Bible

 

Threni 5:4

Studie

       

4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 152

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

152. "Habens oculos suos tanquam flammam ignis." Quod significet Divinam Providentiam ex Divino Amore Ipsius, ac Divinam sapientiam et intelligentiam communicatam illis qui in amore et inde fide in Ipsum sunt.

Quod "oculi sicut flamma ignis", cum de Domino, sit Divina Ipsius Providentia ex Divino Ipsius Amore, videatur supra (n. 68): quod etiam sit Divina sapientia et intelligentia communicata illis qui in amore et inde fide in Ipsum sunt, est quia per "oculos" in Verbo, cum de hominibus, significatur intellectus veri, et intellectus Veri est intelligentia et sapientia; inde per "oculos", cum de Domino, significatur Divina sapientia et intelligentia procedens ab Ipso; et quod procedit ab Ipso, hoc communicatur angelis et hominibus qui in amore et inde fide in Ipsum sunt. Omnis etiam sapientia et intelligentia, quae est angelis et hominibus, non est eorum sed Domini apud illos; quod etiam notum est in ecclesia, scitur enim quod omne bonum quod est amoris, et omne verum quod est fidei, a Deo sit, et nihil ab homine; ac vera interius visa et agnita faciunt intelligentiam, et haec una cum bonis interius perceptis et inde visis faciunt sapientiam: inde nunc est, quod per "habere oculos tanquam flammam ignis", etiam significetur Divina sapientia et intelligentia Domini communicata illis qui in bonis amoris et inde fide in Ipsum sunt.

[2] Quod "oculi" significent intellectum, est quia omnis visus oculorum apud homines et angelos inde est. Quod omnis visus oculorum inde sit, apparet sicut paradoxon illis qui non sciunt causas rerum interiores, ex quibus effectus sistuntur in corpore: qui illas non sciunt non aliter credunt quam quod oculus videat ex se, auris audiat ex se, lingua gustet ex se, et corpus sentiat ex se; cum tamen interior vita hominis, quae est vita spiritus ejus, quae vita est vita intellectus et voluntatis ejus seu cogitationis et affectionis, sentit per organa corporis illa quae in mundo sunt, et sic percipit illa naturaliter. Totum corpus cum omnibus suis sensoriis est modo instrumentum suae animae seu sui spiritus; quae etiam est causa, quod, cum separatur spiritus hominis a corpore, corpus prorsus nihil sentiat, at spiritus postea sentiat aeque ac prius. (Quod spiritus hominis aeque videat, audiat, sentiat post solutionem a corpore, ut prius in corpore, videatur in opere De Caelo et Inferno 461-469; praeterea De Correspondentia Intellectus cum Visu Oculi, in Arcanis Caelestibus, n. 4403-4421, 4523-4534.) Apud bestias etiam interior earum vita, quae quoque anima earum vocatur, pariter per organa externa corporis earum sentit; sed cum differentia quod non rationaliter sicut homo, ita non ex intellectu et voluntate tali qualis est homini (videatur in opere De Caelo et Inferno 108; et De Ultimo Judicio 25).

[3] Inde nunc est quod per "oculum" in Verbo significetur intellectus veri, seu intelligentia et sapientia, ut constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Dic populo huic, Audite audiendo sed non intelligite, ac videte videndo et non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis" (6:9, 10; Johannes 12:40);

"oculos obtinere ne forte videat oculis suis", est obtenebrare intellectum ne intelligat.

[4] Apud eundem,

"Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas et capita vestra, videntes obtexit" (29:10);

"occlusit oculos, prophetas et capita, et videntes obtexit", est intellectum veri: "prophetae" etiam sunt qui docent vera, qui etiam vocantur "capita" quia caput significat intelligentiam; et quoque vocantur "videntes" ex revelatione Divini Veri apud illos.

[5] Apud eundem,

"Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt" (32:3);

"videntium oculi" pro illorum qui intelligunt vera.

