Bible

 

Joshue 8:8

Studie

       

8 Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 879

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

879. Vers. 10, 11. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et perrexit emittere columbam de arca. Et reversa est ad illum columba ad tempus vesperae; et ecce folium olivae decerptum in ore illius; et cognovit Noah quod diminutae aquae de super terra. ‘Quod exspectaverit adhuc septem dies’ significat principium secundi status regenerationis; ‘septem dies’ significant sanctum, quia nunc de charitate: ‘et perrexit emittere columbam de arca’ significat statum recipiendi bona et vera fidei: ‘et reversa est ad illum columba ad tempus vesperae’ significat quod pauxillum apparere inciperent; ‘tempus vesperae’ est sicut in diluculo ante mane: ‘et ecce folium olivae decerptum in ore ejus’ significant aliquantulum veri fidei; ‘folium’ est verum; ‘oliva’ est bonum charitatis; ‘decerptum’ est quod verum fidei inde; ‘in ore ejus’ est quod ostensum: ‘et cognovit Noah quod diminutae aquae de super terra’ significant quod haec ita, quia falsitates non tantae, ut prius, quae impedirent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.