Bible

 

Leviticus 14:2

Studie

       

2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2906

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2906. ‘Anni vitarum Sarae’: quod significet cum aliquid verum Divinum in terra superesset, constat ex significatione ‘anni’ quod sit integra periodus quae Ecclesiae a principio ad finem, ita ‘annorum’ quod sint periodi, de quibus mox supra n. 2905; et a significatione ‘vitarum Sarae’ quod sint status quoad verum Divinum, de qua etiam mox supra n. 2904, ita hic quod terminus cum non amplius aliquid verum Divinum superesset; quod etiam a mox praecedentibus sequitur.

[2] Quod ‘annus’ significet integrum tempus status Ecclesiae a principio ad finem, seu quod idem, integram periodum, et consequenter ‘anni’ tempora seu periodos intra 1 communem, constare potest ab his locis in Verbo:

apud Esaiam,

Unxit Jehovah Me ad evangelizandum afflictis, misit Me ad obligandum fractos corde, ad proclamandum captivis libertatem, et vinctis apertionem 2 omnimodam, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem ultionis Deo nostro, 61:2;

ubi de Adventu Domini; ‘annus beneplaciti Jehovae’ pro tempore novae' Ecclesiae:

apud eundem,

Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, 63:4;

similiter de Adventu Domini; ‘annus redemptorum’ pro tempore novae Ecclesiae:

apud eundem,

Dies ultionis Jehovae, annus retributionum propter litem Zionis, 34:8;

similiter.

[3] Idem tempus etiam vocatur ‘annus visitationis’, apud Jeremiam,

Adducam malum ad viros Anathoth anno visitationis illorum, 11:23:

apud eundem,

Adducam super Moabum annum visitationis eorum, xlviii

44: manifestius apud Ezechielem,

A diebus multis visitaberis, in posteritate annorum venies super terram reversam a gladio, congregatam e populis multis, super montes Israelis, qui erunt ad vastitatem jugiter, 38:8;

‘posteritas annorum’ pro ultimo tempore Ecclesiae quae tunc nulla fit, rejectis illis qui prius ab Ecclesia fuerunt, et receptis aliunde aliis:

apud Esaiam,

Ita dixit Dominus ad me, In adhuc anno, secundum annos mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, 21:16;

ibi etiam pro ultimo tempore:

[4] apud Ezechielem,

In sanguine tuo quem effudisti, rea facta es, et in idolis tuis quae fecisti, polluta es, et appropinquare fecisti dies tuos, et venisti usque ad annos tuos, propterea dedi te opprobrium gentibus, et ludibrium omnibus terris, 22:4;

‘venire usque ad annos’ pro ad finem quando recedit Dominus ab Ecclesia:

apud Esaiam,

Nunc locutus est Jehovah, dicendo, In tribus annis, sicut anni mercenarii, et evilescet gloria Moabi in omni multitudine magna, et residuum parum pusillum, 16:14;

‘in tribus annis’ etiam pro fine Ecclesiae prioris, quod ‘tres’ sint 3 completum et principium, videatur n. 1825, 2788;

[5] simile etiam significant ‘septem’, tum ‘septuaginta’, n. 720, 728, 901; inde apud Esaiam,

Et erit in die illo, et oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, secundum dies regis unius: a fine septuaginta annorum erit Tyro secundum canticum meretricis....

Et erit a fine septuaginta annorum, et visitabit Jehovah Tyrum, et redibit ad mercedem meretriciam, 23:15, 17;

‘septuaginta anni’ pro integra periodo, a qua Ecclesia exstitit usque dum exspirat, quae etiam sunt ‘dies unius regis’; ‘rex’ enim significat verum Ecclesiae, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069. ‘Septuaginta annorum captivitas’ in qua Judaei, simile quoddam etiam involvit, de qua quoque haec apud Jeremiam,

Servient gentes hae regi Babelis septuaginta annis, et erit cum impleti septuaginta anni, visitabo super regem Babelis, et super gentem hanc, dictum Jehovae, iniquitatem eorum, 25:11, 12; 29:10.