Apud eundem,

"Qui occludit oculos suos ne videant malum:... regem in pulchritudine sua videbunt oculi tui" (33:16, 17);

"occludere oculos ne videant malum", est malum non admittere in cogitationem; "regem in pulchritudine sua videbunt oculi", est quod intellecturi verum in sua luce cum amoenitate, nam per "regem" ibi non intelligitur rex, sed verum (videatur supra, n. 31(a)).

[6] Apud Jeremiam,

"Audite haec, popule stulte, cui non cor; quibus oculi non vident, et quibus aures non audiunt" (5:21; Ezechiel 12:2).

In Threnis,

"Cecidit corona capitis nostri propter hoc factum est languidum cor nostrum, et propter hoc caligarunt oculi nostri" (Threni 5 [16,] 17);

"corona capitis" est sapientia (videatur supra, n. 126); "cor languidum" est voluntas boni non amplius; (quod "cor" sit voluntas et amor, videatur in opere De Caelo et Inferno 95); "oculi" sunt intellectus veri, qui "caligantes" dicuntur cum non amplius intelligitur verum.

[7] Apud Sachariam,

"Poena pastoris deserentis gregem; gladius super oculo dextro ejus, ... et oculus dexter caligando caligabit" (11:17);

"gladius super oculo dextro, et oculus dexter caligando caligabit", est quod periturum omne Verum in intellectu per falsum (quod "gladius" sit destructio veri per falsum, videatur supra, n. 131(b)).

[8] Apud eundem,

"Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos qui pugnabunt contra Hierosolymam;... oculi ejus contabescent in foraminibus suis" (14:12);

"populi qui pugnabunt contra Hierosolymam", sunt qui contra ecclesiam ("Hierosolyma" est ecclesia); "oculi" eorum quod "contabescent", est quod peritura intelligentia, pugnant enim ex falsis contra vera.

[9] Apud Sachariam,

"Percutiam omnem: equum stupore et omnem equum populorum caecitate" (12:4);

agitur ibi de vastatione ecclesiae; per "equum" significatur intellectuale; quare per quod "equus percuteretur stupore" et "caecitate", est quod intellectus.

(Quod "equus" significet intellectuale, videatur in opusculo De Equo Albo 1-5.)

[10] Apud Davidem,

"Exaudi Me Jehovah, Deus mi illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem" (Psalmuss 13:4 [B.A. 3]);

"illumina oculos" est intellectum.

Apud Mosen,

"Non accipies munus, quia munus occaecat oculos sapientum" (Deuteronomius 16:19);

"occaecare oculos sapientum" est ut non videant seu intelligant verum.

[11] Apud Matthaeum,

"Lucerna corporis est oculus; si oculus simplex, totum corpus lucidum; si oculus malus, totum corpus obtenebratum; si ergo lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae" (6:22, 23; Luca 11:34);

hic per "oculum" non intelligitur oculus sed intellectus, per "oculum simplicem" intellectus veri, per "oculum malum" intellectus falsi; "tenebrae" sunt falsa; "totum corpus" est totus Spiritus, nam is totus est qualis ejus voluntas et inde intellectus: si ei intellectus veri ex voluntate boni, est is angelus lucis; si autem ei intellectus falsi, est is spiritus tenebrarum: per illa verba describitur hominis reformatio per intellectum veri. Inde patet, quod qui scit quid "oculus" significat, scire possit arcanum illorum verborum. Quod homo reformetur per vera in intellectu, videatur supra (n. 112, 126).

[12] Apud Matthaeum,

"Si oculus dexter scandalizaverit te, erue eum et abjice abs te; nam bonum est luscus intrare in vitam, quam duos habens oculos mitti in gehennam ignis" (5:29, 18:9: Marcus 9:47);

per "oculum" nec hic intelligitur oculus sed intellectus cogitans; per "oculum dextrum scandalizantem" intellectus cogitans malum; "eruere et abjicere illum" est tale non admittere sed rejicere; "luscus" est intellectus non cogitans malum, sed modo verum; intellectus enim cogitare potest verum; si cogitat malum est ex voluntate mali: quod oculus "dexter" dicatur, est quia per illum significatur intellectus boni, et per "sinistrum" intellectus veri (videatur n. 4410, 6923).

