Bible

 

Leviticus 14:20

Studie

       

20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10129

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10129. ‘Et erit altare sanctum sanctorum’: quod significet regnum caeleste, ubi Dominus in bono amoris est praesens, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, 9964, hic quoad Divinum Bonum in caelo et in Ecclesia, n. 10123, et ex significatione ‘sancti sanctorum’ quod sit bonum caeleste, seu bonum amoris a Domino; quod sit regnum caeleste, quod hic per ‘altare’, et bonum ibi quod per ‘sanctum sanctorum’ significetur, est quia in illo regno recipitur bonum amoris a Domino in Dominum, quod est bonum caeleste 1 ; sunt enim duo regna in quae caeli distincti sunt, regnum caeleste et regnum spirituale; in regno caelesti recipitur bonum amoris a Domino in Dominum et in regno spirituali recipitur bonum charitatis erga proximum a Domino, videantur citata n. 9277, et n. 9680, 10068;

[2] per ‘altare’ repraesentatur regnum caeleste, seu quod idem, repraesentatur Dominus ubi in bono amoris est praesens, et per ‘tentorium conventus extra velum’ repraesentatur regnum spirituale, seu quod idem, repraesentatur Dominus ubi in bono charitatis erga proximum est praesens; bonum regni spiritualis seu bonum spirituale vocatur sanctum, at bonum regni caelestis seu bonum caeleste vocatur sanctum sanctorum; quod bonum caeleste, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, dicatur sanctum sanctorum, est quia Dominus per id bonum immediate influit in caelos, at per 2 bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, mediate per illud, videatur n. 9473, 9683, 9873, 9992, 10005. Dicitur influere, quia Dominus est supra caelos 3 et inde influit, n. 10106, est tamen usque ut praesens in caelis.

[3] Quod bonum caeleste, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, intelligatur per ‘sanctum sanctorum’, constat ex locis in Verbo ubi ‘sanctum sanctorum’ dicitur, ut apud Moschen, Distinguet 4 vobis velum inter sanctum et inter sanctum sanctorum; et dabis propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum, Exod. 26:33, 34;

inde patet quod sanctum dicatur id tentorii quod extra velum erat, ac sanctum sanctorum quod intra velum; quod tentorium seu habitaculum extra velum repraesentaverit regnum spirituale Domini, seu medium caelum, ac quod tentorium seu habitaculum intra velum repraesentaverit regnum caeleste Domini, seu intimum caelum, videatur n. 9457, 9481, 9485, 10001, 10025; vocatur etiam id tentorii quod intra velum sanctuarium sanctitatis, Lev. 16:33. Quia per arcam, in qua testimonium, et super qua propitiatorium 5 , repraesentabatur intimum caelum, ubi bonum caeleste regnat, ideo adytum templi, ubi arca foederis, etiam dicitur sanctum sanctorum, 1 Reg. 6:16, 8:6 6 .

[4] Panis et minhah, quia significabant bonum amoris a Domino in Dominum 7 , quod est bonum caeleste, etiam dicuntur ‘sanctum sanctorum’, apud Moschen, Panis facierum seu propositionis ab Aharone et filiis ejus comedetur in loco sancto, quia sanctum sanctorum ille de ignitis Jehovae, Lev. 24:9;

quod ‘panis facierum’ seu propositionis significet bonum caeleste 8 , videatur n. 9545 apud eundem,

Residuum de minhah erit Aharoni et filiis ejus, sanctum sanctorum de ignitis Jehovae, Lev. 2:3, 10;

quod ‘minhah’, quae erat panis azymus, placentae 9 , et lagana azyma mixta oleo, sint bonum caeleste seu bonum amoris, videatur n. 4581, 9992, 10079, et quod ‘ignitum Jehovae’ sit Divinus Amor, n. 10055:

