Bible

 

Leviticus 14:15

Studie

       

15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2906

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2906. ‘Anni vitarum Sarae’: quod significet cum aliquid verum Divinum in terra superesset, constat ex significatione ‘anni’ quod sit integra periodus quae Ecclesiae a principio ad finem, ita ‘annorum’ quod sint periodi, de quibus mox supra n. 2905; et a significatione ‘vitarum Sarae’ quod sint status quoad verum Divinum, de qua etiam mox supra n. 2904, ita hic quod terminus cum non amplius aliquid verum Divinum superesset; quod etiam a mox praecedentibus sequitur.

[2] Quod ‘annus’ significet integrum tempus status Ecclesiae a principio ad finem, seu quod idem, integram periodum, et consequenter ‘anni’ tempora seu periodos intra 1 communem, constare potest ab his locis in Verbo:

apud Esaiam,

Unxit Jehovah Me ad evangelizandum afflictis, misit Me ad obligandum fractos corde, ad proclamandum captivis libertatem, et vinctis apertionem 2 omnimodam, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem ultionis Deo nostro, 61:2;

ubi de Adventu Domini; ‘annus beneplaciti Jehovae’ pro tempore novae' Ecclesiae:

apud eundem,

Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, 63:4;

similiter de Adventu Domini; ‘annus redemptorum’ pro tempore novae Ecclesiae:

apud eundem,

Dies ultionis Jehovae, annus retributionum propter litem Zionis, 34:8;

similiter.

[3] Idem tempus etiam vocatur ‘annus visitationis’, apud Jeremiam,

Adducam malum ad viros Anathoth anno visitationis illorum, 11:23:

apud eundem,

Adducam super Moabum annum visitationis eorum, xlviii

44: manifestius apud Ezechielem,

A diebus multis visitaberis, in posteritate annorum venies super terram reversam a gladio, congregatam e populis multis, super montes Israelis, qui erunt ad vastitatem jugiter, 38:8;

‘posteritas annorum’ pro ultimo tempore Ecclesiae quae tunc nulla fit, rejectis illis qui prius ab Ecclesia fuerunt, et receptis aliunde aliis:

apud Esaiam,

Ita dixit Dominus ad me, In adhuc anno, secundum annos mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, 21:16;

ibi etiam pro ultimo tempore:

[4] apud Ezechielem,

In sanguine tuo quem effudisti, rea facta es, et in idolis tuis quae fecisti, polluta es, et appropinquare fecisti dies tuos, et venisti usque ad annos tuos, propterea dedi te opprobrium gentibus, et ludibrium omnibus terris, 22:4;

‘venire usque ad annos’ pro ad finem quando recedit Dominus ab Ecclesia:

apud Esaiam,

Nunc locutus est Jehovah, dicendo, In tribus annis, sicut anni mercenarii, et evilescet gloria Moabi in omni multitudine magna, et residuum parum pusillum, 16:14;

‘in tribus annis’ etiam pro fine Ecclesiae prioris, quod ‘tres’ sint 3 completum et principium, videatur n. 1825, 2788;

[5] simile etiam significant ‘septem’, tum ‘septuaginta’, n. 720, 728, 901; inde apud Esaiam,

Et erit in die illo, et oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, secundum dies regis unius: a fine septuaginta annorum erit Tyro secundum canticum meretricis....

Et erit a fine septuaginta annorum, et visitabit Jehovah Tyrum, et redibit ad mercedem meretriciam, 23:15, 17;

‘septuaginta anni’ pro integra periodo, a qua Ecclesia exstitit usque dum exspirat, quae etiam sunt ‘dies unius regis’; ‘rex’ enim significat verum Ecclesiae, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069. ‘Septuaginta annorum captivitas’ in qua Judaei, simile quoddam etiam involvit, de qua quoque haec apud Jeremiam,

Servient gentes hae regi Babelis septuaginta annis, et erit cum impleti septuaginta anni, visitabo super regem Babelis, et super gentem hanc, dictum Jehovae, iniquitatem eorum, 25:11, 12; 29:10.

