Bible

 

Leviticus 22:18

Studie

       

18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos : Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9809

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9809. ‘Ad fungendum eum sacerdotio Mihi’: quod significet repraesentativum Domini, constat ex repraesentatione ‘sacerdotii’ quod in supremo sensu sit omne officium, quod Dominus obit ut Salvator; et quicquid ut Salvator obit, est ex Divino Amore, ita ex Divino Bono, nam omne bonum est amoris; inde quoque per ‘sacerdotium’ in supremo sensu significatur Divinum Bonum Divini Amoris Domini. Est Divinum Bonum, et est Divinum Verum; Divinum Bonum est in Domino, ita est Esse Ipsius, quod in Verbo vocatur Jehovah Divinum autem Verum est ex Domino, ita est Existere 1 ex illo Esse, hoc in Verbo intelligitur per Deum; et quia id quod Existit ex Ipso, etiam est Ipse, ideo quoque Dominus est Divinum Verum, quod est Ipsius Divinum in caelis; caeli enim existunt ex Ipso, sunt enim angeli ibi receptiones ipsius Divini, angeli caelestes receptiones Divini Boni quod ab Ipso, angeli autem spirituales receptiones Divini Veri quod inde; 2 ex his constare potest quid Domini repraesentatum est per sacerdotium, et quid Domini repraesentatum est per regium; nempe per sacerdotium Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et per regium Divinum Verum inde.

[2] Quod per sacerdotium repraesentatum sit Divinum Bonum Divini Amoris Domini, ita omne officium quod Dominus obit ut Salvator constat ex sequentibus in Verbo: 3 apud Davidem,

Dictum Jehovae ad dominum meum, Sede ad dextram Meam, donec posuero hostes tuos scabellum pedibus tuis; sceptrum robori mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium tuorum: populus tuus promptitudinum in die fortitudinis tuae, in honoribus sanctitatis; ex utero ab aurora tibi ros nativitatis tuae; juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum, Tu sacerdos in aeternum, juxta verbum Meum Malkizedech; dominus ad dextram tuam, percussit in die irae Suae reges; judicavit inter gentes, implevit cadaveribus, percussit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput, Ps. 110:1-7;

ex his patet quid Dominus ut sacerdos, consequenter quid sacerdotium in Domino 4 repraesentaverat, quod nempe omne opus salvationis humani generis; agitur enim ibi de pugnis Domini cum infernis quando in mundo fuit, per quas Sibi acquisivit Divinam omnipotentiam super inferna, per quam salvavit genus humanum, et quoque hodie salvat omnes qui ipsum recipiunt; ipsa haec salvatio, quia ex Divino Bono Divini Amoris, est ex qua de Domino dicitur, Tu sacerdos in aeternum, juxta verbum Meum Malkizedech; Malkizedech est rex justitiae, ita dictus Dominus ex eo quod justitia factus, et sic salus, secundum illa quae n. 9715 ostensa sunt. 5

[3] Sed quia singula ibi arcana de pugnis Domini cum in mundo fuit continent, quae 6 revelari absque sensu interno nequeunt, ideo licet breviter illa explicare: Dictum Jehovae ad Dominum Meum significat quod de Domino, cum in mundo; quod per ‘dominum’ ibi Dominus quoad Divinum humanum intelligatur, constat apud Matth. 22:41-43 [KJV 43-45]; Marcus 12:36; Luc. 20:42-44 sede ad dextram Meam significat omnipotentiam Divini 7 Boni per Divinum Verum, quod Dominus tunc fuit, et ex quo pugnavit et vicit; 8 quod ‘sedere a dextris’ sit status potentiae, et cum de Divino quod sit omnipotentia, videatur n. 3387, 4592, 4933, 6948, 7518, 7673, 8281, 9133, et quod omnis potentia boni sit per verum, n. 6344, 9 6423, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643:

