Ecclesiam qui non regenerantur quam qui regenerantur, et qui non regenerantur, ex apparentia concludunt, ideo iis fuerat, et hoc ab antiquis temporibus, de prioritate num sit veri vel num boni; apud illos qui non regenerati sunt et quoque apud illos qui non plene regenerati sunt, praevaluit opinio quod verum prius sit, nondum enim perceptionem boni habuerunt, et quamdiu non alicui perceptio boni est, est in umbra seu in ignorantia de his: at qui regenerati sunt, quia in ipso bono sunt, ex intelligentia et sapientia quae inde, appercipere possunt quid bonum, et quod bonum sit a Domino, quodque influat per internum hominem in externum, et hoc continue, homine prorsus nesciente, et quod 3 se adjungat veris doctrinalium quae in memoria, consequenter quod bonum in se prius sit, tametsi non ita antea apparuerit: inde nunc lis de prioritate et superioritate unius prae altero, quae repraesentata est per Esavum et Jacobum, tum quoque per Perez et Serah filios Judae ex Tamare, Gen. 38:28-30; postea 4 etiam per Ephraim et Menasse filios Josephi, Gen. 48:13, 14, 17-20, et hoc quia Ecclesia spiritualis talis est ut per verum introducenda sit in bonum, et tunc absque perceptione boni nisi quantum et quale in affectione veri latet, qua tempore nec discerni potest a jucundo amoris sui et mundi, quod simul in affectione illa est et creditur esse bonum.

[4] Quod autem bonum sit primogenitum, hoc est, bonum amoris 5 in Dominum et amoris erga proximum, non enim aliud bonum quam quod inde, est bonum; constare potest ex eo quod in bono sit vita, non autem in vero, nisi quae a bono, et quod bonum influat in vera et faciat ut illa vivant, ut satis 6 videri potest ab illis quae prius de bono et vero dicta et ostensi sunt, de quibus n. 7 3324; quapropter omnes vocantur ‘primogeniti’ qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, qui quoque repraesentati sunt per primogenita in Ecclesia Judaica, hoc est, in sensu respectivo intellecti, quia Dominus est Primogenitus et illi similitudines et imagines Ipsius:

[5] quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Primogenitus, constat apud Davidem,

Ille vocabit Me, Pater Meus Tu, Deus Meus, et petra salutis Meae, etiam Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus terrae in aeternum servabo Illi misericordiam Meam, et foedus Meum stabile Illi, et ponam in aeternum semen Ipsius, et thronum 8 Illius sicut dies 9 caelorum, Ps. 89:27-30 [KJV 26-29];

ubi de Domino: et apud Johannem,

A Jesu Christo, Qui est testis fidelis, Primogenitus ex mortalibus, et princeps regum terrae, Apoc. 1:5;

ut quoque implerentur illa quae de Ipso scripta et repraesentata fuerunt, etiam Primogenitus natus est, Luc. 2:7, 22, 23.

[6] Quod a Domino etiam illi dicantur ‘primogeniti’ qui in amore in Ipsum et in charitate erga proximum sunt, quia similitudines et imagines Ipsius, constat apud Johannem,

Centum quadraginta quatuor millia, empti de terra, hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt; hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit; hi empti sunt de hominibus, primitiae (primogeniti) Deo et Agno; et in ore eorum non inventus est dolus, immaculati enim sunt coram throno Dei, Apoc. 14:4, 5;

‘centum quadraginta quatuor’, seu duodecies duodecim, pro illis qui in fide charitatis sunt, n. 3272, ‘millia’ pro innumerabilibus seu pro omnibus illis, n. 2575; ‘virgines’ pro bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum, n. 2362, 3081, ita qui in innocentia, quae etiam significatur per ‘sequi Agnum’, nam Dominus ex innocentia vocatur ‘Agnus’; inde dicuntur primitiae aut primogeniti.

