Bible

 

Leviticus 14:12

Studie

       

12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10128

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10128. ‘Et sanctificabis illud’: quod significet ad recipiendum Dominum, constat ex significatione ‘sanctificari’ quod sit receptio Domini; quod ‘sanctificari’ sit receptio Domini, est quia solus Dominus sanctus est, et inde quicquid procedit a Domino sanctum est; ideo quantum homo recipit bonum, et cum bono verum a Domino, quae sunt sancta, tantum recipit Dominum; nam sive dicas recipere bonum et verum a Domino, sive Dominum, idem est, bonum enim 1 et verum sunt Domini, quia ab Ipso, ita sunt Dominus in caelo et in Ecclesia. Quod Dominus solus sanctus sit et omne sanctum procedat ab Ipso, et inde quod recipere Ipsum sit sanctificari, videatur n. 9229, 9479, 9680, 9818, 9820, 9956, 9988, 10069. Quod ‘sanctificari’ sit receptio Domini, etiam patet 2 ex eo quod dicatur ‘propitiabis et sanctificabis’, per ‘propitiare’ enim seu expiare significatur purificatio a malis et inde 3 falsis, et simul implantatio veri et boni a Domino, n. 10127; implantatio veri et boni a Domino est receptio Ipsius, ita sanctificatio 4 ; similiter ac supra in hoc capite, Comedent illa in quibus expiatum, ad implendum manum eorum, ad sanctificandum illos, vers. 33; per ‘expiatum’ ibi significatur purificatum a malis et inde falsis, n. 9506, x10109, per ‘implere manum’ significatur implantare 5 bonum et verum et conjungere 6 illa, n. x10076, ita per ‘sanctificari’ significatur recipere illa a Domino, n. 10111.

Poznámky pod čarou:

1. nam bonum

2. constat etiam

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. inde per sanctificari significatur receptio illorum, seu quod idem, receptio Domini

5. implantare altered to ad implantandum

6. conjungere altered to ad conjungendum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10005

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10005. ‘Pallio ephodi’: quod significet medium illius regni, constat ex significatione ‘pallii’ quod sit Divinum Spirituale mediate procedens ex Divino Caelesti, ita medium regni spiritualis, de qua n. 9825; quod dicatur ‘pallium ephodi’, est quia pallium pertinebat ad ephodum, ‘distinguebatur etiam’ a tunica per cingulum; erant enim duo cingula, unum commune pro ephodo et simul pallio, alterum pro tunica solum, quod significabat quod illa regni spiritualis, quae repraesentabantur per tunicam, distincta essent ab illis quae repraesentabantur per pallium et simul per ephodum; cingulum 1 seu balteus significat vinculum commune, per quod in nexu tenentur interiora, n. 9828, et quoque per quod separatur unum ab altero, n. 2 9944.

[2] Cum his ita se habet: sunt tria quae ordine consequuntur seu succedunt; illa tria in caelis vocantur caeleste, spirituale, et naturale inde; caeleste est bonum amoris in Dominum, spirituale est bonum charitatis erga proximum, ac naturale inde est bonum fidei; caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, constituit intimum seu tertium caelum, spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, constituit medium seu secundum caelum, et naturale inde, quod est bonum fidei, constituit ultimum seu primum caelum; quoniam vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini, n. 9814, ex dictis patet quid tunica repraesentavit, et quid pallium, ac quid ephodum, quod nempe tunica repraesentaverit medium uniens regni spiritualis cum regno caelesti, quapropter etiam illa per cingulum distincta fuit a pallio et ephodo, quae repraesentabant regnum spirituale internum et externum; de tunica, videatur n. 9826, 9942, de pallio, n. 9825, et de ephodo, n. 3 9824.

[3] Idea hujus rei etiam haberi potest ex illis quae de tentorio conventus, per quod repraesentatum est caelum in quo Dominus, prius ostensa sunt; per intimum ejus, ubi arca testimonii, repraesentatum est intimum seu tertium caelum, per habitaculum, quod erat extra velum, repraesentatum est medium seu secundum caelum, et per atrium tertium seu ultimum caelum; ita quoque caeleste, spirituale, et naturale inde; medium autem uniens caeli intimi et 4 medii repraesentabatur per velum inter sanctum et sanctum sanctorum, simile quod 5 per tunicam super Aharone; de intimo tentorii, ubi arca, videatur n. 9485, de habitaculo, quod extra velum, n. 9594, 9632, de atrio, n. 9741, et de velo, quod sit medium uniens caeli intimi et medii, n. 9670, 9671. 6

[4] Adhuc melior idea de illis capi potest ex correspondentia hominis cum caelis, quod omnium quae apud hominem, correspondentia sit cum omnibus in caelis, videantur quae ad finem plurium capitum prius ostensa sunt; caput apud hominem correspondet intimo seu tertio caelo, ubi est caeleste bonum, pectus usque ad lumbos correspondet medio seu secundo caelo, ubi est spirituale bonum, ac pedes correspondent ultimo seu primo caelo, ubi est naturale bonum; collum autem ex correspondentia est medium uniens intimi caeli et medii, n. 9913, 9914; similiter ac velum in tentorio 7 ; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496. Ex his nunc constare potest cur tunica per cingulum distincta fuit a pallio et ephodo, et quoque cur pallium dicitur ‘pallium ephodi’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts enim.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ac coeli

5. The Manuscript inserts repraesentatum est.

6. The Manuscript inserts et quod similiter tunica quae Aharonis, Arcana Coelestia 9916 [? 9826 intended]

7. caput deletes hominem correspondet coelesti quod est intimi seu tertii coeli, pectus usque ad lumbos correspondet spirituali quod est medii seu secundi pectus usquenaturali quod est ultimi seu primi coeli, collum autem ex correspondentia est medium uniens intimi coeli cum medio; Arcana Coelestia 9913, 9914, similiter coeli, ac pedes ac velum in Tentorio, et similiter ac tunica quae Aharonis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.