Bible

 

Leviticus 14:15

Studie

       

15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10129

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10129. ‘Et erit altare sanctum sanctorum’: quod significet regnum caeleste, ubi Dominus in bono amoris est praesens, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, 9964, hic quoad Divinum Bonum in caelo et in Ecclesia, n. 10123, et ex significatione ‘sancti sanctorum’ quod sit bonum caeleste, seu bonum amoris a Domino; quod sit regnum caeleste, quod hic per ‘altare’, et bonum ibi quod per ‘sanctum sanctorum’ significetur, est quia in illo regno recipitur bonum amoris a Domino in Dominum, quod est bonum caeleste 1 ; sunt enim duo regna in quae caeli distincti sunt, regnum caeleste et regnum spirituale; in regno caelesti recipitur bonum amoris a Domino in Dominum et in regno spirituali recipitur bonum charitatis erga proximum a Domino, videantur citata n. 9277, et n. 9680, 10068;

[2] per ‘altare’ repraesentatur regnum caeleste, seu quod idem, repraesentatur Dominus ubi in bono amoris est praesens, et per ‘tentorium conventus extra velum’ repraesentatur regnum spirituale, seu quod idem, repraesentatur Dominus ubi in bono charitatis erga proximum est praesens; bonum regni spiritualis seu bonum spirituale vocatur sanctum, at bonum regni caelestis seu bonum caeleste vocatur sanctum sanctorum; quod bonum caeleste, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, dicatur sanctum sanctorum, est quia Dominus per id bonum immediate influit in caelos, at per 2 bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, mediate per illud, videatur n. 9473, 9683, 9873, 9992, 10005. Dicitur influere, quia Dominus est supra caelos 3 et inde influit, n. 10106, est tamen usque ut praesens in caelis.

[3] Quod bonum caeleste, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, intelligatur per ‘sanctum sanctorum’, constat ex locis in Verbo ubi ‘sanctum sanctorum’ dicitur, ut apud Moschen, Distinguet 4 vobis velum inter sanctum et inter sanctum sanctorum; et dabis propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum, Exod. 26:33, 34;

inde patet quod sanctum dicatur id tentorii quod extra velum erat, ac sanctum sanctorum quod intra velum; quod tentorium seu habitaculum extra velum repraesentaverit regnum spirituale Domini, seu medium caelum, ac quod tentorium seu habitaculum intra velum repraesentaverit regnum caeleste Domini, seu intimum caelum, videatur n. 9457, 9481, 9485, 10001, 10025; vocatur etiam id tentorii quod intra velum sanctuarium sanctitatis, Lev. 16:33. Quia per arcam, in qua testimonium, et super qua propitiatorium 5 , repraesentabatur intimum caelum, ubi bonum caeleste regnat, ideo adytum templi, ubi arca foederis, etiam dicitur sanctum sanctorum, 1 Reg. 6:16, 8:6 6 .

[4] Panis et minhah, quia significabant bonum amoris a Domino in Dominum 7 , quod est bonum caeleste, etiam dicuntur ‘sanctum sanctorum’, apud Moschen, Panis facierum seu propositionis ab Aharone et filiis ejus comedetur in loco sancto, quia sanctum sanctorum ille de ignitis Jehovae, Lev. 24:9;

quod ‘panis facierum’ seu propositionis significet bonum caeleste 8 , videatur n. 9545 apud eundem,

Residuum de minhah erit Aharoni et filiis ejus, sanctum sanctorum de ignitis Jehovae, Lev. 2:3, 10;

quod ‘minhah’, quae erat panis azymus, placentae 9 , et lagana azyma mixta oleo, sint bonum caeleste seu bonum amoris, videatur n. 4581, 9992, 10079, et quod ‘ignitum Jehovae’ sit Divinus Amor, n. 10055:

