Bible

 

Leviticus 2:14

Studie

       

14 Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10137

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10137. ‘Et libamen quadrantis hinis vini’: quod significet verum spirituale quantum ad conjunctionem, constat ex significatione ‘vini’ quod sit verum, de qua n. 1071, 1798, 6377, hic verum spirituale correspondens bono spirituali ex caelesti, quod per ‘similam mixtam oleo’, de qua mox supra n. 10136, significatur; nam in Verbo ubi agitur de bono etiam agitur de vero, et quidem de vero ejusdem generis ex quo bonum, ex causa quia omnia et singula in caelo, et quoque in mundo, se referunt ad bonum et ad verum, et ad utrumque ut sint aliquid, nam bonum absque vero non est bonum, et verum absque bono non est verum, videantur citata n. 9263, 9314; inde est quod cum offerebatur minhah, quae erat panis, 1 2 offerretur etiam libamen quod erat vinum; similiter in Sancta Cena; inde est quod per ‘libamen vini’ hic intelligatur verum correspondens bono quod per minham, de qua mox supra, significatur; et ex significatione ‘quadrantis hinis’ quod sit quantum satis ad conjunctionem, de qua mox supra n. 10136.

[2] Quisque videre potest quod per minham, quae erat panis, et per libamen, quod erat vinum, non mere panis et vinum intelligatur, sed quod aliquid Ecclesiae et caeli, ita spiritualia et caelestia, quae sunt caeli et Ecclesiae 3 ; ad quid alioquin fuisset, super ignem altaris mittere panem et vinum? an hoc gratum fuisset Jehovae, seu an hoc Ipsi odor quietis, ut dicitur 4 ? et an hoc potuisset expiare hominem? qui sancte cogitat de Verbo, non cogitare potest quod tale terrestre beneplaceret Jehovae nisi altius et interius Divinum inesset; qui credit quod Verbum Divinum sit et spirituale ubivis, credere omnino debet quod in singulis ibi lateat arcanum caeli; sed quod hactenus non notum fuerit ubinam id arcanum latet, est causa quia non notum fuit quod sensus internus, qui spiritualis et Divinus, sit in singulis ibi; et quod angeli sint apud unumquemvis hominem, qui percipiunt cogitata ejus 5 , et Verbum, cum ab illo legitur, spiritualiter capiunt, et quod per illos a Domino sanctum tunc influat, et sic quod per illos conjunctio caeli sit cum homine, proinde conjunctio Domini per caelos cum illo; ob illam causam tale Verbum homini datum est, per quod ita 6 prospici potest ejus saluti a Domino, et non aliter.

[3] Quod ‘minhah’ quae panis, significet bonum amoris, et quod ‘libamen’, quod vinum, significet bonum fidei, et quod ita percipiantur 7 ab angelis, constare potest ab omnibus illis quae de minhah et de libamine memorantur in Verbo, ut apud Joelem,

Excisa est minhah et libamen e 8 domo Jehovae; luxerunt sacerdotes ministri Jehovae, devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum, vitis exaruit, et ficus languet; ejulate, ministri altaris 9 , quia prohibita est e domo Dei vestri 10 minhah et libamen; quia propinquus est dies Jehovae, et sicut devastatio a Schaddai venit, 1:9-15;

agitur ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando ibi non amplius est bonum amoris et verum fidei, quod 11 significatur per quod ‘propinquus 12 dies Jehovae, et sicut devastatio a Schaddai venit’;

[4] inde patet quod per minham et libamen, quae excisa e domo Jehovae, per agrum qui devastatus, per terram quae luget, per frumentum quod etiam devastatum, per mustum quod exaruit, per oleum quod languet, et quod per vitem et ficum, significentur talia quae sunt Ecclesiae et caeli; quid autem significant docet sensus internus; inde 13 patet quod per ‘agrum’ significetur Ecclesia quoad receptionem veri, videatur n. 3766, 4982, 7502, 7571, 9295, per ‘terram’ Ecclesia quoad bonum, citata n. 9325, per ‘frumentum’ 14 omne bonum Ecclesiae, n. 5295, 5410, 5959, per ‘mustum’ omne verum Ecclesiae, n. 3580, per ‘oleum’ bonum amoris, n. 4582, 4638, 9780, per ‘vitem’ bonum Ecclesiae spiritualis interius, n. 5113, 6376, 9277, 15 per ‘ficum’ bonum 16 exterius, n. 217, 4231, 5113; inde patet quod ‘minhah et libamen’ sint cultus ex bono amoris et ex bono fidei:

[5] apud Malachiam, Minham non acceptabo e manibus vestris; nam ab ortu solis usque ad occasum ejus magnum nomen Jehovae inter gentes; et in omni loco suffitus allatus nomini Meo, et minhah munda, 1:10, 11;

quod nec ibi per ‘minham’ intelligatur minhah, nec per ‘suffitum’ suffitus, patet, nam agitur de Ecclesia apud gentes, apud quas tamen non minhah; dicitur enim 17 , Ab ortu solis ad occasum ejus magnum nomen Jehovae inter gentes, et 18 in omni loco minhah munda et suffitus 19 ; quod ‘suffitus’ sit adoratio ex bono fidei, videatur n. 9475:

[6] similiter apud Davidem,

Acceptae sunt 20 preces meae, suffitus coram Te, sublatio manuum mearum, minhah vesperae, Ps. 141:2;

[7] ‘minhah vesperae’ est bonum amoris in externo homine:

apud Esaiam,

Incaluistis in diis sub omni arbore viridi, etiam illis effudisti libamen; ascendere fecisti munus, offers munus regi in oleo; et multiplicas aromata tua; ac humilias te ad infernum, 57:5, 6, 9; agitur ibi de cultu ex malis et falsis quae ab inferno; ‘dii’ in sensu interno sunt falsa, nam qui coluerunt alios deos, quidem nomine vocabant illos, sed usque erant falsa ex malis quae colebant; 21 quod dii alieni in Verbo sint 22 falsa, videatur n. 4402 fin. , 8941; ‘arbor viridis’ est omne perceptivum, 23 cognitivum, et confirmativum falsi 24 , n. 2722, 2972, 4552, 7692, 25 ‘viride’ est sensitivum, n. 7691, ‘incalescere’ est ardor cultus, ‘ignis’ enim, ex quo incalescentia, est amor in utroque sensu, n. 5215, 6832, 7575, ‘effundere libamen’ est cultus ex falsis mali, ‘offerre munus regi in oleo’ est colere satanam ex malis, ‘munus in oleo’ est minhah, et ‘rex’ est falsum; ‘multiplicare aromata’ est multiplicare suffitus, per quos significantur adorationes 26 , n. 9475;

[8] quare etiam dicitur quod humiliet se ad infernum; ex his constare potest quod ‘minhah’, quae erat panis, et ‘libamen’, quod erat vinum, significent talia quae sunt Ecclesiae et caeli 27 , nempe cibum et potum caelestem, similia quae 28 panis et vinum in Sancta Cena; ob causam supra dictam 29 , ut caelum se conjungat cum homine per Verbum, consequenter Dominus per caelum mediante Verbo 30 ; cum 31 Divinum Verbi in talibus consistit, tunc id 32 non solum nutrit mentes humanas sed etiam mentes angelicas, et facit ut caelum et mundus unum sint.

[9] Ex his 33 constare quoque potest quod omnia et singula quae de minhah et libamine, seu de pane et vino, in Verbo dicta et mandata sunt, intus in se contineant Divina arcana; sicut quod minhah esset similago super quam oleum, et quoque tus, et quod omnino saliretur, et quod esset azyma seu infermentata; quodque alia ratio compositionis ejus esset cum sacrificabatur agnus, alia cum aries, alia cum juvencus, et quoque alia in sacrificiis reatus et peccati, quam in sacrificiis reliquis; similiter alia ratio vini in libamine 34 ; nisi singula involvissent arcana caeli, nequaquam talia applicate ad varia cultus mandata fuissent.

[10] Ut haec varia sub unum intuitum sistantur, licet offerre illa in suo ordine, In sacrificiis et holocaustis 35 eucharisticis erat 4 pro unoquovis agno minhah ex una decima ephae similaginis mixtae quarta hinis olei; et vinum in libamen quarta hinis. Pro unoquovis ariete erat 36 minhah ex duabus decimis similaginis, et tertia hinis olei; ex vino in libamen tertia hinis. Pro unoquovis juvenco erat 36 minhah ex duabus decimis similaginis mixtae oleo, dimidio hinis, et ex vino in libamen dimidium hinis, Num. 15:4-12, xxviii [9, ] 10-12, 20, 21, 28, 29, 29:3, 4, 9, 10, 14, 15, 18, 21, 24, 27, 30, 33, 37; quod pro agno alia ratio quantitatis similaginis, olei, et vini esset quam pro ariete et juvenco, erat causa quia agnus significabat bonum innocentiae intimum, aries bonum innocentiae medium, et juvencus bonum innocentiae ultimum seu externum; sunt enim tres caeli, intimum, medium, et ultimum, inde quoque tres gradus boni innocentiae sunt; ejus crescentia a primo ad ultimum per crescentem rationem similaginis, olei, et vini, significatur; sciendum est quod bonum innocentiae sit ipsa anima caeli, quia id bonum est solum receptivum amoris, charitatis, et fidei, quae faciunt caelos; quod ‘agnus’ sit bonum innocentiae intimum, videatur n. 3994, 10132, quod ‘aries’ sit bonum innocentiae medium seu interius, n. 10042, et quod ‘juvencus’ sit bonum innocentiae ultimum seu externum, n. 9391, 9990.