[7] Ex illis patet quod Dominus quoad Divinum Humanum repraesentatus sit in Ecclesia Judaica per primogenita, et quoque illi qui in amore in Ipsum, nam illi sunt in Domino; sed primogenita in Verbo duplicem repraesentationem habent; repraesentant Dominum quoad Divinum caelestem amorem, et quoad Divinum spiritualem amorem; Divinus caelestis amor Domini est respectivus ad Ecclesiam caelestem, seu illos qui ab Ecclesia illa sunt, qui 10 caelestes vocantur ex amore in Dominum; Divinus spiritualis amor Domini est respectivus ad 11 Ecclesiam spiritualem, seu illos qui ab Ecclesia illa sunt, qui 10 spirituales dicuntur ex amore 12 in proximum; Divinus Domini amor est erga omnes, sed quia varie ab hominibus recipitur, aliter ab homine caelesti, et aliter ab homine spirituali, respectivus dicitur:

[8] de primogenitis quae Dominum quoad Divinum caelestem amorem repraesentarunt, et quoque illos respective qui ab Ecclesia caelesti fuerunt, ita apud Mosen,

Primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi, ita facies bovi tuo, et gregi tuo, septem diebus erit cum matre sua, octavo dabis illud Mihi; et viri sanctitatis eritis Mihi, Exod. 22:28-30;

‘quod septem diebus esset cum matre’ erat quia septimus dies significabat hominem caelestem, n. 84-87, et quod ‘septem’ inde ‘significent’ sanctum, n. 395, 433, 716, 881; ‘quod octavo die darentur Jehovae’ erat quia octavus dies significabat continuum a principio novo, nempe continuum amoris, n. 2044 apud eundem,

Primogenitum, quod in primogenitum datur Jehovae in bestia, non sanctificabit vir illud, sive bos, sive pecus, Jehovae est, Lev. 27:26, 27:

apud eandem,

Primitiae omnium quae in terra, quas adducent Jehovae, tibi (Aharoni) erit: omnis mundus in domo tua comedet illas, omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam offerent Jehovae, in homine et in bestia, erit tibi; verumtamen redimes primogenitum hominis; et primogenitum bestiae immundae redimes:... primogenitum bovis, vel primogenitum ovis, aut primogenitum caprae, non redimes, sanctum illa, sanguinem eorum sparges super altare, et adipem eorum adolebis, ignitum in odorem quietis Jehovae, Num. 18:13, 15-18:

apud eandem,

Omne primogenitum, quod nascetur in armento tuo, et in grege tuo, masculum, sanctificabis Jehovae Deo tuo, non facies opus per primogenitum bovis tui; et non tondebis primogenitum gregis tui; ... et si fuerit in eo macula, claudum vel caecum, quaecumque macula mala, non sacrificabis illud Jehovae Deo tuo, Deut. 15:19-22.

[9] Quia ‘primogenitum’ repraesentabat Dominum, ac illos qui Domini sunt ex amore in Ipsum, idcirco tribus Levi accepta est loco omnis primogeniti, et hoc ex causa quia Levi repraesentabat Dominum quoad amorem, etiam Levi significat amorem, Levi enim est adhaesio et conjunctio, et adhaesio ac conjunctio in sensu interno est amor; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, ad capitem sequentem 29:34: de Levitis ita apud Mosen,

Locutus Jehovah ad Mosen, dicendo, 13 Ego ecce accipiam Levitas e medio filiorum Israelis loco omnis primogeniti, aperturae uteri, de filiis Israelis, et erunt Mihi Levitae; quia Mihi omni primogenitum, in die percussi omne primogenitum in terra Aegypti sanctificavi Mihi omne primogenitum in Israele, ab homine usque ad bestiam, Mihi erunt, Num. 3:11-13:

apud eundem,

Dixit Jehovah ad Mosen, Numera omnem primogenitum masculum filiis Israelis, a filio mensis et supra, et tolle numerum nominum corum, et accipias Levitas Mihi, Ego Jehovah, loco omnis primogeniti in filiis Israelis, et bestiam Levitarum loco omnis primogeniti in bestia filiorum Israelis, Num. 3:40, 41, seq. :

tum 8:14, 16-18; et quod Levitae dati Aharoni, ib. vers. 19, quia Aharon repraesentabat Dominum quoad sacerdotium, hoc est, quoad Divinum amorem; quod sacerdotium repraesentaverit Domini Divinum amorem, videatur n. 1728, 2015 f.