[5] apud eundem,

Omnis minhah, sacrificium peccati et sacrificium reatus, quod 10 Aharoni et filiis ejus, sanctum sanctorum Jehovae, Num. 18:9, 10 11 ;

quod etiam illa dicta fuerint ‘sanctum sanctorum’, erat causa quia sacrificia illa significabant purificationem a malis, et omnis purificatio a malis fit in statu boni innocentiae, quod bonum etiam est bonum caeleste; quapropter in sacrificiis peccati et reatus 12 offerebantur agnae vel agni, aut arietes, aut juvenci, aut turtures, ut constat ex Lev. iv et v, et per illa animalia id bonum significatur; quod per agnos, videatur n. 3994, 3519, 7840, quod per arietes, n. 10042, quod per juvencos, n. 9391, quod per turtures, patet a locis in Verbo ubi nominantur, quod purificatio a malis ac regeneratio fiat in statu innocentiae, n. 10021; ideo dicuntur illa sacrificia sanctum sanctorum etiam Lev. 6:18 [KJV 25], 7:6, 10:17, 14:13:

apud eundem,

Minhah comedetur juxta altare, quia sanctum sanctorum illa, Lev. 10:12.

[6] Quod altare holocausti repraesentaret Dominum quoad bonum amoris 13 , ac receptivum ab angelis et hominibus, supra ostensum est; ideo de eo dicitur ita apud Moschen, Unges altare holocausti, et omnia vasa ejus, labrum ejus, et basin ejus, et sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea sanctificabit se, Exod. 30:[28, ] 29.

[7] Suffimentum, de quo dabatur ante testimonium in tentorio conventus, etiam dicitur sanctum sanctorum, Exod. 30:36, quia significabat bonum caeleste in ultimis, et quoque 14 quae procedunt ex illo bono 15 , n. 9475 apud Ezechielem,

Haec lex domus, super capite montis omnis terminus ejus circumcirca, sanctum sanctorum, 43:12;

quod ‘domus 16 cum termino circum illam’ dicatur sanctum sanctorum, est quia per ‘domum Dei’ significantur regnum caeleste, ac in supremo sensu Dominus quoad bonum amoris, n. 3720; inde etiam dicitur ‘super capite montis’, nam per ‘caput montis’ simile significatur, n. 6435, 9422, 9434:

[8] apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum et super urbem sanctam, 17 ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum, 9:24;

ibi de Adventu Domini, qui solus Unctus Jehovae est, ac solus Sanctus, et quoque quoad Humanum Suum est Divinum Bonum Divini Amoris, ita sanctum sanctorum; quod Dominus quoad Divinum Humanum solus sit Unctus Jehovae, videatur n. 9954, et quod solus Sanctus, n. 9229, et quod sit Divinum Bonum Divini Amoris, citata n. 9199 fin. ;

[9] quod bonum caeleste sit sanctum sanctorum, at bonum spirituale sanctum, est quia bonum caeleste est bonum intimum, ideo quoque id bonum est bonum intimi caeli, at 18 bonum spirituale est bonum inde procedens, et ideo est bonum medii caeli, et hoc bonum tantum est bonum, et inde tantum est sanctum, quantum in se habet bonum caeleste, influit enim hoc in illud, et concipit illud, et gignit illud sicut pater filium; per bonum caeleste intelligitur bonum amoris a Domino in Dominum, et per bonum spirituale intelligitur bonum charitatis erga proximum a Domino;

[10] ipsum bonum amoris in Dominum a Domino; est sanctum sanctorum, quia Dominus per id Se immediate conjungit, at bonum charitatis erga proximum est sanctum, quia Dominus per id Se mediate conjungit, et tantum conjungit, quantum in se habet bonum amoris a Domino 19 . Est bonum amoris in Dominum a Domino in omni bono charitatis quod genuinum est, et quoque in omni bono fidei quod genuinum, nam influit a Domino; nemo enim potest amare proximum, et ex amore ei facere bonum ex se sed ex Domino, et nemo potest credere in Deum ex se sed 20 ex Domino; idcirco cum agnoscitur Dominus et amatur proximus, tunc Dominus est in amore erga proximum, utcumque homo id nescit; hoc quoque intelligitur per Domini verba apud Matthaeum,

