Bible

 

Leviticus 26:9

Studie

       

9 Respiciam vos, et crescere faciam : multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 110

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

110. "Quae est in medio paradisi De" Quod significet quod illuc spectent, et inde procedant omnes cognitiones boni et veri in caelo et in ecclesia, constat ex significatione "medii", quod sit centrum quo omnia quae circum circa spectant et ex quo procedunt (de qua supra, n. 97); et ex significatione "paradisi", quod sint cognitiones boni et veri et inde intelligentia (de qua n. 100, 108, 1588, 2702, 3220); et quia illa per "paradisum" significantur, ideo per "paradisum Dei significatur caelum; et quia caelum, etiam significatur ecclesia, nam ecclesia est caelum Domini in terris; quae vocantur "paradisus Dei" quia Dominus est in medio ibi, et ab Ipso est omnis intelligentia et sapientia. Quoniam hactenus non notum fuit quod omnia in Verbo per correspondentias scripta sint, et inde quod spiritualia ibi insint singulis quae ibi dicta, credunt quod per "paradisum", de quo agitur in secundo capite Geneseos, intelligatur hortus paradisiacus; sed non intelligitur ibi aliquis paradisus terrestris, sed paradisus caelestis, qui est illis qui in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri sunt (videatur supra, n. 109, et in opere De Caelo et Inferno 176, 185).

[2] Inde constare potest non solum quid per "paradisum" seu "hortum in Edene" significatum est, sed etiam quid per paradisos seu "hortos Dei" in Verbo:

- Ut apud Esaiam,

"Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, adeo ejus in Eden, et solitudinem in hortum Jehovae laetitia et gaudium invenietur in ea" (51:3);

apud Ezechielem,

"In Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, (28:13);

haec dicuntur de Tyro, quia per "Tyrum" in Verbo significatur ecclesia quae in cognitionibus veri et boni, et inde intelligentia (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2201); intelligentia ejus inde est "Eden hortus Dei", similiter "lapis pretiosus" ex quo "tegumentum" (n. 114, 9863, 9865, 9868, 9873).

Apud eundem,

"Ecce Aschur cedrus in Libano;... cedri non occultaverunt eam In horto Dei... omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine; pulchram feci eam per multitudinem ramorum ejus, et aemulatae sunt illi omnes arbores Eden in horto Dei" (31:3, 8, 9);

per "Aschurem" in Verbo intelliguntur illi qui per cognitiones boni et veri rationales facti sunt, ita quibus mens illustrata e caelo.

(Quod "Aschur" sit rationale hominis, videatur n. 119, 1186.)

[3] Aliquantum etiam hic explicabitur quomodo intelligendum est quod omnes cognitiones boni et veri spectent ad bonum amoris in Dominum, et quoque quod inde procedant, quae significantur per "Vincenti dabo edere ex arbore vitae quae est in medio paradisi Dei." Bonum amoris in Dominum est Ipse Dominus, quoniam Dominus est in sui amoris bono apud hominem, spiritum et angelum. Quod omnes cognitiones boni et veri illuc spectent seu ad Ipsum, notum est in Ecclesia Christiana; docet enim doctrina ibi, quod absque Domino nulla salus, et quoque quod in Domino omnis salus: cognitiones boni et veri seu doctrinalia ex Verbo docent quomodo homo possit venire ad Deum, et conjungi Ipsi. (Quod nemo possit conjungi Deo nisi a Domino et in Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolyma", n. De 283, De 296.) Inde constare potest quod omnia quae docet ecclesia ex Verbo spectent Dominum et amorem in Ipsum, ut finem ad quem. Quod omnes cognitiones boni et veri seu doctrinalia ex Verbo procedant a Domino, etiam notum est in ecclesia; docetur enim ibi quod omne amoris et omne fidei sit e caelo, et nihil ab homine, et quod nemo possit amare Deum et credere in Ipsum a se. Amare Deum et credere in Ipsum involvunt omnia quae ecclesia docet, quae vocantur doctrinalia et cognitiones, quoniam ex his amatur et creditur: amor et fides absque praeviis cognitionibus non datur, nam absque illis foret homo vacuus.

[4] Ex his sequitur, quod sicut omne amoris et fidei procedit a Domino, ita quoque omnes cognitiones boni et veri quae faciunt et formant amorem et fidem. Quia omnes cognitiones boni et veri spectant Dominum et procedunt ab Ipso, et hoc significatur per "arborem vitae in medio paradisi Dei", ideo omnes arbores in paradiso vocantur "arbores vitae", et "arbores Jehovae" "arbores vitae" in Apocalypsi,

"In medio plateae et fluvii (exeuntis e throno Dei et Agni), hinc et hinc arbor vitae faciens fructus duodecim" (22 [1,] 2);

et "arbores Jehovae" apud Davidem,

"Saturantur arbores Jehovae, et cedri Libani quas plantavit" (Psalmuss 104:16):

inde quoque patet quod per "arborem vitae in medio paradisi" intelligatur omnis arbor ibi, hoc est, omnis homo, in cujus medio, hoc est, in quo est Dominus. Ex his et ex illis quae in praecedente articulo ostensa sunt, sciri potest quid significatur per quod Dominus daturus sit vincenti "edere de arbore vitae quae in medio paradisi Dei."

