Bible

 

Judicum 5:13

Studie

       

13 Salvatæ sunt reliquiæ populi, Dominus in fortibus dimicavit.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 209

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

209. "Quia nonnullam habes potentiam, et observasti meum verbum, et non negasti nomen meum." - Quod significet quod illis tantum potentiae a Domino sit contra mala et falsa, quantum vera ex Verbo faciunt vitae, et agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius, constat ex significatione "habere potentiam" quod sit potentia a Domino contra mala et falsa; et quia agitur de illis qui in fide ex charitate sunt, dicitur quod "nonnullam habeant potentiam" (de qua sequitur); ex significatione "observare meum verbum", quod sit vera ex Verbo facere vitae, observare enim vera seu praecepta non modo significat scire et appercipere illa, Sed etiam velle et facere, seu servare illa; et qui volunt et faciunt, illi vera quae sciunt et appercipiunt ex Verbo faciunt suae vitae (videatur etiam (supra), n. 15); et ex significatione "non negare nomen meum", quod sit agnoscere Divinum Domini in Humano Ipsius (de qua supra, n. 135).

[2] Sciendum est quod duo principalia ecclesiae sint, nempe agnoscere Divinum Domini in Humano Ipsius, ac vera ex Verbo facere suae vitae; nemo etiam in uno potest esse nisi simul in altero, nam omnia vera quae fiunt vitae sunt a Domino, et hoc apud illos qui agnoscunt Divinum in Humano Ipsius: Dominus enim influit apud omnes tam in caelis quam in terris ex Divino Humano suo, et non ex Divino separato, nec ex Humano separato; quapropter qui in cogitatione sua separant Divinum Domini ab Humano Ipsius, et spectant Patris Divinum non in illo sed juxta illud aut supra illud, ita separatum, illi non recipiunt aliquem influxum a Domino, ita nec e caelo; nam omnes qui in caelis sunt, agnoscunt Divinum Humanum Domini (de qua re etiam videatur in opere De Caelo et Inferno 2-6, 7-12, 52-67, 68-72, 78-86, seq., 212). Ex his patet quod omnia vera quae fiunt vitae sint a Domino apud illos qui agnoscunt Divinum in Humano Ipsius, hoc, est, Divinum Humanum. Vera fiunt vitae quando homo amat illa, ita quando vult illa et facit illa, nam qui amat is vult et facit; verbo fiunt vitae quando homo ex affectione vivit secundum illa. Quod illa vera a Domino sint, est quia Dominus influit in amorem apud hominem, et per illum in vera, et sic facit haec vitae.

[3] Nunc aliquid dicetur de potentia quae illis est a Domino contra mala et falsa. Omnis potentia quae est angelis et quoque quae est hominibus est a Domino; et quantum illi recipiunt Dominum tantum potentiae illis est. Qui credit quod ex proprio hominis potentia sit contra illa, multum fallitur; sunt enim mali spiritus, qui conjuncti sunt infernis, qui inferunt apud homines mala et inde falsa; et illi spiritus plures sunt, et quisque conjunctus pluribus infernis, in quorum unoquovis etiam multi sunt; illos ab homine avertere non potest quam solus Dominus, solus enim Dominus potestatem habet super inferna, et prorsus nullam homo ex se seu ex suo proprio; quantum itaque homo conjunctus est Domino per amorem, tantum potentiae ei est. Sunt bini amores qui regnant in caelis et qui faciunt caelos, nempe amor in Dominum et amor erga proximum; amor in Dominum vocatur amor caelestis, et amor erga proximum vocatur amor spiritualis: illis qui in amore caelesti sunt est multa potentia, at illis qui in amore spirituali sunt est nonnulla potentia; et quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de illis qui in amore erga proximum sunt seu in charitate et inde fide sunt, qui amor est amor spiritualis, ideo dicitur "Nonnullam habes potentiam."

[4] At sciendum est quod omnis potentia quae a Domino est angelis et hominibus, sit ex bono amoris; et quia bonum amoris non ex se agit sed per vera, ideo omnis potentia est bono amoris per vera, et apud spirituales ex bono charitatis per vera fidei: bonum enim induit sibi quale per vera; nam bonum absque veris non habet quale, et ubi non quale ibi non vis aut potentia; inde patet quod omnis potentia sit bono per vera, seu charitati per fidem, ac nulla charitati absque fide, nec ulla fidei absque charitate. Hoc quoque intelligitur per claves Petro datas, per "Petrum" enim ibi in sensu spirituali intelligitur verum ex bono quod ex Domino, ita fides ex charitate, et per "claves" ei datas potentia super mala et falsa. Haec dicta sunt ad Petrum cum ille agnovit Divinum Domini in Humano Ipsius, per quod etiam intelligitur quod illis Sit potentia qui agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius, et ab Ipso in bono charitatis et inde veris fidei sunt: quod illa tunc ad Petrum dicta sint, patet ab his apud Matthaeum,

Jesus dixit discipulis, "Vos quem Me dicitis esse? Respondens Simon Petrus, dixit, Tu es Christus Filius Dei viventis; tunc respondens Jesus dixit 1 ei, Beatus es Simon Bar Jona, quia caro et sanguis hoc non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis: sed et Ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo meam ecclesiam, et portae infernorum non praevalebunt ei; et tibi dabo claves regni caelorum" (16:15-19).