[5] apud eundem,

Omnis minhah, sacrificium peccati et sacrificium reatus, quod 10 Aharoni et filiis ejus, sanctum sanctorum Jehovae, Num. 18:9, 10 11 ;

quod etiam illa dicta fuerint ‘sanctum sanctorum’, erat causa quia sacrificia illa significabant purificationem a malis, et omnis purificatio a malis fit in statu boni innocentiae, quod bonum etiam est bonum caeleste; quapropter in sacrificiis peccati et reatus 12 offerebantur agnae vel agni, aut arietes, aut juvenci, aut turtures, ut constat ex Lev. iv et v, et per illa animalia id bonum significatur; quod per agnos, videatur n. 3994, 3519, 7840, quod per arietes, n. 10042, quod per juvencos, n. 9391, quod per turtures, patet a locis in Verbo ubi nominantur, quod purificatio a malis ac regeneratio fiat in statu innocentiae, n. 10021; ideo dicuntur illa sacrificia sanctum sanctorum etiam Lev. 6:18 [KJV 25], 7:6, 10:17, 14:13:

apud eundem,

Minhah comedetur juxta altare, quia sanctum sanctorum illa, Lev. 10:12.

[6] Quod altare holocausti repraesentaret Dominum quoad bonum amoris 13 , ac receptivum ab angelis et hominibus, supra ostensum est; ideo de eo dicitur ita apud Moschen, Unges altare holocausti, et omnia vasa ejus, labrum ejus, et basin ejus, et sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea sanctificabit se, Exod. 30:[28, ] 29.

[7] Suffimentum, de quo dabatur ante testimonium in tentorio conventus, etiam dicitur sanctum sanctorum, Exod. 30:36, quia significabat bonum caeleste in ultimis, et quoque 14 quae procedunt ex illo bono 15 , n. 9475 apud Ezechielem,

Haec lex domus, super capite montis omnis terminus ejus circumcirca, sanctum sanctorum, 43:12;

quod ‘domus 16 cum termino circum illam’ dicatur sanctum sanctorum, est quia per ‘domum Dei’ significantur regnum caeleste, ac in supremo sensu Dominus quoad bonum amoris, n. 3720; inde etiam dicitur ‘super capite montis’, nam per ‘caput montis’ simile significatur, n. 6435, 9422, 9434:

[8] apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum et super urbem sanctam, 17 ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum, 9:24;

ibi de Adventu Domini, qui solus Unctus Jehovae est, ac solus Sanctus, et quoque quoad Humanum Suum est Divinum Bonum Divini Amoris, ita sanctum sanctorum; quod Dominus quoad Divinum Humanum solus sit Unctus Jehovae, videatur n. 9954, et quod solus Sanctus, n. 9229, et quod sit Divinum Bonum Divini Amoris, citata n. 9199 fin. ;

[9] quod bonum caeleste sit sanctum sanctorum, at bonum spirituale sanctum, est quia bonum caeleste est bonum intimum, ideo quoque id bonum est bonum intimi caeli, at 18 bonum spirituale est bonum inde procedens, et ideo est bonum medii caeli, et hoc bonum tantum est bonum, et inde tantum est sanctum, quantum in se habet bonum caeleste, influit enim hoc in illud, et concipit illud, et gignit illud sicut pater filium; per bonum caeleste intelligitur bonum amoris a Domino in Dominum, et per bonum spirituale intelligitur bonum charitatis erga proximum a Domino;

[10] ipsum bonum amoris in Dominum a Domino; est sanctum sanctorum, quia Dominus per id Se immediate conjungit, at bonum charitatis erga proximum est sanctum, quia Dominus per id Se mediate conjungit, et tantum conjungit, quantum in se habet bonum amoris a Domino 19 . Est bonum amoris in Dominum a Domino in omni bono charitatis quod genuinum est, et quoque in omni bono fidei quod genuinum, nam influit a Domino; nemo enim potest amare proximum, et ex amore ei facere bonum ex se sed ex Domino, et nemo potest credere in Deum ex se sed 20 ex Domino; idcirco cum agnoscitur Dominus et amatur proximus, tunc Dominus est in amore erga proximum, utcumque homo id nescit; hoc quoque intelligitur per Domini verba apud Matthaeum,