[6] Quod ‘annus’ tum etiam anni, sint integra periodus Ecclesiae, seu tempus ejus durationis, constare adhuc potest, apud Malachiam, Ecce mittens angelum Meum, et parabit viam coram 4 Me, et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis quem vos desideratis, ecce venit, dixit Jehovah Zebaoth, et quis sustinet diem Adventus Ipsius? ... tunc dulce erit Jehovae munus Jehudae et Hierosolymae, secundum dies saeculi, et secundum annos antiquos, 3:1, 2, 4;

ubi de Adventu Domini; ‘dies saeculi’ pro Antiquissima Ecclesia, ‘anni antiqui’ pro Antiqua Ecclesia, ‘munus Jehudae’ pro cultu ex amore caelesti, et ‘munus Hierosolymae’ pro cultu ex amore spirituali; quod hic non Jehudah intellectus, nec Hierosolyma, manifeste patet:

apud Davidem,

Cogitavi dies ab antiquo, et annos saeculorum, Ps. 77:6. [KJV Ps. 77:5];

ubi ‘dies ab antiquo, et anni saeculorum’ pro iisdem Ecclesiis: adhuc manifestius apud Mosen,

Recordare dierum saeculi, intelligite annos generationis et generationis; interroga patrem tuum et indicabit tibi, senes tuos et dicent tibi: cum hereditatem daret Altissimus gentibus, et separaret Ipse filios hominis, Deut. 32:7, 8.

[7] Quod ‘annus’ et ‘anni’ sit plenum tempus Ecclesiae, etiam patet apud Habakkuk, Jehovah, audivi famam Tuam, timui Jehovah opus Tuum, in medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facias; in ira misericordiae recorderis: Deus e Temane veniet, et Sanctus e monte Paran, 3:2, 3;

de Adventu Domini; ‘in medio annorum’ pro in plenitudine temporum; quid plenitudo temporum, videatur mox supra n. 2905.

[8] Sicut annus et anni significant plenum tempus inter utrumque suum terminum, principium et finem cum praedicantur de regno Domini in terra, hoc est, Ecclesia, ita significant aeternum cum praedicantur de regno Domini in caelo; ut apud Davidem,

Deus, in generationem et generationem anni Tui, ... et Tu Ipse, et anni Tui non consumentur; filii servorum Tuorum residebunt, et semen illorum coram Te firmabitur, Ps. 102:25,

28,

[29] [KJV 24, 27, 28]:

apud eundem,

Dies super dies regis addes, annos Ipsius secundum generationem et generationem; et habitabit aeternum coram Deo,

Ps. 61:7, 8 [KJV Ps. 61:6, 7];

ubi ‘anni’ pro aeterno, agitur enim de Domino, et de regno Ipsius.

[9] Quod agni qui offerebantur in holocaustum et sacrificium, essent filii anni sui, Lev. 12:6; 14:10; Num. 6:12; 7:15, 21, 27, 33, 39, 45, 51, 57, 63, 69, 75, 81, et alibi, significabant caelestia innocentiae in regno Domini, quae aeterna; inde etiam holocaustum ex vitulis filiis anni, ut gratissimum, memoratur apud Micham 6:6.

[10] Quod ‘annus’ in sensu interno non significet annum, etiam constare potest inde quod angeli qui in sensu interno Verbi sunt, non habere possint ideam alicujus anni, sed quia annus est temporis plenum in natura quae mundi, ideo loco anni ideam habent pleni respective ad status Ecclesiae, ac aeterni respective ad status caeli; tempora illis sunt status, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has universalem

2. Elsewhere Swedenborg has oculis capto, compare Septuagint and Lucas 4:18.

3. The Manuscript has completum seu finis, ut et principium novum

4. Ipso, in the Manuscript and the First Latin Edition, but 3142, 3654 etc. have Me, which matches the Hebrew.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2069