(Sed de Petro et ejus clavibus videantur quae dicta sunt supra, n. 9, et ostensa in opusculo De Ultimo Judicio 57: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 122; et quod omnis potentia sit vero ex bono quod a Domino, in opere De Caelo et Inferno 228-233, 539; et in Arcanis Caelestibus, n. 3091, 3387, 3563, 4592, 4933, 6344, 2 6423, 7518, 7673, 8281, 8304, 9133, 9327, 9410, 10019, 10182.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 402

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

402. Quod per ‘urbem aedificatam’ significetur omne doctrinale et haereticum inde, constat ex Verbo ubicumque nomen alicujus urbis occurrit; ibi nusquam significatur urbs sed doctrinale quoddam, aut haereticum; nam quid urbs, et quid aliquod nomen urbis, prorsus ignorant angeli; nusquam aliquam urbis ideam habent nec possunt habere, quia in spiritualibus et caelestibus ideis sunt, ut ostensum prius; sed modo percipiunt quid significant; ut per ‘civitatem sanctam’, quae etiam ‘sancta Hierosolyma’ appellatur, nihil aliud intelligitur quam regnum Domini in universali, seu in unoquovis in particulari in quo regnum Domini; per ‘civitatem seu montem Zionis’ similiter; per hunc caeleste fidei, per illam spirituale fidei:

[2] ipsumque caeleste et spirituale describitur quoque per civitates, palatia, domos, muros, fundamenta murorum, antemuralia, portas, vectes; et in medio, templum; ut apud Ezech. xlviii; in Apoc. 21:15 ad fin; vocatur Sancta Hierosolyma, ibid. vers. 2, 10, 10;

apud Jer. 31:38;

apud Davidem, ‘Civitas Dei, sanctum habitaculorum Altissimi’, Ps. 46:5 [KJV Ps. 46:4];

apud Ezech. vocatur ‘Civitas, Jehovah ibi, Ezech. 48:35; de qua apud Esaiam,

Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, ... incurvabunt se ad volas pedum tuorum, omnes reprobantes te, vocabuntque te Civitatem Jehovae, Zion Sancti 1 Israelis, 60:10, 14:

apud Zachariam,

[Vocabitur] Hierosolyma civitas veritatis; et mons 2 Zionis, mons sanctitatis, 8:3;

ubi ‘civitas veritatis seu Hierosolyma’ significat spiritualia fidei, et ‘mons sanctitatis seu Zionis’ caelestia fidei. Sicut caelestia et spiritualia fidei repraesentata sunt per civitatem, ita omnia doctrinalia significata sunt per ‘civitates, Jehudae et Israelis’, quae etiam dum nominantur, significant in specie aliquid doctrinale; sed quodnam, nemo scire potest nisi ex sensu interno.

[3] Sicut per ‘urbes’ significata sunt doctrinalia, etiam per ‘urbes’ significata sunt haeretica; et cum nominantur, etiam in specie aliquod haereticum significant; nunc solum quod ‘urbs’ in genere significet doctrinale vel haereticum, a sequentibus locis constare potest;

apud Esaiam,

[4] In die illo, erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labio Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, urbs Heres dicetur uni, 19:18;

ubi agitur de scientia spiritualium et caelestium tempore Adventus Domini:

apud eundem,

Tumultibus plena, urbs tumultuans, urbs exsultans, 22:1, 2;

ubi agitur de valle visionis seu phantasia:

apud Jeremiam,

Urbes meridiei clausae sunt, nec aperiens, 13:19;

ubi agitur de illis qui ‘in meridie’ seu in luce veritatis sunt, et eam exstinguunt:

apud eundem,

Cogitavit Jehovah perdere murum filiae Zionis, lugere facit promurale, ac murum, simul infirmati sunt; subsiderunt in terram portae ejus, perdidit et confregit vectes ejus, Thren. 2:8, 9;

ubi quisque videre potest quod per ‘murum, antemurale, portas et vectes’ non intelligantur alia quam doctrinalia: similiter apud Esaiam,

Cantabitur canticum hoc in terra Jehudae, Urbs valida nobis, salus ponet muros, et antemurale; aperite portas, ut ingrediatur gens justa, custodiens fidelitates, 26:1, 2:

apud eundem,

Exaltabo Te, confitebor Nomini Tuo, ... posuisti de urbe in acervum, urbem munitam in ruinam, palatium alienorum de urbe in saeculum non aedificetur; propterea honorabunt Te populus validus, urbs gentium formidabilium timebunt Te, 25:1-3;

ubi nec agitur de aliqua urbe: in prophetia Bileami, Erit Edomus hereditas, ... et dominabitur de Jacobo, et perdere faciet residuum de urbe, Num. 24:[18], 19; ubi quisque videre potest quod ‘urbs’ non significet urbem:

apud Esaiam,

Fracta est urbs inanitatis, clausa est omnis domus, ut non intret, clamor super vino in plateis, 24:10, 11;

ubi ‘urbs inanitatis’ pro inanitatibus doctrinae; ‘plateae’ hic et alibi significant quae sunt urbis, falsa aut vera:

apud Johannem,

Cum septimus angelus effudit phialam, ... disrupta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt, Apoc. 16:[17, ] 19;

quod ‘urbs magna’ sit haereticum et quod ‘urbes gentium’ similiter, cuivis constare potest; explicatur etiam quod urbs magna sit mulier quam vidit, Apoc. 17:18;

quod ‘mulier’ sit talis Ecclesia, prius ostensum est.

Poznámky pod čarou:

1. sancti in the First Latin Edition

2. The Hebrew = ‘mountain of the Lord of Hosts’, but ‘Zion’ occurs earlier in the verse.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.