[6] Quod ‘annus’ tum etiam anni, sint integra periodus Ecclesiae, seu tempus ejus durationis, constare adhuc potest, apud Malachiam, Ecce mittens angelum Meum, et parabit viam coram 4 Me, et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis quem vos desideratis, ecce venit, dixit Jehovah Zebaoth, et quis sustinet diem Adventus Ipsius? ... tunc dulce erit Jehovae munus Jehudae et Hierosolymae, secundum dies saeculi, et secundum annos antiquos, 3:1, 2, 4;

ubi de Adventu Domini; ‘dies saeculi’ pro Antiquissima Ecclesia, ‘anni antiqui’ pro Antiqua Ecclesia, ‘munus Jehudae’ pro cultu ex amore caelesti, et ‘munus Hierosolymae’ pro cultu ex amore spirituali; quod hic non Jehudah intellectus, nec Hierosolyma, manifeste patet:

apud Davidem,

Cogitavi dies ab antiquo, et annos saeculorum, Ps. 77:6. [KJV Ps. 77:5];

ubi ‘dies ab antiquo, et anni saeculorum’ pro iisdem Ecclesiis: adhuc manifestius apud Mosen,

Recordare dierum saeculi, intelligite annos generationis et generationis; interroga patrem tuum et indicabit tibi, senes tuos et dicent tibi: cum hereditatem daret Altissimus gentibus, et separaret Ipse filios hominis, Deut. 32:7, 8.

[7] Quod ‘annus’ et ‘anni’ sit plenum tempus Ecclesiae, etiam patet apud Habakkuk, Jehovah, audivi famam Tuam, timui Jehovah opus Tuum, in medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facias; in ira misericordiae recorderis: Deus e Temane veniet, et Sanctus e monte Paran, 3:2, 3;

de Adventu Domini; ‘in medio annorum’ pro in plenitudine temporum; quid plenitudo temporum, videatur mox supra n. 2905.

[8] Sicut annus et anni significant plenum tempus inter utrumque suum terminum, principium et finem cum praedicantur de regno Domini in terra, hoc est, Ecclesia, ita significant aeternum cum praedicantur de regno Domini in caelo; ut apud Davidem,

Deus, in generationem et generationem anni Tui, ... et Tu Ipse, et anni Tui non consumentur; filii servorum Tuorum residebunt, et semen illorum coram Te firmabitur, Ps. 102:25,

28,

[29] [KJV 24, 27, 28]:

apud eundem,

Dies super dies regis addes, annos Ipsius secundum generationem et generationem; et habitabit aeternum coram Deo,

Ps. 61:7, 8 [KJV Ps. 61:6, 7];

ubi ‘anni’ pro aeterno, agitur enim de Domino, et de regno Ipsius.

[9] Quod agni qui offerebantur in holocaustum et sacrificium, essent filii anni sui, Lev. 12:6; 14:10; Num. 6:12; 7:15, 21, 27, 33, 39, 45, 51, 57, 63, 69, 75, 81, et alibi, significabant caelestia innocentiae in regno Domini, quae aeterna; inde etiam holocaustum ex vitulis filiis anni, ut gratissimum, memoratur apud Micham 6:6.

[10] Quod ‘annus’ in sensu interno non significet annum, etiam constare potest inde quod angeli qui in sensu interno Verbi sunt, non habere possint ideam alicujus anni, sed quia annus est temporis plenum in natura quae mundi, ideo loco anni ideam habent pleni respective ad status Ecclesiae, ac aeterni respective ad status caeli; tempora illis sunt status, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has universalem

2. Elsewhere Swedenborg has oculis capto, compare Septuagint and Lucas 4:18.

3. The Manuscript has completum seu finis, ut et principium novum

4. Ipso, in the Manuscript and the First Latin Edition, but 3142, 3654 etc. have Me, which matches the Hebrew.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 728

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

728. Quod ‘ad dies septem’ significet hic principium tentationis, constat ex sensu interno omnium quae in hoc versu, quod agatur de tentatione hominis qui ‘Noahus’ vocatur; in genere agitur tam de tentatione illius quam de totali vastatione eorum qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia et tales facti; quare ‘ad dies septem’ non modo significat principium tentationis, sed etiam finem vastationis: quod ‘ad dies septem’ illa significent, causa est quia septem est numerus sanctus, ut prius dictum et ostensum, vers. 2 hujus capitis, et cap. 4:15, 24, et n. 84-87: significat Adventum Domini in mundum, tum adventum Ipsius in gloriam; in particulari omnem Ipsius adventum: omnis Ipsius adventus secum habet quod sit principium iis qui regenerantur, et finis eorum qui vastantur; ita homini hujus Ecclesiae adventus Ipsius fuit principium tentationis; nam cum tentatur homo, tunc incipit novus fieri et regenerari; et simul fuit finis eorum qui ab Antiquissima Ecclesia tales facti ut non potuissent aliter quam perire; sicut cum Dominus in mundum venit, tunc Ecclesia in ultima sua vastatione fuit, et tunc nova facta: quod ‘ad dies septem’ illa significent, constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum et super civitatem sanctitatis tuam, ad 1 consummandum praevaricationem et ad obsignandum peccata et ad expiandum iniquitatem et ad adducendum justitiam saeculorum; et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum Sanctorum: et scies et perCipies ab exitu Verbi ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem SEPTIMANAE SEPTEM, 9:24, 25;