[4] donec posuero hostes tuos scabellum pedibus tuis significat usque dum mala quae in infernis et ab infernis, subjugata, et Divinae Ipsius Potentiae subjecta fuerint: sceptrum roboris mittet Jehovah e Zione significat potentiam tunc ex bono caelesti; quod ‘Zion’ sit id bonum, videatur n. 2362, 9055: dominare in medio hostium tuorum significat cui bono dominium est super mala; mala sunt hostes, quia 10 sunt contra Divinum, in specie contra Dominum: populus tuus promptitudinum in die fortitudinis tuae significat Divina Vera tunc pugnantia: in honoribus sanctitatis significat quae ex Divino Bono: ex utero ab aurora tibi ros nativitatis tuae significat conceptionem ab ipso Divino Bono, ex quo ipsi Divinum Verum: juravit Jehovah, et non paenitebit significat firmum et certum:

[5] Tu sacerdos in aeternum significat Divinum Bonum Divini Amoris in Ipso: juxta verbum Meum Malkizedech significat Divinum Humanum Ipsius simile; Malkizedech est rex justitiae, ita per pugnas et victorias Jehovah justitia factus, n. 9715: dominus ad dextram tuam significat Divinum Verum tunc ab Ipso, per quod omnipotentia, ut supra: percussit in dic irae suae reges significat destructionem falsorum tunc; ‘dies irae’ 11 erat cum pugnavit contra mala et ea destruxit; ‘reges’ sunt vera et in opposito sensu falsa, n. 2015, 2069, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148: judicavit inter gentes significat dissipationem malorum; ‘gentes’ enim sunt bona, et in opposito sensu mala, n. 1259, 1260, 1849, 6005: complevit cadaveribus significat 12 ita mortem spiritualem, quae est deprivatio totalis veri et boni: percussit caput super terram multam significat dejectionem infernalis amoris sui in inferna, et ejus damnationem: e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput significat conatum emergendi per ratiocinia de veris; hic sensus illorum verborum est qui in caelo percipitur, cum ille psalmus ab homine legitur.

[6] Quia sacerdotium erat repraesentativum Domini quoad omne opus salvationis ex Divino Amore, ideo etiam omnis cultus Divinus erat officii sacerdotis, qui cultus tunc praecipue constabat in offerendis holocaustis, sacrificiis, et minhis, inque disponendis panibus super mensa facierum, in accendendis lucernis quotidie, inque suffiendo, proinde in expiando populo, et in 13 remittendis peccatis; praeterea etiam in explicanda lege Divina, inque docendo, cum simul essent prophetae; quod haec omnia Aharon cum filiis obiverit, constat ex institutione sacerdotii apud Moschen; quod illa omnia fuerint repraesentativa operum salvationis Domini, patet; ideo quoque ex sacrificiis et minhis dabantur Aharoni, quae erant Jehovae, hoc est, Domini; similiter primitiae varii generis, tum decimae, videatur Exod. 29:1-36; Lev. 7:35, 36, 23:15-22, 27:21; Num. 5:6-11. 18:8-20, et 25-fin. ; Deut. 18:1-4;

etiam primogenita; 14 at loco omnium primogenitorum ex hominibus 15 Levitae, qui quod dono dati Aharoni, videatur Num. 1:47; 3:9, ex causa quia erant Jehovae, Num. 3:12, 13, 40-45.

[7] Quoniam Dominus quoad omne opus salvationis repraesentabatur per summum sacerdotem, ac ipsum opus salvationis per officium ejus quod sacerdotium vocatur, ideo Aharoni et filiis ejus non data erat hereditas et portio cum populo, dicitur enim quod Jehovah Deus 16 ei hereditas et portio, Num. 18:20 17 , nec Levitis, quia Aharonis, Num. 26:58-63; Deut. 10:9, 18:1, 2;

populus enim repraesentabat caelum et Ecclesiam, Aharon autem cum filiis et cum Levitis bonum amoris et fidei, quod facit caelum et Ecclesiam, ita Dominum a quo illud; ideo populo cessit terra in hereditatem, non autem sacerdotibus, est enim Dominus in illis, non autem inter illos ut unus et distinctus.