[10] De primogenitis autem quae Dominum quoad Divinum spiritualem amorem repraesentabant, et quoque illos respective qui ab Ecclesia spirituali, ita apud Jeremiam,

In fletu venient, et in precibus adducam eos, ducam eos ad fontes aquarum, in via recti, non impingent in illa, et ero Israeli in Patrem, et Ephraim primogenitus Meus ille, 31:9;

ibi de nova Ecclesia spirituali, ‘Israel’ pro bono spirituali, ‘Ephraim’ pro vero spirituali, qui ‘primogenitus’ dicitur quia agitur de Ecclesia plantanda, in qua intellectuale quod est veri, primogenitum est apparenter; successit enim Ephraim loco Reubenis, et primogenitus factus, Gen. 48:5, 20; 1 Chron. 5:1, et hoc quia per ‘Josephum’, cujus filii erant Ephraim et Menasseh, repraesentabatur Dominus quoad Divinum spiritualem amorem: at quod 14 Israel essentialiter sit primogenitus, hoc est, bonum spirituale, constat apud Mosen,

Jehovah dixit ad Mosen, Dices ad Pharaonem, Sic dixit Jehovah, Filius primogenitus Meus Israel, et dico ad te, Mitte filium Meum, ut serviat Mihi, et renuisti mittere illum, ecce Ego occido filium tuum primogenitum, Exod. 4:22, 23;

ubi ‘Israel’ in supremo sensu est Dominus quoad Divinum spiritualem amorem, in sensu autem respectivo illi qui in spirituali amore sunt, hoc est, qui in charitate erga proximum.

[11] In 15 Ecclesia spirituali, in 11 initio seu cum plantanda, est doctrina veri apud externam Ecclesiam primogenitum, et doctrinae verum apud internam, seu quod idem, doctrina fidei apud externam, et ipsa fides apud internam; at cum Ecclesia plantata est, seu apud quos actualiter est, est bonum charitatis 16 apud externam primogenitum, et ipsa charitas apud internam; cum autem Ecclesia se non plantari patitur, quod fit cum homo Ecclesiae non amplius regenerari potest, recedit illa successive a charitate et deflectit ad fidem, ac non amplius studet vitae sed doctrinae, et cum hoc fit, in umbras se conjicit, et labitur in falsa et mala, et sic nulla fit, et a se exstinguitur; hoc repraesentatum est per Cainum quod occiderit fratrem suum Habelem; quod ‘Cainus’ sit fides separata a charitate, et ‘Habel’ charitas quam ille exstinxit, videatur n. 340, 342 357, 362 seq. : dein per Hamum et filium ejus Canaan, quod illuserit patri suo Noaho, n. 1062, 1063, 1076, 1140, 1141, 1162, 1179; postea per Reubenem primogenitum Jacobi, quod polluerit cubile patris sui, Gen. 35:22; et tandem per Pharaonem et Aegyptios, quod 17 male tractaverint filios Israelis; quod omnes illi maledicti sint, e Verbo constat; quod Cainus,

Jehovah dixit, Quid fecisti? vox sanguinum fratris tui clamantium ad Me ex humo; et nunc maledictus tu de humo; quae aperuit os suum, accipiens sanguines fratris tui e manu tua, Gen. 4:10, 11:

quod Hamus et Canaan,

Vidit Ham pater Canaanis nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis, ... et expergefactus Noahus e vino suo, ... dixit, Maledictus Canaan, servus servorum erit fratribus suis: Gen. 9:22, 24:

et quod Reuben,

Reuben primogenitus meus, tu robur meum, et principium potentiae meae, excellens honore, et excellens virtute; levis sicut aqua, ne excellens sis, quia ascendisti cubilia patris tui tunc polluisti stratum meum ascendit, Gen. 49:3, 4; .

ideo primogenitura privatus est, 1 Chron. 5:1. Quod simile repraesentatum sit per Pharaonem et Aegyptios, et quod ideo primogeniti et primogenita illorum occisa sint, constat ex repraesentatione illorum quod sint scientifica, n. 1164, 1165, 1186, per quae cum homo intrat in arcana fidei, nec amplius quicquam credit quam quod sensualiter et scientifice capere potest, tunc illa quae sunt doctrinae fidei, et maxime quae sunt charitatis, pervertit et exstinguit;

[12] haec sunt quae in sensu interno repraesentantur per quod primogeniti et primogenita Aegypti occisa sint, de quibus ita apud Mosen,

