Bible

 

Leviticus 19:11

Studie

       

11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10115

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10115. ‘Et combures relictum igne’: quod significet dissipationem eorum, constat ex significatione ‘relicti de carne et pane’ quod sit quod non appropriatum, ut supra n. 10114, et ex significatione ‘comburere igne’ quod sit dissipare, hic per amores qui sunt proprii hominis, ita per mala quae sunt illorum amorum; per ‘ignem’ enim significatur amor in utroque sensu, hic amor proprius, qui est amor sui; quod ille amor per ‘ignem’ significetur, videatur n. 1297, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, et quod proprium hominis non sit nisi quam malum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 3812 fin. , 5660; quod amor proprius hic 1 significetur, est quia per ‘relictum ad mane’ significatur id quod non conjunctum est bono, n. 10114, et quod non conjungi potest, hoc non a Divino est sed ex proprio; quod hoc immundum fuerit, ita malum, constat apud Moschen,

Qui comedit relictum ad mane, iniquitatem suam portabit, et exscindetur anima illa e 2 populis suis, Lev. 19:7, 8:

apud eundem,

Si comedendo comedatur de carne sacrificii eucharistici in die tertio, non placabitur offerens illud, nec imputabitur illi, abominatio erit, ac anima quae comederit de illo, iniquitatem suam portabit, Lev. 7:16-18:

pariter ex eo quod relictum ex manna produxerit vermes et computruit, Exod. 16:20.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this before amor.

2. ex, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.