21 Respondebunt 22 justi, Domine, quando Te vidimus esurientem, et nutrivimus Te, aut sitientem et potavimus Te? quando vidimus Te aegrotum et in custodia et venimus ad Te? sed Rex dicet illis, Amen dico vobis, In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis Mihi fecistis, 25:37-40 23 ; inde patet quod Dominus sit in bono charitatis, ac sit bonum illud, etiam nescientibus illis qui in eo bono sunt; per ‘fratres’ in sensu proximo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, et in sensu abstracto a persona ‘fratres Domini’ sunt ipsa bona charitatis, videantur 24 n. 5063-5071.

Poznámky pod čarou:

1. coeleste quod est bonum amoris a Domino in Dominum

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts, est enim Sol coeli, .

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts ibi.

6. ubi (deletes)conjunctio Domini per bonum amoris; bonum coeleste quod est bonum amoris conjungit, at bonum spirituale quod est bonum charitatis erga proximumet verumfidei, tantum conjungunt, quantum ex bono coelesti seu ex bono amoris habent. In libro I Regum, Salomo aedificavit adytum, ubi arca foederis, ut esset Sanctum Sanctorum, 6:16, 8:6;

adytum in Templo, ubi arca foederis, repraesentabat idem cum intimo Tentorii, inde etiam id vocatur Sanctum sanctorum

7. Domino

8. significaret Dominum quoad bonum coeleste, seu quod idem, significet bonum amoris a Domino in Dominum

9. The Manuscript inserts azymae.

10. The Manuscript inserts inde.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. sacrificia illa

13. coeleste bonum

14. talia

15. bono amoris

16. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. ac

19. in Ipsum

20. nisi

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. Omitted in the Manuscript, but in the margin Swedenborg wrote justi respondebunt, dicentes etiam

23. 40

24. et sit bonum charitatis, etiam illis nescientibus quod ita sit qui in illo bono sunt, per fratres in sensu proximo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, seuinsensu abstracto a personis, qualis est sensus Verbi in coelis, per fratres intelliguntur bona charitatis, quae Domini quia ab Ipso, ita quae Dominus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6435

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6435. ‘Usque ad desiderium collium saeculi’ quod significet ad amorem mutuum caelestem, constat a significatione ‘collium saeculi’ quod sint quae sunt amoris mutui, de qua sequitur; ut Ecclesia spiritualis ad illum amorem veniat, significatur per ‘usque ad desiderium collium saeculi’. Antequam ex aliis locis Verbi demonstratur quod per ‘ 1 colles’ saeculi' significetur amor mutuus, primum dicendum est quid per amorem mutuum intelligitur, ad quem homo Ecclesiae spiritualis 2 quae per ‘Josephum’ repraesentatur, pervenire sataget: ex illis quae saepius prius dicta et ostensa sunt, constare potest quod bina regna sint quae caelum constituunt, nempe regnum caeleste et regnum spirituale; differentia inter illa bina regna est quod bonum regni caelestis internum sit bonum amoris in Dominum, et quod externum ejus sit bonum amoris mutui; qui ab illo regno sunt, in bono amoris sunt, non autem in vero quod vocatur verum fidei, hoc enim inest illius regni bono adeo ut separatim a bono non videri queat, quapropter qui ab illo regno sunt, ne quidem nominare possunt fidem, n. 202, 203, 4448, nam loco veri fidei apud illos est bonum amoris mutui; quod autem regnum spirituale attinet, ejus internum est bonum charitatis erga proximum, externum autem est verum fidei;