[13] Apud Esaiam,

"Audient in die illo surdi verba Libri, et ex caligine et e tenebris oculi caecorum videbunt" (29:18);

apud eundem,

"Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum" (35:5 1 );

apud eundem,

"Dabo te... in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecorum, ad educendum e carcere vinctum, et e domo claustri sedentes in tenebris" (42 [6,] 7);

apud eundem,

"Educ populum caecum, cui oculi sunt, et surdos quibus aures" (43:8);

"aperire oculos caecorum" est instruere illos qui adhuc ignorant vera, et usque desiderant illa, ita gentes. Simile significatur per sanationes caecorum a Domino (Matthaeus 9:27-29; 20:29 ad fin. ; cap. 21:14; Marcus 8:23, 25; Luca 18:35 ad fin.; Johannes 9:1-21);

nam omnia miracula Domini involvebant talia quae sunt ecclesiae et caeli; inde erant illa Divina (videatur n. 7337, 8364, 9031).

[14] Quia "oculus" significabat intellectum, ideo inter statuta apud filios Israelis erat,

Quod caecus aut confusus oculo ex semine Aharonis non accederet ad offerendum sacrificium, nec intra velum intraret (Leviticus 21:17-23);

Quod caecum non offerendum esset in sacrificium (Leviticus 22:22; Malachias 1:8):

inde etiam inter maledictiones erat "Febris consumens oculos" (Leviticus 26:16).

Ex his nunc sciri potest quid per "oculos Filii 2 hominis qui tanquam flamma ignis", significatur; quod nempe Divina sapientia et intelligentia communicata illis qui in amore et inde fide in Dominum sunt:

[15] quod etiam significetur Divina Ipsius providentia, constat ex illis quae supra (n. 68) ostensa sunt. Quibus addendum est quod de Cherubis dicitur apud Ezechielem, et de quatuor Animalibus circa Thronum in Apocalypsi, per quae etiam Divina Domini providentia, et in specie custodia ne adeatur Dominus nisi per bonum, significatur: apud Ezechielem,

"Vidi, ecce quatuor rotae juxta cherubos;... tota caro eorum, et dorsa eorum, et manus eorum, et alae eorum, et rotae, erant plena oculis circumcirca" ( [9,] 12);

et in Apocalypsi,

"Circa thronum erant quatuor animalia plena oculis ante et retro unumquodvis habebat... alas circum et intus plenas oculis" (4:6, 8);

quatuor haec "animalia" etiam erant cherubi, nam similis paene est descriptio eorum quae est cheruborum apud Ezechielem. Illis tot "oculi" ascribuntur, quia Divina Domini providentia, quae per "cherubos" significatur, est omnia in caelis et in terris ex Divina sapientia regere; Dominus enim ex Divina providentia videt omnia, disponit omnia, et prospicit omnia. (Quod par "cherubos" significetur Divina providentia Domini, et in specie custodia ne Dominus adeatur nisi per bonum, videatur n. 9277, 9509, 3 9673.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7988

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7988. ‘Exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti’: quod significet quod illi qui in vero et bono, et usque illuc detenti, exempti sint, constat ex significatione ‘exire e terra Aegypti’ quod 1 sit eximi et liberari ab infestationibus; quod ‘exire’ sit eximi, patet; et quod ‘terra Aegypti’ sint infestationes, videatur n. 7278; et ex significatione ‘exercituum Jehovae’ quod sint vera et bona quae Ecclesiae spirituali, ita illi qui in vero et bono sunt, de qua n. 3448, 7236. Quod vera et bona sint ‘exercitus Jehovae’, constat apud Danielem,

