Bible

 

Judicum 5:2

Studie

       

2 Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4241

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4241. ‘Agrum Edomi’: quod significet verum inde, nempe ex bono, constat ex significatione ‘agri Edomi’ quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum, cui conjuncta doctrinalia veri, seu vera, de qua n. 3302, 3322; vera inde seu quae ex bono, distincta sunt a veris ex quibus bonum; vera ex quibus bonum, sunt illa quae homo imbuit ante regenerationem, vera autem quae ex bono, sunt illa quae imbuit post regenerationem; post regenerationem enim ex bono procedunt vera, nam ex bono tunc percipit et novit quod vera sint; 1 de verum, ita verum boni, est quod significatur per ‘agrum Edomi’; similiter etiam in loco supra allato ex libro Judicum, Jehovah cum exivisti e 2 Seir, cum egressus es ex agro Edomi, 5:4.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. a, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.