Bible

 

Leviticus 3

Studie

   

1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.

2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.

5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.

9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam

10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.

11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.

14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :

15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :

16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit

17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3373

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3373. ‘Et semini tuo’: quod significet verum, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit verum, de qua n. 29, 255, 1025, 1447, 1610, 1 1940, 1848, 3310; ita verum quod a Divino Domini, quod est ‘semen tuum’. Qui Verbum modo secundum sensum litterae capiunt, non aliter scire possunt quam quod ‘semen’ sit posteritas, proinde hic posteritas Jishaki ex Esavo et Jacobo, principaliter ex Jacobo, quia in illa gente fuit Verbum, et historica de illis tot ibi existant; sed in sensu interno per ‘semen’ non aliqua posteritas ex Jishako intelligitur, sed omnes illi qui filii sunt Domini, ita filii regni Ipsius, seu quod idem, qui in bono et vero sunt quae a Domino; et quia illi sunt ‘semen’, sequitur quod ipsum bonum et verum a Domino sit ‘semen’, nam inde sunt filii, quapropter etiam ipsa vera quae a Domino vocantur ‘filii regni’, apud Matthaeum,

Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est mundus, semen sunt filii regni, 13:37, 38;

inde quoque in genere per ‘filios’ significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623:

[2] quisque, 2 qui aliquantum altius seu interius cogitat, scire potest 3 quod per semen Abrahami, Jishaki et Jacobi quod toties nominatur, et de quo toties dicitur quod benediceretur, et hoc prae omnibus gentibus et populis in orbe terrarum, in Divino Verbo non significari possit posteritas eorum, hi enim inter omnes gentes omnium minime in 4 bono amoris in Dominum et 5 charitatis erga proximum fuerunt, immo nec in aliquo vero fidei; nam quid Dominus, quid Ipsius regnum, ita quid caelum, et quid vita post mortem, prorsus nesciebant, tam quia non scire volebant, quam quia si resciverint de illis, corde suo prorsus negavissent, ac ita bona et vera interiora profanavissent, sicut exteriora per id quod toties aperti idololatrae facti sint, quae causa est quod tam raro aliqua interiora in Verbi Veteris Testamenti sensu litterae exstent; 6 quia tales erant, ideo Dominus de illis ex Esaia, dixit, Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem eos, Joh. 12:40;

et de illis, cum se dixerunt semen Abrahami esse, Dixerunt, Semen Abrahami sumus; pater noster Abrahamus est; dicit illis Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis; vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, Joh. 8:33, 39, 44; per ‘Abrahamum’ hic etiam intelligitur Dominus, ut ubivis in Verbo; quod Ipsius non semen aut filii fuerunt sed ex diabolo, manifeste dicitur: inde patet evidenter quod per ‘semen Abrahami, Jishaki et Jacobi’ in Verbo 7 et historico et prophetico nullatenus intelligantur illi, nam Verbum ubivis Divinum est, sed omnes qui ‘semen Domini’ sunt, hoc est, qui' in bono et vero fidei in Ipsum: quod a Domino solo semen caeleste, hoc est, omne bonum et verum, videatur n. 1438, 1614, 2016, 2803, 2883, 2883, 2891, 2892, 2904, 3195.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has si

3. The Manuscript has quod per semen quod toties dicitur de Abrahamo, Jischako et Jacobo in Divino Verbo, non significari possit posteritas eorum, quae benediceretur prae omnibusaliisgentibus et populis in tellure, illa eorum posteritas

4. The Manuscript has amore

5. The Manuscript has in charitate

6. The Manuscript has quare de illis ita Dominus, Joh. 21:33, 39, 44.

7. The Manuscript has ubicunque dicitur sive in historico sive in prophetico

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3310

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3310. ‘Vir agri’: quod significet bonum vitae ex doctrinalibus, constat ex significatione ‘agri’; in Verbo multis in locis nominatur terra, et humus, et ager; et per ‘terram’, cum in bono sensu, significatur regnum Domini in caelis et in terris, ita Ecclesia, quae est regnum Domini in terris, similiter per ‘humum’ sed in strictiore sensu, n. 566, 662, 1066-1068, 1262, 1413, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 2928; eadem quoque significantur per ‘agrum’, sed in adhuc strictiore sensu, n. 368, 2971; et quia Ecclesia non est Ecclesia ex doctrinalibus nisi quantum illa spectant bonum vitae ut finem, seu quod idem, nisi doctrinalia sint conjuncta bono vitae, ideo per ‘agrum’ significatur principaliter bonum vitae; quod ut sit Ecclesiae, erunt doctrinalia ex Verbo, quae bono illi implantata sint; absque 1 doctrinalibus est quidem bonum vitae, sed nondum bonum Ecclesiae, ita nondum vere spirituale, nisi modo potentia ut possit fieri, sicut est bonum vitae apud gentes quae non Verbum habent, et ideo ignorant Dominum.