[8] Simile involvunt haec apud Esaiam,

Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri; dicetur vobis, opes gentium comedetis, et in gloria earum gloriabimini, 61:6;

‘opes gentium comedere’ pro appropriare sibi bona, ‘in gloria earum gloriari’ pro frui veris, ita gaudio et felicitate ex utrisque; quod ‘gentes’ sint bona, videatur n. 1259, 1260, 4574, 6005, et quod ‘gloria’ sit verum a Divino, n. 9429.

[9] In Verbo in una serie passim memorantur reges et sacerdotes, tum ‘reges, principes, sacerdotes, et prophetae’; 18 at ibi in sensu interno per ‘reges’ significantur vera in complexu, per ‘principes’ primaria vera, per ‘sacerdotes’ bona in complexu, et per ‘prophetas’ doctrinae, ut in Apocalypsi, Jesus Christus fecit nos reges et sacerdotes, 1:6, 5:10:

apud Jeremiam,

Pudefacti sunt domus Israelis, ipsi, reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, 2:26:

apud eundem,

In die illo peribit cor regis, et cor principum; et obstupescent sacerdotes, ac prophetae admirabuntur 55:9:

apud eundem,

In tempore illo extrahent ossa regum Jehudae, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, 8:1;

quod per ‘reges’ in sensu abstracto a personis significentur vera in complexu, videatur n. 1672, 2015, 2069, 4581, 4966, 19 5044, 6148, quo per 'principes' primaria vera, n. 1482, 2089, 5044, quod ‘sacerdotes’ sint bona, n. 1728, 2015 fin. , 3670, 6148, et quod ‘prophetae’ sint doctrinae ex illis et de illis, n. 2534, 7269; regium Domini etiam 20 significatur per nomen Ipsius Christus, Unctus, 21 Messias, et sacerdotale Ipsius per nomen Jesus, nam Jesus significat salvatorem seu salutem, de qua ita apud Matthaeum,

Angelus in somno apparens Josepho dixit, Vocabis nomen Ipsius Jesus, quia Ille salvabit populum Suum a peccatis suis, 1:21;

hoc quia erat sacerdotii, ideo simile repraesentatum est per 22 summi sacerdotis munus expiandi populum a peccatis, Lev. 4:26, 31, 35 5:6, 10, 13, 16, 18, 26 [KJV 5:6, 10, 13, 16, 18, 6:7], 9:7, 15:15, 30. 23

[10] Quoniam bono nequaquam 24 adjungi potest malum, aversantur enim se mutuo, ideo varii generis purificationes mandatae fuerunt pro Aharone et filiis ejus cum sacerdotio fungerentur, sive ad altare sive in tentorio conventus; sicut etiam quod summus sacerdos non nisi quam virginem duceret in uxorem, non viduam, non repudiatam, non meretricem, Lev. 21:13-15; quod immundi ex filiis Aharonis si comederant ex sanctificatis, exscinderentur, Lev. 22:2-9; quod non 25 aliquis ex semine Aharonis in quo vitium, offerret panem, Lev. 21:17-21; quod summus sacerdos non raderet caput, non dissueret vestes 26 non pollueret se ullo mortuo, ne quidem patre ac matre, nec e sanctuario exiret, Lev. 21:10-12; hae et plures leges, ut dictum est, latae sunt ob causam quia summus sacerdos repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum, et bonum tale est ut non ei adjungi possit malum, nam bonum fugit malum, et malum horret bonum, sicut infernum caelum, quapropter illorum nulla 27 datur conjunctio;

[11] 28 quod autem attinet verum, id tale est ut ei adjungi possit falsum, at non falsum in quo malum sed in quo bonum, quale est apud infantes et pueros ac puellas dum adhuc in innocentia, apud gentes probas quae in ignorantia, et quale apud omnes qui in Verbi sensu litterae, inque doctrina inde manent, et usque pro fine habent bonum vitae: hoc 29 enim bonum, ut finis, omne malevolum falsi abigit, ac 30 per applicationem id format id quandam similitudinem veri.

