Bible

 

Joshue 24:14

Studie

       

14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo : et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4447

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4447. 'Locutus Hamor cum illis dicendo': quod significet bonum Ecclesiae apud antiquos, constat a repraesentatione Hamoris, quod 1 sit ab antiquis, de qua n. 4431, nempe bonum Ecclesiae ab illis, nam bonum Ecclesiae est ‘pater’, et verum inde, quod hic 2

Shechemus, est ‘filius’, inde etiam 3 per ‘patrem’ in Verbo' significatur bonum, et per ‘filium’ verum. Hic dicitur bonum Ecclesiae apud antiquos, non autem bonum Ecclesiae Antiquae, hoc ob causam quia per Ecclesiam apud antiquos 4 intelligitur Ecclesia derivata ab Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, et per Ecclesiam Antiquam intelligitur Ecclesia quae post diluvium; de binis illis Ecclesiis in praecedentibus aliquoties actum est, et ostensum quod Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, fuerit caelestis, sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, fuerit spiritualis; de differentia utriusque etiam saepe actum est:

[2] reliquiae Antiquissimae Ecclesiae quae caelestis, fuerunt adhuc in terra Canaane, et ibi cumprimis apud illos qui 5 Hittaei et Hivaei vocabantur: quod non alibi, erat quia Antiquissima Ecclesia, quae vocata est Homo seu Adam, n. 478, 479, in terra Canaane fuit, proinde ibi hortus Edenis, per quem ibi significata est intelligentia et sapientia hominum illius Ecclesiae, n. 100, 1588,

et per arbores ibi perceptio eorum, n. 103, 1163, 2722, 2972; et quia intelligentia et sapientia per hortum seu paradisum illum significata est, etiam ipsa Ecclesia per illum intelligitur, et quia Ecclesia, etiam caelum, et quia caelum, etiam in supremo sensu Dominus 6 ; inde est quod terra Canaan quoque significet in supremo sensu Dominum 7 , in sensu respectivo caelum, et quoque Ecclesiam, et in sensu singulari hominem Ecclesiae, n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3705; et quoque inde 8 est quod ‘terra’ simpliciter nominata in Verbo simile significet, n. 566, 662, 1066, 1067, 1413, 1607, 3355; et quod novum caelum et nova terra sit Ecclesia nova quoad internum et externum ejus, n. 1733, 1850, 2117,

2118. f. , 3355 f. Quod Antiquissima Ecclesia fuerit in terra Canaan, videatur n. 567; et quod inde oriunda sint repraesentativa locorum, et quod ideo Abram 9 jussus sit illuc ire, tum 10 quod terra illa data sit posteris illius ex Jacobo, ut nempe repraesentativa locorum retinerentur, secundum quae Verbum conscriberetur, n. 3686; quodque 11 inde omnia loca ibi, tum montes et fluvii, atque omnes termini circumcirca repraesentativi facti sint, n. 1585, 1866, 4240.

[3] Ex his patet quid per Ecclesiam apud antiquos hic intelligitur, quod nempe reliquiae ab Ecclesia Antiquissima: et 12 quia apud Hittaeos et Hivaeos illae fuerunt, ideo quoque Abraham, Jishak et Jacob, ‘cum uxoribus illorum’ sepulturae locum nacti sunt apud Hittaeos in terra eorum,

Gen. 23:1 ad fin. ; 49:29-32; 50:13;

et Josephus apud Hivaeos,

Jos. 24:32. Reliquias illius Ecclesiae repraesentabat Hamor pater Shechemi, quapropter per illum significatur bonum Ecclesiae apud antiquos, proinde origo veri interioris ex stirpe Divina, n. 4399. Quid discrimen sit inter Ecclesiam Antiquissimam quae fuit ante diluvium et inter Ecclesiam Antiquam quae erat post diluvium, videatur n. 597, 607, 608, 640, 641, 765, 784, 895, 920, 1114-1128, 1238, 1327, 2896, 2897.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts qui cum pater Schechemi vocatur.

2. quod hic est

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. ab antiquo

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts Ipse.

7. The Manuscript inserts Ipsum.

8. inde quoque

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. et

11. tum quod

12. quae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 640

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

640. Quod per ‘ligna gopher’ significentur concupiscentiae et per ‘mansiones’ binae partes ejus hominis, quae sunt voluntati et intellectus, nemo adhuc novit: nec quomodo illa significantur, scire quisquam potest, nisi prius dicatur quomodo se res habuit cum illa Ecclesia. Antiquissima Ecclesia, ut saepius dictum, ex amore novit quicquid esset fidei, seu quod idem est, ex voluntate boni habuit intellectum veri; sed posteri eorum ex hereditario quoque traxerunt, quod dominarentur apud eos cupiditates quae sunt voluntatis, quibus etiam immerserunt doctrinalia fidei, inde Nephilim facti: cum itaque Dominus praevidit, si homo in tali natura maneret, quod in aeternum periret, ideo provisum a Domino ut voluntarium separaretur ab intellectuali, et formaretur homo, non ut prius, per voluntatem boni, sed per intellectum veri donaretur ei charitas, quae quasi voluntas boni apparet. Haec nova Ecclesia, quae ‘Noahus’ vocatur, talis facta est, et sic fuit ex prorsus alia indole quam Ecclesia Antiquissima. Praeter hanc Ecclesiam etiam aliae fuerunt tunc temporis, ut illa quae Enosh dicta, de qua prius ad cap. 4:25, 26;

tum etiam, quarum non talis mentio et descriptio exstat: hic modo describitur Ecclesia Noah, quia alia et prorsus diversa indole fuit ab Antiquissima.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.