Transibo per terram Aegypti nocte hac, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti, ab homine usque ad bestiam, et in omnibus diis Aegypti faciam judicia, Ego Jehovah; et erit sanguis in signum super domibus vestris, ubi vos, et cum videro sanguinem, 18 transibo praeter vos, et non erit in vos plaga perditori: in percutiendo terram Aegypti, Exod. 12:12, [13];

‘primogenitum Aegypti’ est doctrinale fidei et charitatis, quod per scientifica, ut dictum, pervertitur; ‘dii Aegypti, in quibus fierent judaica’ sunt falsa; quod ‘non plaga a perditore ubi sanguis erat super domibus’ est in supremo sensu ubi Dominus quoad Divinum spiritualem amorem, in sensu respectivo ubi spiritualis amor, hoc est, charitas erga proximum, n. 1001:

[13] porro de Pharaone et Aegyptiis ita apud eundem,

Dixit Moses, Sic dixit Jehovah, Sicut medium noctis, Ego exibo in medium Aegypti, et morietur omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno ejus, usque ad primogenitum ancillae quae post molas, et omne primogenitum bestiae:... et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam suam a viro usque ad bestiam, Exod. 11:4-7;

et adhuc,

Factum in media nocte, et Jehovah percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno ejus, usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae, et omne primogenitum bestiae, Exod. 12:29;

quod hoc factum media nocte, erat quia nox significat statum ultimum Ecclesiae, cum amplius nulla fides quia nulla charitas, n. 221, 709, 1712, 2353 apud Davidem,

Percussit omne primogenitum in Aegypto, principium potentiarum in tentoriis Hami, Ps. 78:551:

19 apud eundem,

Tunc venit Israel Aegyptum, et Jacobus peregrinus factus in terra Hami, ... Deus percussit omne primogenitum in terra eorum, principium omnibus potentiis illorum, Ps. 105:23, 36;

‘tentoria Hami’ vocantur cultus Aegyptiorum ex principiis falsi oriundis ex vero separato a bono, seu quod idem, ex fide separata a charitate; quod ‘tentoria’ sint cultus, videatur n. 414, 1102, 1566, 2145, 2152, 3312; et quod ‘Ham’ sit fides separata a charitate, n. 1062, 1063, 1076, 1140, 1141, 1162, 1179;

[14] inde confirmatur etiam quod ‘primogenita Aegypti, quod occisa’ nihil aliud significaverint: et quia omne primogenitum occisum, ut usque ‘primogenitum’ repraesentaret Dominum quoad Divinum spiritualem amorem et simul illos qui in eo amore sunt, mandatum est, ilico cum exirent, ut sanctificaretur omne primogenitum, de quibus ita apud Mosen,

Locutus Jehovah ad Mosen, dicendo, Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam omnis uteri, in filiis Israelis; in homine et in bestia, Mea sunto:... transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et omnem aperturam foetus bestiae, qui sunt tibi, masculi, Jehovae. Et omnem aperturam asini redimes in pecude, si non redemeris, decollabis eum: et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes. Et erit, quod interrogaverit te filius tuus cras, dicendo, Quid hoc? et dices ad eum, In forti manu eduxit nos Jehovah ex Aegypto, e domo servorum, et fuit quod obfirmavit Pharaoh ad mittendum nos, et occidit Jehovah omnem primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis ad usque primogenitum bestiae, propterea ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos, et omnem primogenitum filiorum meorum redimo, Exod. 13:2, 12-15; 34:19, 20; 20 Num. 33:3, 4.

Ex his nunc constare potest quid per primogenituram in sensu spirituali significatur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has quod est mihi, seu Jacobo, quod Jacobus sit doctrina veri naturalis, videatur 3305.

2. The Manuscript inserts quod.

3. The Manuscript has illud bonum veris doctrinalium, quae in memoria, es adjungit, et facit, ut bonum illud quoque percipiatur in naturali homine,

4. The Manuscript has quoque

5. The Manuscript has et charitatis

6. The Manuscript has patere

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has Ipsius

9. saeculorum, in the First Latin Edition

10. The Manuscript has ita

11. amorem, in the First Latin Edition

12. The Manuscript has erga

13. The Manuscript inserts Et.

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. The Manuscript has primogeniti occisi sunt

18. The Manuscript has praeteribo

19. The Manuscript inserts et.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.