[11] In sacrificiis autem pro confessione erat minhah ex placentis azymis mixtis oleo, ex 37 laganis azymis unctis oleo, ex similagine bullata placentae mixtae oleo; praeter placentas panis fermentatas, Lev. 7:11, 12;

et in sacrificiis reatus ac peccati, erat minhah ex decima ephae similaginis 38 , sed non oleum et tus super illam, Lev. 5:11;

quod non oleum et tus super minham sacrificii peccati et reatus daretur, erat causa quia per ‘oleum’ significatur bonum amoris, et per ‘tus’ verum illius boni, et per ‘sacrificium peccati et reatus’ significatur purificatio et expiatio a malis et inde falsis 39 , quae ideo non cum bono et inde vero commiscenda erant.

[12] Praeterea de minhah Aharonis et filiorum ejus die quo ungerentur, videatur Lev. 6:13-15 [KJV 20-22], de minhah primitiarum messis, Lev. 2:14, 15, 23:10, 12, 13, 17, de minhah Naziraei, Num. vi, de minhah zelotypiae, Num. v, deque minhah mundati a lepra, Lev. xiv, deque minhah cocta in clibano 40 , de minhah sartaginis, et de minhah cacabi, Lev. 2:4-7;

quod nullum fermentum erit in minhah, nec ullum mel, et quod minhah omnino saliretur, ibid. vers. 41 11, 13; quod non fermentum et mel esset in minhah, erat causa quia ‘fermentum’ in sensu spirituali est falsum ex malo, et ‘mel’ 42 jucundum externum ita commixtum cum jucundo amoris mundi, per quod etiam fermentant bona et vera caelestia, et sic dissipantur; et quod omnino saliretur, erat causa quia ‘sal’ significabat verum desiderans bonum, ita conjungens utrumque; quod ‘fermentum’ sit falsum ex malo, videatur n. 2342, 7906, 8051, 9992, quod ‘mel’ sit jucundum externum, ita amoris in utroque sensu 43 , n. 5620, et quod ‘sal’ sit verum desiderans bonum, n. 9207.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. et quae coeli et Ecclesiae sunt vocantur Spiritualia et coelestia

4. The Manuscript places this before Ipsi.

5. hominum cogitata

6. ita per id

7. quia ita percipiuntur

8. de

9. Jehovae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

10. nostri in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts est.

13. ex quo

14. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

15. The Manuscript inserts et.

16. The Manuscript inserts ejus.

17. quod

18. The Manuscript inserts quod.

19. suffitus et minchah munda

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript inserts inde est.

22. significent

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. et scientificum falsi, nam arbor est perceptivum et cognitivum

25. The Manuscript inserts et.

26. quem significatur adoratio

27. significet tale quod est coeli et Ecclesiae

28. similiter ac

29. ut supra dictum est

30. per coelum (deletes)Dominus

31. et per Verbum Dominus, ipsum

32. sic

33. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

34. libamen

35. holocaustis et sacrificiis

36. erit

37. et

38. similagine, decima ephae

39. significabatur malum et inde falsum, quae expianda

40. in clibano altered to clibani

41. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

42. est

43. (deletes) ita amorum in utroque sensu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Leviticus 14

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :

3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,

4 præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.

5 Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :

6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,

7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.

8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,

9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,

10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.

11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,

12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus,

13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia : Sancta sanctorum est.

14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis :

15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,

16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.

17 Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,

18 et super caput ejus.

19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immolabit holocaustum,

20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.

21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,

22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :

23 offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.

24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :

25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :

26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,

27 in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino :

28 tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :

29 reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum :

30 et turturem sive pullum columbæ offeret,

31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.

32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.

33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,

35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.

36 At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :

37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,

38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.

39 Reversusque die septimo, considerabit eam : si invenerit crevisse lepram,

40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :

41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,

42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.

43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,

44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :

45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.

46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum :

47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.

48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :

49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :

50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,

51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,

52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.

53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.

54 Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,

55 lepræ vestium et domorum,

56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,

57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.