Poznámky pod čarou:

1. Ipsius, quod

2. inde

3. The Manuscript inserts ut.

4. repraesentaverit

5. The following note is found on a separate sheet in the Manuscript iv page 216 with no indication for inclusion in the text. Compare also subsection 9 of this. quod ab Ipso omne bonum et omne verum, ita omnis salus, quia fecit se justitiam per propriam potentiam, ex Ps. [110:4] qui regenerat, qui mundat, qui remittit peccata, qui dat vivere vitam aeternam; quod sit propitiatio ita auditio et receptio omnium quae cultus expiationes factae per sacrificia dicitur quod expiabit eum sacerdos a peccato et condonabitur, Levit. 4:26, 31, 35, Cap. 5:6, 10, 13, 16, 18, 26, Cap. 9:7, Cap. 15:15, 30. Angelus in somno apparens Josepho, dixit, vocabis Nomen Ipsius Jesus, quia Ille salvabit populum suum a peccatis suis, Matth. The Manuscript inserts 21.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. Veri

8. Divino Bono est omnipotentia, per Divinum Verum

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts omnia mala.

11. est

12. The Manuscript inserts reos ex viro.

13. remittendo ejus peccata

14. ac

15. The Manuscript inserts ibi.

16. eis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. et

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript inserts seu.

22. expiationem a peccatis a sacerdote

23. See page 215 note 1.

24. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

25. quis

26. nec

27. dari potest

28. Verum autem

29. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

30. The Manuscript places this after format.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4581

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4581. ‘Et libavit super illam libamen’: quod significet Divinum Bonum Veri, constat ex significatione ‘libaminis’ quod sit Divinum Bonum Veri, de qua sequitur; primum enim dicendum quid bonum veri: bonum veri est id quod bonum fidei alibi dictum fuit, estque amor erga proximum seu charitas: sunt duo genera universalia boni, unum quod dicitur bonum fidei, alterum quod vocatur bonum amoris. Bonum fidei est quod significatur per ‘libamen’, et bonum amoris quod per ‘oleum’; qui ad bonum perducuntur a Domino per vim internam, illi sunt in bono amoris, at qui per viam externam, illi sunt bono fidei; homines Ecclesiae caelestis, similiter angeli intimi seu tertii caeli in bono amoris sunt, sed homines Ecclesiae spiritualis, similiter angeli medii seu secundi caeli, in bono fidei sunt; inde est quod illud bonum dicatur bonum caeleste, hoc autem 1 bonum spirituale; differentia est quae inter velle bene ex velle bene ac inter velle bene ex intelligere bene; hoc itaque, nempe bonum spirituale seu bonum fidei, seu bonum veri, est quod 2 per ‘libamen’ significatur, illud autem, nempe bonum caeleste, seu bonum amoris, est quod per ‘oleum’ in sensu interno intelligitur:

[2] quod talia per oleum et libamen significata sint, non quidem videri potest nisi ex sensu interno, sed usque ab unoquovis, quod sancta per illa repraesentata fuerint, nam nisi sancta 3 per illa repraesentata fuissent, quid libare libamen et fundere oleum super statuam lapidis foret aliud quam quoddam ludicrum idololatricum; similiter ac nisi sancta significarent et involverent dum rex creatur, nempe coronam imponere capiti ejus, ungere illum oleo ex cornu super frontem et super poplites manuum, sceptrum in manum ejus dare, ac insuper gladium, et claves, purpureo amictu circumdare, et tunc sedere super solio argenteo, ac dein in regio ornatu equitare, et quoque ad mensam postea ab optimatibus ministrari, praeter plura; haec nisi repraesentarent sancta, et per correspondentiam cum illis quae sunt caeli et inde Ecclesiae, sancta essent, non forent nisi lusus quales infantum sed in majore forma, aut sicut lusus super theatris;