[2] ex his constare potest quae differentia est inter bina illa regna, tum quoque quod conveniant in eo quod externum regni caelestis coincidat cum interno regni spiritualis, per medium quod vocatur 3 caeleste spiritualis; est enim externum regni caelestis, ut supra dictum, bonum amoris mutui, et est internum regni spiritualis bonum charitatis erga proximum; sed bonum amoris mutui est interius quam bonum charitatis erga proximum, est enim illud e rationali, hoc autem e naturali; sed tametsi bonum amoris mutui, quod est externum Ecclesiae caelestis, est interius, et bonum charitatis erga proximum est exterius, usque tamen Dominus conjungit illa bona per medium, ut mox dictum est, et sic conjungit bina illa regna.

[3] Ut distinguatur inter bonum externum Ecclesiae caelestis ac inter bonum internum Ecclesiae spiritualis, licet in sequentibus illud bonum vocare bonum amoris mutui, et hoc bonum charitatis erga proximum; quae differentia in 4 praecedentibus non observata est. Cum haec prius sciuntur, dici potest quid per ‘usque ad desiderium collium saeculi’ quod est inter benedictiones Israelis de Ecclesia hac spirituali, significatur, quod nempe sit ut regnum spirituale veniat supra bonum charitatis usque ad bonum amoris mutui quod est regni caelestis, et sic bina illa regna intime conjungantur; haec sunt quae per illa verba significantur.

[4] In Verbo prophetico plurimis in locis nominantur montes et colles, et per illos in sensu interno significantur bona amoris, per ‘montes’ bonum amoris in Dominum quod est internum regni caelestis, et per ‘colles’ bonum amoris mutui quod est externum ejusdem regni; at ubi agitur de regno spirituali, ibi per ‘montes’ significatur bonum charitatis erga proximum quod est internum illius regni, et per ‘colles’ verum fidei quod est externum ejus. Sciendum quod omnis Ecclesia Domini sit interna et externa, ita quoque utrumque regnum Ipsius. Quod illa significentur per ‘colles’, constare potest ab his locis:

[5] apud Esaiam,

In posteritate dierum erit mons Jehovae in caput montium, et elatus prae collibus, 2:2, Mich. 4:1; ‘mons Jehovae’ qui est Zion, pro regno caelesti Domini, ita pro bono illius regni, quod est amoris in Dominum, ita in supremo sensu est Ipse Dominus, nam omnis amor et omne bonum in regno caelestiest Domini:

[6] simile per ‘montem 5 Zionis’ alibi in Verbo significatur, et per ‘collem ejus’ bonum amoris mutui; ut apud Esaiam,

Descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis, et super colle ejus, 31:4;

ibi ‘collis’ pro bono amoris mutui; et quia per ‘collem’ significatur bonum amoris mutui, et per ‘montem’ bonum amoris caelestis quod est amoris in Dominum, dicitur quod ‘Jehovah 6 descendat ad militandum super monte illo’; Jehovah 7 non super monte 8 Zionis et colle ejus militat, sed ubi est bonum amoris, pro hoc, hoc est, pro illis qui in eo sunt, militat Dominus, Qui ibi est Jehovah; 9 si pro Zione et pro Hierosolyma militaverit, est quia repraesentabant Ecclesiam caelestem; ideo quoque mons Zionis sanctus vocabatur, et quoque Hierosolyma dicta sancta, cum tamen in se spurca esset, ut patet apud Prophetas ubi de abominationibus ejus agitur:

[7] apud Davidem,

Ferent montes pacem, ... et colles in justitia, Ps. 72:3 10 :

apud eundem,

Laudate Jehovam ... montes, et omnes colles, Ps. 148:9:

apud eundem,

Montes saltarunt sicut arietes, colles sicut filii gregis, Ps. 114:4, 6:

apud eundem,

Mons Dei, mons Bashanis; mons collium mons Bashanis, ... quare subsilitis montes, colles montium? desiderat Deus inhabitare illum, etiam Jehovah habitabit in perpetuum, Ps. 18:16, 17 [KJV Ps. 18:15, 16);