21 Respondebunt 22 justi, Domine, quando Te vidimus esurientem, et nutrivimus Te, aut sitientem et potavimus Te? quando vidimus Te aegrotum et in custodia et venimus ad Te? sed Rex dicet illis, Amen dico vobis, In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis Mihi fecistis, 25:37-40 23 ; inde patet quod Dominus sit in bono charitatis, ac sit bonum illud, etiam nescientibus illis qui in eo bono sunt; per ‘fratres’ in sensu proximo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, et in sensu abstracto a persona ‘fratres Domini’ sunt ipsa bona charitatis, videantur 24 n. 5063-5071.

Poznámky pod čarou:

1. coeleste quod est bonum amoris a Domino in Dominum

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts, est enim Sol coeli, .

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts ibi.

6. ubi (deletes)conjunctio Domini per bonum amoris; bonum coeleste quod est bonum amoris conjungit, at bonum spirituale quod est bonum charitatis erga proximumet verumfidei, tantum conjungunt, quantum ex bono coelesti seu ex bono amoris habent. In libro I Regum, Salomo aedificavit adytum, ubi arca foederis, ut esset Sanctum Sanctorum, 6:16, 8:6;

adytum in Templo, ubi arca foederis, repraesentabat idem cum intimo Tentorii, inde etiam id vocatur Sanctum sanctorum

7. Domino

8. significaret Dominum quoad bonum coeleste, seu quod idem, significet bonum amoris a Domino in Dominum

9. The Manuscript inserts azymae.

10. The Manuscript inserts inde.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. sacrificia illa

13. coeleste bonum

14. talia

15. bono amoris

16. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. ac

19. in Ipsum

20. nisi

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. Omitted in the Manuscript, but in the margin Swedenborg wrote justi respondebunt, dicentes etiam

23. 40

24. et sit bonum charitatis, etiam illis nescientibus quod ita sit qui in illo bono sunt, per fratres in sensu proximo intelliguntur qui in bono charitatis sunt, seuinsensu abstracto a personis, qualis est sensus Verbi in coelis, per fratres intelliguntur bona charitatis, quae Domini quia ab Ipso, ita quae Dominus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9198

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9198. ‘Ullam viduam’: quod significet qui in bono absque vero [sunt] et usque desiderant verum, constat ex significatione ‘viduae’ quod sit bonum absque vero et tamen desiderans verum; quod ‘vidua’ id sit, est quia per virum significatur verum, et per 1 ejus ‘mulierem’ bonum, quapropter ‘mulier viri vidua facta’ significat bonum absque vero. At ‘vidua’ in sensu adhuc interiore significat verum absque bono, causa est quia ‘maritus’ 2 in eo sensu significat bonum et 3 ejus ‘uxor’ verum, videatur n. 3236, 4510, 4823; in hoc sensu Dominus a Divino Bono vocatur ‘Maritus’ ac ‘Sponsus’, et regnum Ipsius atque 4 Ecclesia ea receptione Divini Veri quod procedit a Domino, vocatur uxor ac sponsa, ' n. 9182; sed quia hic non de caelesti Ecclesia Domini agitur sed de spirituali, per ‘viduam’ significatur qui in bono et non in vero est 5 , et usque desiderat verum; similiter se habet cum ‘orphano’; is in intimo seu caelesti sensu significat illos qui in bono sunt ac desiderant verum 6 ; videantur quae de significatione ‘viduae’ et ‘orphani’ in sensu caelesti allata et explicata sunt, n. 4844; quibus addere licet quae Dominus de vidua in ‘Sarepta’ dicit apud Lucam,