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2069. ‘Reges populorum ex illa erunt’: quod significet vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt ‘reges populorum’, constat ex significatione ‘regum’ quod 1 sint in genere' omnia vera, de qua supra n. 2015; et a significatione ‘populorum’ quod etiam sint vera, in genere omnia spiritualia; nam ‘reges’ praedicantur ex populis, non ita ex gentibus nisi dum gentes significant mala, de qua n. 1259, 1260. In Verbo prophetico reges et populi pluries nominantur, sed per illos nusquam intelligantur reges et populi, nam de regibus et populis nihil agitur in ipsissimo Verbo quod est sensus internus, sed de caelestibus et spiritualibus quae sunt regni Domini, ita de bonis et veris; sensus litterae modo praebet objecta, sicut voces humanae, ad intelligendum sensum qui inde.

[2] Hic quia agitur de Sarah, quod ‘ex illa reges populorum erunt’, et per ‘Sarah’ significatur Divinum Verum quod Domino, constat quod per ‘reges populorum’ significentur vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt omnia vera internae Ecclesiae seu interiora fidei; haec vera quia a Domino, passim in Verbo vocantur ‘reges’, tum etiam ‘filii regis’, ut supra n. 2015 ostensum.

[3] Quisque 2 videre potest quod aliquod internum Divinum in his verbis, quod ‘reges populorum ex illa erunt’, reconditum lateat, nam in hoc versu de Isaco agitur, et de illo dicitur 3 ‘benedicam ei, et erit in gentes’, sed de Sarah, quod ‘reges populorum ex illa erunt’; tum quod etiam de Abrahamo supra vers. 6, simile paene dictum, quod ‘reges ex illo exibunt’, non autem ut de Sarah, quod ‘reges populorum’; arcanum quod inibi, altius latet quam ut paucis possit evolvi et describi; a repraesentatione et significatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum Bonum, et a repraesentatione et significatione ‘Sarah’ quod sit Divinum Verum, aliquantum patet, nempe quod ex Divino Bono Domini per ‘Abrahamum’ intellecto, omne caeleste verum, et ex Divino Vero Domini per ‘Sarah’ intellecto, omne spirituale verum, exibit et erit; caeleste verum est quod apud caelestes angelos, et spirituale verum, quod apud spirituales angelos; seu quod idem, caeleste verum erat quod apud homines Antiquissimae Ecclesiae quae ante diluvium, fuit, quae Ecclesia caelestis fuit, spirituale verum, quod apud homines Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, et Ecclesia spiritualis fuit; angeli enim, sicut etiam homines Ecclesiae, distinguuntur in caelestes et spirituales; illi distincti sunt ab his per amorem in Dominum, hi distincti ab illis per amorem erga proximum:

[4] sed de caelesti vero et de spirituali vero non plura dici possunt priusquam sciatur quae distinctio sit inter caeleste et spirituale, seu quod idem est', inter Ecclesiam caelestem et spiritualem, de qua videantur quae in Parte Prima n. 202, 337, 1577; tum qualis Antiquissima Ecclesia et qualis Antiqua, n. 597, 607, 640, 765, 1114-1125, et pluries in aliis locis; et quod habere amorem in Dominum, caeleste sit, et quod habere amorem erga proximum, spirituale, n. 2023.

[5] Arcanum inde nunc patet, [nempe] quod per ‘reges qui ex Abrahamo exibunt’, de quibus vers. 6, significentur caelestia vera quae a Domini Divino Bono influunt, et quod per ‘reges populorum qui ex Sarah erunt’, de quibus in hoc versu, significentur spiritualia vera quae a Domini Divino Vero influunt; Divinum enim Bonum Domini non potest influere nisi apud caelestem hominem, quia influit in partem ejus voluntariam, ut apud Antiquissimam Ecclesiam; Divinum autem Verum Domini influit apud hominem spiritualem, quia solum in partem ejus intellectualem, quae in eo separata est a parte ejus voluntaria, n. 2053 ad fin. '; seu quod idem, caeleste bonum influit apud hominem caelestem, spirituale bonum apud hominem spiritualem; quare Dominus caelestibus angelis apparet ut Sol, spiritualibus vero ut Luna, n. 1529, 1530.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.