‘montes’ in illis locis pro amore caelesti, et ‘colles’ pro amore spirituali; quod non montes sint nec colles qui intelliguntur, nec illi qui super montibus et collibus erant, manifeste patet:

[8] apud Esaiam,

Erit super omni monte alto, et super omni colle elato, rivi, ductus aquarum, 30:25;

‘ductus aquarum’ pro cognitionibus boni et veri, quae ‘super omni monte alto et colle elato’ dicuntur esse, quia cognitiones illae fluunt ex bonis amoris caelestis et spiritualis:

[9] apud Habakkuk, Jehovah stetit et mensus est terram, vidit et dissipavit gentes, quia dispersi sunt montes aeternitatis, 11 humiliarunt se colles saeculi, 3:6;

‘montes aeternitatis’ pro bono amoris quod fuit Ecclesiae Antiquissimae quae caelestis, ‘colles saeculi’ pro bono amoris mutui quod fuit illius Ecclesiae, illud internum ejus, hoc externum; cum illa Ecclesia in Verbo intelligitur, quia Antiquissima, adjicitur aliquoties aeternitas, ut hic ‘montes aeternitatis’ ac alibi ‘dies aeternitatis’, n. 6239, et quoque adjicitur saeculum, ut hic ‘colles saeculi’, ut quoque in prophetico Israelis ‘ad desiderium collium saeculi’; inde constare potest quod per ‘colles saeculi’ significentur bona amoris mutui quae caelesti Ecclesiae, seu caelesti regno Domini:

[10] similiter apud Mosen,

in prophetico ejus de Josepho, De primitiis montium orientis, et de pretiosis collium aeternitatis, ... veniant capiti Josephi, Deut. 33:15, 16:

apud Esaiam,

Montes et colles personabunt cantu, et omnes arbores agri complaudent vola, 55:12:

apud 12 Joelem, In die illo stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, Joel 4:18, [KJV 3) 18, 13 Amos 9:13:

apud Ezechielem,

Errant oves Meae in omnibus montibus, et super omni colle alto, et super 14 omnes facies terrae dispersae sunt; ... dabo eos et circuitus collis Mei benedictionem, et demittam pluviam in tempore suo, 34:6, 26:

apud Jeremiam,

Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans, 12:12;

in his locis significantur bona amoris caelestis 15 per ‘montes’, et similiter per ‘colles’ sed in inferiore gradu.

[11] Quia montes et colles talia significabant, etiam in Antiqua Ecclesia cultus Divinus fuit super montibus, et super collibus; et postea gens Hebraea super montibus et collibus altaria 16 ponebat, et ibi 16 sacrificabat et 16 suffiebat; et ubi non colles erant, exstruebant excelsa; qui cultus quia factus idololatricus, per id quod ipsos montes et colles haberent sanctos, et prorsus nihil cogitarent de sanctis quae significabant, idcirco prohibitus est ille cultus populo Israelitico et Judaico, quia populus ille ad cultum idololatricum prae aliis pronissimus fuit; ut tamen repraesentativum hoc, quod fuerat 17 antiquis temporibus, retineretur, mons Zionis electus est et per illum in supremo sensu repraesentatum est Divinum Bonum Divini Amoris Domini, ac in sensu respectivo Divinum caeleste ac Divinum Spirituale 18 in regno Ipsius.

[12] Quia talia significabantur 19 , jussus est Abraham sacrificare filium suum super uno montium in terra Moriah, tum quoque Dominus super monte visus est Mosi, et super e monte promulgata est Lex, visus enim est Mosi super monte Horebo, et Lex promulgata super monte Sinai; et quoque templum Hierosolymae aedificatum est super monte.

