Bible

 

Joshue 23:10

Studie

       

10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1664

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1664. Quod ‘bella’ hic nihil aliud significent in sensu interno quam pugnas spirituales seu tentationes, prius in praemissis dictum; per bella in Verbo, imprimis apud Prophetas nec aliud significatur; bella humana non possunt esse quicquam in Verbi internis, nam talia non sunt spiritualia et caelestia quae unice sunt Verbi: quod per ‘bella’ in Verbo significentur pugnae cum diabolo, seu quod idem, cum inferno, constare potest ab his locis, praeter a multis alis;

apud Johannem, Sunt spiritus daemonum, facientes signa ad exeundum ad reges terrae et orbis terrarum totius, ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis, Apoc. 16:14;

ubi quisque videre potest quod non bellum aliud die magno Dei Omnipotentis significetur:

[2] apud eundem,

Bestia, quae ascendit ex abysso, faciet bellum, Apoc. 11:7;

ubi ‘abyssus’ est infernum:

apud eundem,

Iratus draco contra mulierem, et abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi, Apoc. 12:17;

Datum ei est facere bellum cum sanctis, Apoc. 13:7;

quae ‘bella’ omnia sunt pugnae quales tentationum. ‘Bella regum meridiei et septentrionis’, et cetera apud Dan. viii et xi, tum quae de Michaele, Dan. 10:13, 21; 12:1; Apoc. 12:7, nec alia sunt:

[3] quod bella non aliud significent, ex ceteris Prophetis quoque constat, ut apud Ezechielem,

Non ascendistis in rupturas, et sepivistis sepem pro domo Israelis, ad standum in bello in die Jehovae, 13:5;

ubi de prophetis:

apud Esaiam,

Contundent gladios in ligones, et hastas suas in falces, non tollet gens contra gentem gladium, et non discent amplius bellum, 2:4;

ubi manifeste quod alia bella non significentur, consequenter quod per instrumenta belli, ut per ‘gladios, hastas, clypeos’ et plura, nihil aliud in Verbo quam quae sunt talium bellorum:

[4] apud eundem,

Obviam sitienti afferte aquas, habitatores terrae Tema, cum pane ejus praevenite vagantem, nam coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso, et coram arcu extento, et coram gravitate belli, 21:14, 15:

apud Jeremiam,

Ad filiam Zionis venient pastores, et greges eorum, figent ad illam tentoria circumcirca, depascent quisque spatium suum; sacrate contra illam bellum, surgite et ascendamus in meridie, 6:3-5;

ubi non aliud bellum, quia contra ‘filiam Zionis’, hoc est, Ecclesiam:

[5] apud eundem,

Quomodo non relicta est urbs laudis, urbs gaudii mei, ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri belli exscindentur in die illo, 49:25, 26;

‘urbs laudis et gaudii’ pro illis quae Ecclesiae: ‘viri belli’ pro illis qui pugnant:

[6] apud Hoscheam,

Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili humi, et arcum, et gladium, et bellum frangam de terra, et cubare faciam illos confidenter, 2:18;

ubi similiter sicut ‘bellum’ pro pugnis, ‘arma belli varia’ pro illis quae sunt pugnae spiritualis, quae ‘franguntur’ cum homo cupiditatibus et falsitatibus cessantibus in tranquillitatem pacis venit:

[7] apud Davidem,

Videte opera Jehovae, Qui ponit solitudines in terra, cessare faciens bella usque ad extremitatem terrae, arcum frangit, et amputat hastam, currus comburit igne, Ps. 44:9, 10 [KJV Ps. 44:8, 9];

similiter:

apud eundem,

Est in Shalem habitaculum Dei, et habitatio Ipsius in Zione; ibi fregit jacula ignita arcus, scutum, et gladium, et bellum, Ps. 76:3, 4 [KJV Ps. 76:2, 3].

Quia ‘sacerdotes’ repraesentabant Dominum, Qui solus pugnat pro homine, ‘munus illorum appellatur militia’, Num. 4:23, 35, 39, 43, 47.

[8] Quod solus Jehovah, hoc est, Dominus pugnet et vincat diabolum apud hominem cum in pugnis tentationum est, tametsi non ita apparet homini, veritas constans est; nam ne quidem minimum a malis spiritibus inferri potest homini quod non ex permissione, et ne hilum averti per angelos nisi ex Domino; sic ut Dominus solus sit Qui sustinet omnem pugnam et vincit, quod etiam passim repraesentatum est per bella quae filii Israelis gesserunt contra gentes; quod solus, dictum quoque, apud Mosen,

Jehovah Deus vester ambulans ante vos, Ipse pugnabit vobis, Deut. 1:30:

apud eundem,

Jehovah Deus vester, ambulans vobiscum, ad pugnandum vobis cum hostibus vestris ad salvandum vos, Deut. 20:4;

tum apud Josuam, ut 23:3, 5.

[9] Bella enim ibi quae fiebant contra incolas idololatras terrae Canaanis, omnia repraesentabant pugnas Domini cum inferno, tum inde Ecclesiae Ipsius, et hominum Ecclesiae; secundum haec quoque apud Esaiam,

Quemadmodum rugit leo, et juvenis leo, super rapina sua, cum accurrit contra illum plenitudo pastorum, a voce quorum non consternatur, et a tumultu eorum non affligitur; ita descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis, et super colle ejus, 31:4;

[10] quare etiam Jehovah seu Dominus ‘Vir belli’ dictus, ut apud Mosen,

Jehovah Vir belli, Jehovah nomen Ipsius, Exod. 15:3:

apud Esaiam,

Jehovah sicut Heros exibit, sicut Vir bellorum suscitabit zelum, vociferabitur, etiam clamabit, super hostes Suos praevalebit, 42:13;

inde quoque est, quod multa quae sunt belli, tribuantur Domino, ut hic ‘vociferari et clamare’:

[11] etiam spiritus et angeli ut viri belli apparent cum fit repraesentatio, ut apud Josuam, Josua sustulit oculos suos, et vidit, et ecce vir stans e regione illius, et gladius illius evaginatus in manu illius, ... dixit ad Josuam, Ego Princeps exercitus Jehovae, et cecidit Josua super facies suas ad terram, 5:13, 14;

haec ita visa quia repraesentativa; quare etiam in Jacobi posteri bella sua vocabant Bella Jehovae:

[12] similiter in Antiquis Ecclesiis, apud quos Libri, qui quoque appellati Bella Jehovae, ut constat apud Mosen,

Dicitur in libro Bellorum Jehovae, Num. 21:14, 15;

quae nec dissimiliter scripta ac sunt bella de quibus in hoc capite, sed significata bella Ecclesiae: talis mos scribendi fuit illis temporibus familiaris, nam tunc interiores homines fuerunt, et sublimiora cogitabant.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.