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1069

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1069. Quod ‘plantavit vineam’ significet inde Ecclesiam, quodque ‘vinea’ sit Ecclesia spiritualis, constat ex significatione ‘vineae’: in Verbo Ecclesiae passim describuntur per ‘hortos’, tum etiam per ‘arbores horti’, et quoque nominantur ita, et hoc ex fructibus, qui significant illa quae sunt amoris seu charitatis, quare dicitur quod homo cognoscatur ex fructu: comparationes Ecclesiam cum hortis arboribus et fructibus, ex repraesentationibus in caelo oriuntur, ubi quoque horti pulchritudine inexpressibili quandoque sistuntur secundum sphaeras fidei; inde quoque Ecclesia caelestis descripta fuit per hortum paradisiacum in quo omnis generis arbores; et per ‘arbores horti’ significatae sunt perceptiones illius Ecclesiae; perque ‘fructus omnis generis bona quae amoris: Ecclesia vero Antiqua quae quia spiritualis, describitur per ‘vineam’, ex fructibus qui sunt ‘uvae, quae opera charitatis repraesentant et significant; quod manifeste ex pluribus locis Verbi constat:

[2] ut apud Esaiam,

Cantabo dilecto Meo canticum dilecti Mei, vineae illius vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei; et circumsepsit illam: et lapidibus circumdedit illam, et plantavit illam vite nobili, et aedificavit turrim in medio illius, et etiam torcular excidit in illa; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas: et jam habitator Hierosolymae, et vir Jehudae, judicate quaeso inter Me et inter vineam Meam.... vinea Jehovae Zebaoth est domus Israelis, 5:1-3, 7; ibi ‘vinea’ significat Antiquam Ecclesiam, ita spiritualem, et manifeste dicitur quod sit ‘domus Israelis’, nam per ‘Israelem’ in Verba significatur Ecclesia spiritualis, per ‘Jehudam’ autem Ecclesia caelestis:

apud Jeremiam,

Adhuc aedificabo te, et aedificaberis, virgo 1 Israelis, adhuc adornabis tympana tua, et exibis in chorum ludentium; adhuc plantabis vineas in montibus Samariae, 31:4, 5;

ubi ‘vinea’ pro Ecclesia spirituali; et agitur de ‘Israele’, per quem significatur, ut dictum, Ecclesia spiritualis:

[3] apud Ezechielem,

Cum congregavero domum Israelis ex populis, habitabunt super terra in confidentia, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, 28:25, 26;

ibi ‘vinea’ pro Ecclesia spirituali seu Israele; ‘plantare vineas’ pro instrui in veris et bonis fidei:

apud Amos, Percussi vos uredine et rubigine, plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oliveta vestra, comedet eruca; ... sic faciam tibi Israel, 4:9, 12;

‘horti’ pro illis quae sunt Ecclesiae; ‘vineae’ pro spiritualibus Ecclesiae, ‘ficus’ pro naturalibus, ‘oliveta’ pro caelestibus, ita pro illis quae sunt Ecclesiae spiritualis, seu Israelis:

apud eundem,

Reducam captivitatem populi mei Israelis, et aedificabunt urbes desolatas, et inhabitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum illarum, et facient hortos, et comedent fructum illorum, 9:14;

‘plantare vineas, pro plantatione Ecclesiae spiritualis, ita ‘vinea’ pro Ecclesia spirituali seu Israele.

[4] Sicut ‘vinea’ significat Ecclesiam spiritualem, ita etiam ‘vitis’, nam vitis est vineae, quod se habet sicut Ecclesia et homo Ecclesiae, quare idem est;

apud Jeremiam,

Num servus Israel? num natus domi ille? quare factus est in praedam?... Ego plantaveram te vitem nobilem totam, semen veritatis, et quomodo conversa es Mihi in palmites aversos vitis alienae? 2:14, 21;

‘vitis’ pro Ecclesia spirituali seu Israele:

apud Ezechielem,

Tolle lamentum super principibus Israelis; ... mater tua sicut vitis in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera, et frondescens ab aquis multis, 19:1, 10;

‘vitis’ pro Ecclesia spirituali Antiqua, quae ‘mater’, ita pro Israele, quare etiam dicitur ‘in similitudine tui’:

apud Hoscheam,

Vitis vacua Israel, fructum facit similem sibi, 10:1;

‘vitis’ pro Ecclesia spirituali seu Israele, hic pro desolata:

apud eundem,

Revertere Israel ad Jehovam Deum tuum, ... ero sicut ros Israeli, ... revertentur habitantes in umbra illius, vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis, memoria illius sicut vinum Libani, Hos. 14:2, 6, 8; [KJV Hos. 14:1, 5, 7]:

ibi ‘vitis’ pro Ecclesia spirituali seu Israele:

apud Mosen,

Usque dum veniat Shiloh, ... ligans ad vitem pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, [Gen. ] 49:10, 11;

ibi de Domino prophetia; ‘vitis et vitis nobilis’ pro Ecclesiis spiritualibus.

[5] Parabolae Domini de operariis in vineis similiter Ecclesias spirituales significabant, Matth. 20:1-17; Marcus 12:1-13; Luc. 20:9-17; Matth. 21:33-44. Quia ‘vitis’ significat Ecclesiam spiritualem, et Ecclesiae spiritualis primarium est charitas, in qua Dominus praesens est et per quam Se conjungit homini et per quam Ipse solus operatur omne bonum, quare Dominus Se comparat viti, et hominem Ecclesiae seu Ecclesiam spiritualem describit his verbis, apud Johannem, Ego sum vitis vera, et Pater Meus vinitor, omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollit eum; omnem autem fructum ferentem putabit illum, ut plus fructus ferat. Manete in Me, etiam Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam.... Hoc mandatum Meum, ut ametis vos mutuo, sicut amavi vos, 15:1-5, 12; inde constat quid Ecclesia spiritualis.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.