[2] Quod ‘ager’ sit bonum vitae cui implantentur illa quae sunt fidei, hoc est, vera spiritualia quae sunt Ecclesiae, manifeste constare potest a parabola Domini 2 apud Matthaeum, Exivit seminans ad seminandum, et dum ille seminavit, alia ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et comederunt ea; alia ceciderunt in petrosa, ubi non habuerunt humum multam, unde cito exorta sunt, propterea quod non habuerunt profunditatem terrae, cum vero sol exortus est, exusta sunt, et propterea quod non habuerunt radicem, exaruerunt: alia ceciderunt inter spinas, et ascenderunt spinae, et suffocarunt ea: alia vero ceciderunt in terram bonam, et dederunt fructum, aliud centuplum, aliud sexagecuplum, aliud trigecuplum: qua habet aurem ad audiendum, audiat, 13:4-9; Marcus 4:3-9; Luc. 8:5-8;

agitur ibi de quadruplici genere terrae seu humi in agro, hoc est, in Ecclesia; quod ibi ‘semen’ sit Verbum Domini, ita verum quod fidei dicitur, et quod ‘bona terra’ sit bonum quod charitatis, 3 patet, nam bonum in homine est quod recipit Verbum; ‘via dura’ est falsum, ‘petrosum’ est verum quod non radicem habet in bono, ‘spinae’ sunt mala.

[3] Cum bono vitae ex doctrinalibus, quod significatur per ‘virum agri’, ita se habet: qui regenerantur, primum faciunt bonum ex doctrinalibus, nam ex se non sciunt quid bonum; doctrinalia amoris et charitatis sunt, ex quibus discunt, ex illis sciunt quis Dominus, quis proximus, quid amor, et quid charitas, ita quid bonum; cum in hoc statu sunt, in affectione veri sunt, et vocantur ‘viri agri’; at dein, 4 cum regenerati sunt, non faciunt bonum ex doctrinalibus, sed ex amore et charitate, nam tunc in ipso bono sunt quod per doctrinalia didicerunt, et tunc vocantur ‘homines agri’; se habet hoc, sicut qui ex natura inclinat ad adulteria, furta, caedes, sed ex praeceptis decalogi discit quod talia inferni sint, et sic ab illis abstinet; in hoc statu afficitur is praeceptis, quia timet infernum, et discit ex illis, et similiter ex Verbo multa, quomodo instruere debeat vitam; tunc cum bonum agit, ex praeceptis bonum agit; at cum in bono est, incipit aversari adulteria, furta, caedes, ad quae prius inclinavit; tunc cum in illo statu est, non amplius ex praeceptis bonum agit, sed ex bono quod tunc apud illum; is in priore statu, ex vero discit bonum, in posteriore ex bono docet verum:

[4] ita quoque se habet cum veris spiritualibus quae vocantur doctrinalia, et adhuc interiora 5 praecepta sunt: doctrinalia enim sunt 6 interiora vera quae naturali homini; prima sunt sensualia, altera sunt scientifica, 6 interiora sunt doctrinalia; haec vera fundantur super veris scientificis, quatenus homo non nisi quam ex scientificis ideam, notionem, seu conceptum aliquem illorum habere et retinere possit; vera scientifica autem fundantur super veris sensualibus, nam absque sensualibus scientifica 7 ab homine non capi possunt; haec vera, nempe scientifica et sensualia sunt, quae significantur per ‘virum scientem venationis’; doctrinalia autem sunt quae significantur per ‘virum agri’; succedunt ita apud hominem; quapropter antequam homo in adulta est, et per vera sensualia et scientifica in doctrinalibus est, non regenerari potest, non enim confirmari potest in veris doctrinalium nisi per ideas ex scientificis et sensualibus, nam nihil usquam datur apud hominem in ejus cogitatione, etiam quoad arcanissimum fidei, quod non secum ideam naturalem et sensualem habet, tametsi homo ut plurimum nescit qualem; sed in altera vita, si desiderat, sistitur illa ei coram intellectu, etiam, si cupit, coram visu; nam in altera vita possunt 8 talia sisti coram visu, quod incredibile apparet sed usque est ita.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has illis

2. The Manuscript inserts de seminante.

3. The Manuscript inserts unicuivis.

4. The Manuscript inserts hoc est.

5. The Manuscript has vera

6. The Manuscript has intima

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The Manuscript deletes spiritualia and inserts talia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.