[13] Quod ex vetusto ritu cultum sanctum haberent super montibus et collibus, et postmodum gentes, et quoque 20 Israelitae et Judaei idololatrae super illis sacrificarent et suffirent, patet apud Jeremiam,

Adulteria tua, et hinnitus tui, scelus scortationis tuae, super collibus in agro, vidi abominationes tuas, 13:27;

ibi de Hierosolyma:

apud Ezechielem,

Cum fuerint confossi eorum in medio idolorum eorum, circa altaria eorum, super omni colle alto, in omnibus capitibus montium, et sub omni arbore viridi, subque omni quercu implexa, 6:13:

apud Jeremiam,

Super omni colle 21 alto, et sub omni arbore viridi, tu praevaricans meretrix, 2:20, 3:6;

[14] et praeterea 1 Reg. 14:23, 22 2 Reg. 16:4, 17:10. Quia cultus idololatricus super montibus et collibus fiebat, per illos in opposito sensu significantur mala quae sunt amoris sui; ut apud Jeremiam,

Montes et ecce commoventur, et omnes colles evertuntur; vidi cum ecce non homo, et omnis avis caeli avolarunt, 4:24, 25:

apud Esaiam,

Omnis vallis extolletur, et omnis mons et collis humiliabitur, xl4:

apud eundem,

Ecce posui te in tribulam tribulae recentis, praeditae aculeis, tritures montes et conteras, et colles sicut glumam ponas, 41:15:

apud eundem,

Vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, 42:15:

apud Micham, Audite quaeso quod Jehovah loquens, Surge, contende cum montibus, et audiant colles vocem tuam, 6:1:

apud Jeremiam,

Oves perditae fuerunt populus Meus, pastores ejus seduxerunt eos, montes refractarii, de monte super collem iverunt, obliti sunt cubilis sui, 50:6;

ac praeterea alibi, ut Jer. 16:16, Nahum 1:5, 6.

[15] Quod ‘montes et colles’ significarent bona amoris caelestis et spiritualis, erat quia 23 eminebant supra terram, et per eminentia et alta significabantur illa quae erant caeli, et in supremo sensu quae erant Domini; terra enim Canaanis significabat regnum caeleste Domini, n. 1607, 3038, 3481, 3705, 4240, 4447, inde 24 omnia quae ibi significativa erant, montes et colles talium quae alta sunt; antiquissimi enim, qui fuerunt ab Ecclesia caelesti, cum ascendebant montem, obveniebat illis altitudo, et ex altitudine sanctum, ex eo quod Jehovah seu Dominus dicebatur in altissimis habitare, et quia altitudo in sensu spirituali erat bonum amoris, n. 650. 8 se habet cum illo monte sicut cum Hierosolyma, quod propterea quia repraesentabat caelestia, sanctus habitus est, similiter ac Hierosolyma quae quia repraesentabat Regnum caeleste Domini, in propheticis Verbi sancta vocatur, et visa Johanni e caelo descendens; quod Hierosolyma

Poznámky pod čarou:

1. collem

2. qui

3. spirituale caelestis

4. antecedentibus

5. Zionem

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. enim

8. illo

9. The Manuscript inserts se habet cum illo monte sicut cum Hierosolyma, quod propterea quia repraesentabat caelestia, sanctus habitus est, similiter ac Hierosolyma quae quia repraesentabat Regnum caeleste spirituale Domini, in propheticis Verbi sancta vocatur, et visa Johanni e caelo descendens; quod Hierosolyma.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript and the First Latin Edition omit Amos.

14. omnibus faciebus

15. The Manuscript places this after locis.

16. all plural as below

17. antiquissimis

18. Regni

19. The Manuscript inserts per montes, idcirco etiam.

20. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. eminerent e terra

24. montes et colles, ibi significabant illa quae essent altiora ibi, quapropter etiam omnes termini, sicut fluvii majores et mare significabant illa quae in Regno Domini ultima essent, Arcana Coelestia 4116, 4240.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.