Amen dico vobis quod nullus propheta acceptus sit in patria sua; in veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, cum clausum fuit caelum per annos tres et menses sex, dum fuit fames magna super totam terram, ad nullam tamen earum missus est Elias nisi ad Sareptam Sidonis, ad mulierem viduam, 4:[24, ] 25, 26;

[2] quia omnia quae Dominus locutus est ex Divino locutus est, ideo 7 sensum internum habent, et in eo sensu agitur de Ipso Domino, deque regno Ipsius et de Ecclesia; quod itaque in eo sensu 8 intellectum sit a Domino per illa quae locutus est de vidua in Sarepta Sidonis, patet si evolvuntur: Quod nullus propheta acceptus sit in patria sua significat quod Dominus ac Divinum Verum quod ab Ipso, minus recipiatur et ametur corde intra Ecclesiam quam extra illam; locutus 9 est ad Judaeos, apud quos tunc Ecclesia; quod Dominus ibi minus receptus fuerit quam a gentibus, quae extra Ecclesiam erant, notum est; similiter in Ecclesia hodie, quae ab Ipso Christiana vocatur; in hac quidem Dominus receptus est 10 doctrina, sed usque a paucis 11 agnitione cordis, et ab adhuc paucioribus ex affectione amoris; aliter a gentibus conversis extra Ecclesiam, hae Ipsum colunt et adorant ut suum unicum Deum, et dicunt ore atque cogitant corde, quod Ipsum pro Deo agnoscant quia apparuit in forma humana, n. 5256; contrarium est intra Ecclesiam; ibi, quia homo natus est, aegre agnoscitur pro Deo ex corde; hi Humanum Ipsius faciunt simile sui humani 12 , tametsi sciunt Patrem Ipsius Jehovam fuisse, et non hominem; ex his patet quid in sensu interno intellectum sit per ‘quod nullus propheta acceptus sit in patria’. ‘Propheta’ in eo sensu est Dominus quoad Divinum Verum, ita quoad doctrinam Ecclesiae; quod ‘propheta’ sit docens, et in sensu abstracto doctrina, et cum de Domino, quod sit Divinum Verum seu 13 Verbum, videatur supra n. 9188 fin.

[3] Multae viduae erant in diebus Eliae in Israele in sensu interno significat statum tunc agnitionis veri Divini ex Verbo in Ecclesia, ‘viduae’ enim sunt qui in bono absque vero, ut supra dictum est, ‘Elias’ est Dominus quoad Verbum, ‘dies Eliae’ sunt 14 status receptionis veri Divini ex Verbo tunc, et ‘Israel’ est Ecclesia 15 ; quod ‘Elias’ repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 247 fin. , 8029, quod ‘dies’ sint status, n. 93, 288, 3462, 3785, 4850, 6110, 8426, et quod ‘Israel’ sit Ecclesia, n. 4286, 6426, 6637, 8805.

[4] Cum clausum fuit caelum per annos tres et menses sex significat vastationem internae Ecclesiae plenariam, ‘caelum’ enim est internum Ecclesiae, ‘anni tres et menses sex’ sunt ad plenum; quod ‘caelum’ sit internum Ecclesiae, videatur n. 1733, 1850, 3355, 4535; hoc ‘clausum’ dicitur cum vastatum seu non amplius; quod ‘anni tres et menses sex’ sint ad plenum, constat ex significatione ‘dierum 1260’ in Apocalypsi 11:3, et 12:6, qui dies faciunt tres annos et sex menses, quod sint ad plenum seu usque ad finem; similiter a significatione ‘dierum trium et dimidii’, Apoc. 11:9, 10 [, 11]; tum a significatione ‘temporis et temporum et dimidii temporis’ in Apoc. 12:14;

et apud Danielem 12:7, quod sint ad plenum, seu usque ad finem.

[5] Dum fames magna super totam terram significat vastationem quoque externae Ecclesiae, nam ‘fames’ est defectus 16 et desolatio veri et boni, n. 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, 5360, 5376, 5415, 5576, 6110, 7102, et ‘terra’ est externa Ecclesia 17 , n. 1262, 1413, 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 3355, 4535, 5577, 8011, 8732.