[3] sed usque omnia illa ritualia traxerunt suam originem ab antiquissimis temporibus quando ritualia sancta fuerunt ex eo quod repraesentarent sancta, et corresponderent sanctis quae in caelo et inde in Ecclesia; hodie quoque sancta habentur, non ex eo quod sciant quid repraesentant aut quibus correspondent, sed per interpretationem sicut emblematum quae in usu; si autem scirent quid repraesentat et cui sancto correspondet corona, oleum, cornu, sceptrum, ensis, claves, [purpureus amictus, solium argenteum]

equitatio super equo albo, comestio ministrantibus optimatibus, de illis multo sanctius cogitarent; sed hoc non sciunt, et 4 quod mirum, hoc non scire volunt, in tantum sunt repraesentativa et significativa quae in talibus et quae ubivis in Verbo, in mentibus hodie deleta.

[4] Quod ‘libamen’ significet bonum veri seu bonum spirituale, constare potest a sacrificiis in quibus adhibebantur; sacrificia fiebant vel ex armento vel ex grege, et erant repraesentativa 5 cultus interni Domini, n. 922, 923, 1823, 2180, 6 2805, 2807, 2830, 3519; illis adjiciebantur minhah et libamen, ‘minhah’ quae constabat ex similagine mixta oleo, significabat bonum caeleste, seu quod idem, bonum amoris, ‘oleum’ amorem in Dominum et ‘similago’ charitatem erga proximum; ‘libamen’ autem, quod constabat ex vino, significabat bonum spirituale, seu quod idem, bonum fidei; utrumque itaque, nempe minhah et libamen, eadem quae panis et vinum in Sancta Cena.

[5] Quod illa adjicerentur holocaustis et sacrificiis, constat apud Mosen,

Facies 7 agnos duos filios anni in diem juge, agnum unum facies mane, et agnum alterum facies inter vesperas, et decima similaginis mixta oleo tuso, quadrante hinis, et libamen quadrantis hinis vini agno primo; ita quoque agno alteri, Exod. 29:38-41:

apud eundem,

Facietis in die, quo motitatis manipulum primitiarum messis, agnum integrum filium anni sui in holocaustum Jehovae, cujus minhah duae decimae similaginis mixtae oleo, ... et libamen ejus vinum, quarta hinis, Lev. 23:12,

13, 18:

apud eundem,

In die quo implentur dies naziraeatus, ... offeret munus suum Jehovae, sacrificia, ... ut et calathum azymorum ex similagine, placentas mixtas oleo, ac lagana azymorum uncta oleo, cum minhah eorum, et libaminibus eorum, Num. 6:13-17:

apud eundem,

Super holocaustum facient minham e similagine decimam mixtam quarta hinis olei, vinum in libamen, quartam hinis: aliter super holocaustum ex ariete, et aliter ex bove, Num. 15:3, 4, 5-11 8 :

apud eundem,

Ad holocaustum jugis facies... libamen quarta hinis in agnum; in sancto liba libamen vini Jehovae, Num. 28:6, 7;

porro de minhis et libaminibus in sacrificiis varii generis, Num. 28:7, 6 ad fin. ; 29:1 ad fin.

[6] Quod ‘minhah et libamen’ illa significaverint, constare etiam potest ex eo quod amor et fides faciant omne cultus; et quod ‘panis’, qui ibi similago mixta oleo, et ‘vinum’, significent amorem et fidem, ita omne cultus, in Sancta Cena, de qua n. 1798, 2165, 2177, 2187, 2343, 2359, 3464, 3735, 3813, 4211, 4217.