Exivit cornu unum de exiguo hirci, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitus caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit 2 illa; immo usque ad, principem exercitus extulit se: et exercitus traditus est super jugi in praevaricationem, quia projecit veritatem in terram: tunc audivi unum sanctum loquentem, Quousque datur et sanctum et exercitus conculcationi? dixit ad me, Usque ad vesperam et mane, bis mille trecenta, tunc justificabitur sanctum, 8:9-14;

hic quod ‘exercitus’ sint vera et bona, manifeste patet; dicitur enim quod ‘dejecerit in terram de exercitu et de stellis’ ac postea quod ‘ 3 projecit veritatem in terram’ et quod ‘exercitus esset conculcationi usque ad vesperam et mane’, hoc est, ad Adventum Domini.

[2] Quia vera et bona sunt exercitus Jehovae, idcirco angeli vocantur ‘exercitus Ipsius’ in libro 1 Regum, Michah propheta dixit, Vidi Jehovam sedentem super throno Suo, ac universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, 22:19:

et apud Davidem,

Benedicite Jehovae, angeli Ipsius, potentes robore; benedicite Jehovae, omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius, Ps. 103:20, 21;

angeli vocantur ‘exercitus’ a veris et bonis in quibus sunt; nec solum angeli dicebantur exercitus Jehovae, sed etiam luminaria caeli, ut sol, luna, ac stellae, et hoc quia per ‘solem’ significabatur bonum amoris, per ‘lunam’ bonum fidei, et per ‘stellas’ cognitiones boni et veri: quod illa luminaria dicantur ‘exercitus’, patet in libro Geneseos, Absoluti sunt caeli et terra, et omnes exercitus illorum, 2:1,

ubi per ‘exercitus’ intelliguntur omnia luminaria caeli, at in sensu interno, in quo ibi agitur de nova creatione hominis, intelliguntur vera et bona:

[3] pariter apud Davidem,

Laudate Jehovam, omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum, omnes exercitus Ipsius; laudate Ipsum, sol et luna, laudate Ipsum, omnes stellae lucis, Ps. 148:2, 3;

quod ‘sol’ sit bonum amoris, et ‘luna’ bonum fidei, videatur n. 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696, 5377, 7083, et quod 4 ‘stellae’ sint cognitiones boni et veri, n. 1808, 2120, 2495, 2849, 4697.

[4] Quod ‘sol, luna, et stellae’ significent bona et vera, est quia Dominus in caelo est Sol caelestibus ac Luna spiritualibus, n. 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4300, 4321 fin. , 5097, 7078, 7083, 7171, 7173; et quia domicilia angelica lucent sicut stellae, secundum haec apud Danielem,

Tunc intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum et aeternitatem, 12:3.

[5] Quia angeli ex veris et bonis vocantur ‘exercitus Jehovae’ et quoque ‘sol, luna, et stellae’, et omne verum et bonum procedit a Domino, ideo Dominus in Verbo 5 appellatur Jehovah Zebaoth seu Exercituum, n. 3448; 5 appellatur etiam ex eo, 6 quia pugnat pro homine contra inferna. Ex his nunc constare potest quid in sensu interno intelligitur per ‘exercitus Jehovae’; quod filii Jacobi, qui exiverunt ex Aegypto, non fuerint, sed quod repraesentaverint, patet ex vita illorum in Aegypto, quod non cognoverint Jehovam, ne quidem nomen Ipsius, antequam hoc Moschi indicatum esset e rubo, Exod. 3:13-16;

tum quod fuerint aeque ac 7 Aegyptii adoratores vituli, ut concludi potest ex Exod. 32; 8 tum ex vita illorum in deserto, quod fuerint tales ut non potuerint introduci in terram Canaanem; ita nihil minus quam exercitus Jehovae.

Poznámky pod čarou:

1. sint

2. illos

3. projecerit

4. Swedenborg first wrote stellae sint vera then altered to cognitiones boni et veri but failed to restore stellae sint

5. vocatur

6. quod pugnet

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. et quod tales in deserto,

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.