Bible

 

Leviticus 23:25

Studie

       

25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2252

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2252. Quod ‘forte sint quinquaginta justi in medio urbis significet quod vera possint esse plena bonis, constat ex signification’ ‘quinquaginta’ quod sit plenum, ex significatione ‘justi’ quod si bonum, de qua n. 612, 2235, ex ‘medii’ quod sit intus, n. 1074, et ex ‘urbis’ quod sit verum, n. 402; ita ‘ 1 quinquaginta justi in medio urbis’ sunt in sensu interno quod vera possint intus esse plena bonis quod ille sensus in his verbis sit, nemo ex littera potest videre, nam historica sensus litteralis prorsus aliunde seu aliter cogitare ferunt mentem, at usque quod haec verba 2 ita percipiantur ab illis qui in sensu interno sunt, pro certo scio; ipsi etiam numeri, ut hic quinquaginta, et in sequentibus, quadraginta quinque, quadraginta, triginta viginti, et decem, ab illis qui in sensu interno sunt, nusquam percipiuntur ut numeri, sed ut res aut status, ut n. 482, x487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075 ostensum est.

[2] Antiqui enim Ecclesiae suae status etiam per numeros designabant, qui eorum computus qualis fuit, constare potest a significatione 'numerosum in locis citatis numerorum significationem habuerunt ex repraesentativis quae existunt in mundo spirituum, ubi cum aliquid apparet sicut numeratum non significat aliquod determinatum per numeros, sed rem, aut statum ut constare potest ex illis quae allata sunt n. 2129 et 2130, tum n. 2089: de duodecim 3 , quod sint omnia fidei; similiter se habet cum numeri: qui nunc sequuntur; inde patet quale est Verbum in sensu interno.

[3] Quod ‘quinquaginta’ significent plenum, est inde quod sit numerus qui sequitur post septem in septem, seu quadraginta novem, sic ut is sit impletio eorum; quare in Ecclesia repraesentativa septem sabbatorum festum erat die quinquagesimo, et jubilaeum anno quinquagesimo; de septem sabbatorum festo ita apud Mosen,

Numerabitis vobis a crastino sabbati, a die afferre vos manipulum motitationis, septem sabbata integra erunt, usque ‘ad a crastino’ 4 sabbati septimi numerabitis quinquaginta dies, et offeretis munus novam Jehovae, Lev. 23:15, 16.

De jubilaeo apud eundem,

Numerabis tibi septem sabbata annorum, septem annos septem vicibus, et erunt tibi dies septem sabbatorum annorum, novem et quadraginta anni, ... et sanctificabitis annum quinquagesimum, et proclamabitis libertatem in terra omnibus habitatoribus ejus, jubilaeus ille erit vobis, Lev. 25:8, 10;

[4] inde 5 patet quod ‘quinquagesimum’ sit plenum sabbatorum: praeterea, ubicumque nominantur 6 quinquaginta in Verbo, significant plenum; ut quod Recensiti Levitae a filio triginta annorum et supra usque ad filium quinquaginta annorum, Num. 4:23, 35, 39, 43, 47; 8:25 7 ;

pro pleno seu ultimo statu obeundi tunc ministerii: quod Vir concumbens cum puella virgine, daret patri puellae quinquaginta argenti, et esset illi in uxorem, nec posset repudiare eam, Deut. 22:29;

pro plena mulcta, et plena restitutione: Quod David Arafnae pro area, ubi altare Jehovae exstruxit, dederit quinquaginta siclos argenti, 2 Sam. 24:24;

pro pleno pretio, et pleno empto: Quod Absalom fecerit sibi currum et equos, et habuerit quinquaginta viros currentes ante illum, 2 Sam. 15:1;

similiter Adonijah currus et equites, et quinquaginta viros currentes ante illum, 1 Reg. 1:5, pro plena excellentia et magnitudine. Ab antiquis enim habuerunt certos numeros repraesentativos et significativos quos observabant, qui etiam in ritibus eorum mandati sunt, sed plerique nesciebant quid significarent;

[5] et sic quia ‘quinquaginta’ significant plenum, et is numerus etiam repraesentativus fuit, ut dictum, significatur per illum idem in parabola Domini de oeconomo qui dixit ad debitorem olei, Quantum debes domino meo? hic dixit, Centum batos olei; tum dixit ei, Sume syngrapham tuam, et sedens ocius scribe 8 quinquaginta, Luc. 16:6;

‘quinquaginta’ pro plena solutione; quia est numerus, quidem apparet quod nihil praeter numerum involvat, cum tamen in sensu interno ubivis per illum numerum, plenum sit intellectum: sicut etiam apud Haggaeum, Venit ad torcular ad hauriendum quinquaginta e torculari, fuit viginti, 2:16;

nempe quod pro pleno non fuerit multum; ‘quinquaginta’ ibi apud Prophetam non dicta fuissent nisi illa 9 significavissent.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript places this after percipiantur.

3. The Manuscript places this before allata.

4. Hebrew is [ ] (ad mimmochorath) which Swedenborg renders literally. ***

5. The Manuscript has ibi.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has sede ocius et scribe.

9. The Manuscript has illud.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 647

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

647. Quod haec talia significent, non potest non unicuique peregrinum et remotissimum apparere, ut quod numeri ‘trecenti, et quinquaginta, et triginta’ significent reliquias et quidem paucas; tum quod ‘longitudo, latitudo et altitudo’ significent sanctum, verum et bonum: sed praeter quae dicta et ostensa supra sunt de numeris, ad vers. 3 hujus capitis, quod ibi ‘centum et viginti’ significent reliquias fidei, etiam constare unicuique potest ex eo quod qui in sensu interna sunt, ut spiritus boni et angeli, extra omnia illa sint quae terrestria: corporea et mere mundana, ita extra omnia quae sunt numerorum et mensurarum, et tamen illis datur a Domino percipere Verbum plene: et quidem prorsus abstracte a talibus; et quia hoc verum, inde manifeste constare potest quod caelestia et spiritualia involvant; quae ita remota sunt a sensu litterae ut ne quidem apparere possit quod talia sint; sicut sunt caelestia et spiritualia omnia et singula; exinde quoque scire potest homo quam vesanum sit velle explorare illa quae sunt fidei per sensualia et scientifica, et non prius credere quam sic illa capiat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.