Ad nullam tamen earum missus est Elias significat Dominum quoad Verbum, ita Verbum Domini, non ad alios, quia non alibi receptum, ‘Elias’ enim, ut supra dictum, est Dominus quoad Verbum.

[6] Nisi ad Sareptam Sidonis ad mulierem viduam significat quam ad illos qui in bono sunt et desiderant verum; ‘Sarepta Sidonis’ dicitur quia ‘Sidon’ significat cognitiones boni et veri, n. 1201; quod ‘mulier vidua’ sit qui in bono est et desiderat verum, patet inde, imprimis ex illis quae de ea memorantur in libro Regum Primo, ubi haec, Elias venit ad Sareptam Sidonis ad mulierem viduam, ut sustentaret illum 18 , dixit ad illam, ut sumeret sibi parum aquae ut biberet, dein ut sumeret sibi 19 frustum panis in manu; dixit quod ei sit tam parum farinae in cado, et tam parum olei in lenticula, ut modo sit sibi et filio placenta; dixit Elias, Fac mihi inde placentam parvam priore loco, et educ mihi, ac tibi et filio tuo fac posteriore loco: fecit illa ita; et cadus farinae non consumptus est, et lenticula olei non defecit, 17:9-15;

[7] oboedientia, et desiderium boni 20 ad verum 21 describitur per quod ex mandato dederit prophetae aquam, et dein 22 ex suo pauco priore loco fecerit illi placentam, et posteriore loco sibi et 23 filio suo; et quod inde locupletata sit bono veri, per quod 24 , cadus farinae non consumptus sit, et lenticula olei non defecerit; aqua enim in sensu interno est verum, n. 25 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, ‘farina’ est verum ex bono, n. 2177, ‘oleum’ est bonum amoris, n. 886, 4582, 4638, et ‘placenta’ ex illis est verum conjunctum suo bono 26 , n. 7978; ex his 27 liquet quod ‘vidua’ sit qui in bono et desiderat verum; bonum ac ejus desiderium ad verum describitur per charitatem erga prophetam, majorem quam erga se et filium; ‘propheta’ est doctrina veri, ut supra ostensum est.

[8] Ex his patet quale est Verbum, quod nempe intus in se recondat arcana caeli, quae non 28 apparent in littera, cum tamen in singulis quae Dominus Ipse locutus est cum fuit in mundo, et quae prius locutus est per prophetas, sint caelestia et Divina prorsus 29 elevata a sensu litterae; et hoc non solum 30 in singulis vocibus sed etiam in singulis syllabis vocum, immo in singulis apicibus cujusvis syllabae; sed quod ita sit, quis credit 31 ? et tamen res certa est 32 mihi prorsus testata et indubia facta, de qua, ex Divina Domini Misericordia, alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript places this after sensu.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. ut et

5. The Manuscript places this after bono.

6. The Manuscript inserts, at in interno seu spirituali sensu significat illos qui in vero sunt et disiderant bonum.

7. The Manuscript inserts haec, sicut omnia reliqua, .

8. de Ecclesia et de illis quae Ecclesiae sunt, quid in eo sensu ibi

9. The Manuscript inserts etiam.

10. The Manuscript inserts in.

11. The Manuscript inserts ex.

12. Humanum enim Domini sui humani simile faciunt

13. etiam

14. Elias, quia repraesentabat Dominum quoad Verbum per in diebus Eliae significatur

15. in Israele est in Ecclesia

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. externum Ecclesiae

18. The Manuscript deletes illum and inserts illam.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The Manuscript inserts ejus.

21. The Manuscript inserts hic.

22. jussu Eliae aquam sibi daret

23. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

24. ut

25. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

26. bonum inde conjunctum suo vero

27. Inde

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. modo

31. credet

32. The Manuscript inserts est per experientiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.