[7] Cum autem recesserunt a genuino repraesentativo cultus Domini, et converterunt se ad deos alios, ac illis libaverunt libamina, tunc per ‘libamina’ significabantur illa quae opposita sunt charitati et fidei, nempe mala amoris mundi, et falsa; ut apud Esaiam,

Incaluistis in diis sub omni arbore viridi, ... etiam illis effudisti libamen, obtulisti minham 9 , 57:5, 6;

‘incalescere in diis’ pro concupiscentiis falsi; quod ‘dii’ sint falsa, n. 4402 f. , 4544; ‘sub omni arbore viridi’ pro ex fide omnium falsorum, n. 2722, 4552; ‘effundere illis libamen et offerre minham’ pro cultu illorum:

apud eundem,

Vos qui desertis Jehovam, qui obliviscimini montis sanctitatis Meae, qui disponitis Gadi 10 mensam, et impletis Menio 11 libamen, 65:11:

apud Jeremiam,

Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, et mulieres depsunt massam, ad faciendum placentas reginae caelorum, et ad libandum libamina 12 diis aliis, 7:18:

[8] 13 apud eundem,

Faciendo faciemus omne verbum, quod exivit ex ore nostro, suffiendo reginae caelorum, et libando ei libamina quemadmodum fecimus nos et patres nostri, ... et principes nostri in urbibus Jehudae, et in plateis Hierosolymae, xliv

17-19; ‘regina caelorum’ pro omnibus falsis, ‘exercitus’ enim ‘caelorum’ in genuino sensu sunt vera, in opposito autem falsa, similiter rex et regina, ita ‘regina’ pro omnibus, ‘ei libare libamina’ est colere:

[9] apud eundem,

Chaldaei comburent urbem, et domos super quarum tectis suffiverunt baali, et libaverunt libamina diis aliis, xxxii

29;

‘Chaldaei’ pro illis qui in cultu in quo falsum ; ‘comburere urbem’ pro destruere et vastare illos qui in doctrinalibus falsi; ‘super domuum tectis suffire baali’ pro cultu mali, 14 libare libamina diis aliis' pro cultu falsi:

[10] apud Hoscheam,

Non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, non libabunt Jehovae vinum, 9:3, 4;

non habitare in terra Jehovae pro non esse in bono amoris; ‘revertetur Ephraim in Aegyptum’ pro quod intellectuale Ecclesiae fiet 15 scientificum et sensuale; ‘in Assyria immundum comedent’ pro impuris et profanis ex ratiocinatione; ‘non libabunt Jehovae vinum’ pro nullo cultu ex vero:

[11] apud Mosen,

Dicetur, Ubi dii eorum, petra cui confisi sunt, qui adipem sacrificiorum comederunt, biberunt vinum libaminis eorum? surgant et juvent eos, Deut. 32:37, 38;

‘dii’ pro falsis, ut supra; ‘qui adipem sacrificiorum comederunt’ pro quod destruxerint bonum cultus, ‘biberunt vinum libaminis eorum’ pro quod verum cultus. Libamina etiam de sanguine praedicantur 16 apud Davidem,

Multiplicabunt dolores eorum, ad alium festinarunt, ne libabo libamina eorum de sanguine, et ne tollam nomina illorum super labia mea, Ps. 16:4,

et per illa significantur profanationes veri, ‘sanguis’ enim in illo sensu est violentia illata charitati, n. 374, 1005, et profanatio, n. 1003.

Poznámky pod čarou:

1. et hoc

2. hoc itaque est bonum veri, et

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts in genere.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. Hebrew [ ] (asah) = ‘to make, to prepare (a sacrifice)’, 'hence ‘to offer’

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. munus

10. Hebrew [ ] (Gad) = Fortune

11. Hebrew [ ] (Meni) = Destiny

12. libamen, in the First Latin Edition

13. The Manuscript inserts et.

14. The Manuscript inserts et.

15. ad

16. memorantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.