ibi ‘septimanae septuaginta, et septimanae septem’ significant simile ac dies septem, nempe Adventum Domini; sed quia ibi manifesta prophetia, designantur tempora adhuc sanctius et certius per septenarios numeros; inde constat quod ‘septem’ ita applicata temporibus significent non solum Adventum Domini, sed etiam tunc principium novae Ecclesiae, per verba, quod ‘ungeretur Sanctus Sanctorum’ et quod ‘restitueretur et aedificaretur Hierosolyma’: tum simul ultimam vastationem, per verba, quod ‘septimanae decisae sint super civitatem sanctitatis ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccatum:’ similiter alibi in Verbo, ut apud Ezechielem ubi de se, Veni ad captivitatem Tel-abib, sedentes ad fluvium Kebar, et sedi ibi septem dies, obstupescens inter illos; et fuit a fine septem dierum, et fuit verbum Jehovae ad me, 3:15, 16;

ubi ‘dies septem’ quoque pro principio visitationis, nam post dies septem, cum sedit apud eos qui in captivitate, factum est verbum Jehovae ad illum:

apud eundem,

Sepelient Gogum, propterea ut mundent terram septem mensibus, ... a fine septem mensium perscrutabuntur, 39:12, 14;

ubi similiter pro termino ultimo vastationis, et primo visitationis:

apud Danielem,

Cor Nebuchadnezzaris ab homine mutabunt, et cor bestiae dabitur ei, ... et septem tempora transibunt super eum, Daniel 4:13, 22, 29[KJV Daniel 4:16, 25, 32];

pariter pro fine vastationis, et principio novi hominis. Septuaginta anni captivitatis Babylonicae idem repraesentarunt; sive septuaginta, sive septem, idem involvunt; ut si septem dies, vel septem anni, vel septem saecula, quae faciunt septuaginta annos; vastatio repraesentata erat per annos captivitatis; principium novae Ecclesiae repraesentatum per liberationem et reaedificationem templi. Per servitium Jacobi apud Labanem similia quoque repraesentata sunt, ubi haec, Serviam tibi septem annis pro Rachele, ... et servivit septem annis:... dixit Laban, Imple septimanam hanc, et dabimus etiam tibi illam pro servitio quod servias mecum adhuc septem annis aliis; et fecit Jacobus ita, et implevit septimanam hanc, Gen. 29:18, 20, 27, 28;

ubi ‘septem annorum servitium’ simile involvit, tum post dies annorum septem quod conjugium et libertas; tempus horum septem annorum vocabatur septimana, sicut etiam apud Danielem. Simile quoque repraesentabat quod mandatum, ut ‘circumirent urbem Jericho septem vicibus’, et caderet murus, et dicitur quod Die septimo surrexerint sub auroram, et circumiverint urbem, secandum morem, septem vicibus, ... et factum vice septima clanxerunt septem sacerdotes septem buccinis, et cecidit murus, Jos. 6:10-20;

quae nisi talia etiam significavissent, nusquam mandatum fuisset quod septies circumirent, et septem sacerdotes et septem buccinae essent. Ex his et pluribus aliis locis, ut apud Job. 2:13; Apoc. 15:1, 6, 7; 21:9, constare potest quod ‘ad dies septem’ significent principium novae Ecclesiae, et finem veteris; hic quia tam de homine Ecclesiae quae Noahus vocatur, et de ejus tentatione agitur, quam de posteritate ultima Ecclesiae Antiquissimae quae se perdidit, per ‘a diebus adhuc septem’ non aliud significari potest quam principium tentationis Noahi, et finis Antiquissimae Ecclesiae seu devastatio ultima et exspiratio.

Poznámky pod čarou:

1. The First Latin Edition has consumandum, Schmidius consumendum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.