Bible

 

Joshue 23

Studie

   

1 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis,

2 vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos : Ego senui, et progressioris ætatis sum :

3 vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit :

4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes :

5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.

6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi : et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram :

7 ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos :

8 sed adhæreatis Domino Deo vestro : quod fecistis usque in diem hanc.

9 Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.

10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.

11 Hoc tantum diligentissime præcavete : ut diligatis Dominum Deum vestrum.

12 Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare :

13 jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.

14 En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum.

15 Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt : sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,

16 eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis eos : cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9905

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9905. ‘Et dabis ad pectorale judicii Urim et Thumim’: quod significet exsplendescentiam Divini Veri a Domino in ultimis, constat ex significatione ‘pectoralis judicii’ quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini, de qua n. 9857, et ex significatione ‘Urim et Thumim’ quod 1 sit lux et exsplendescentia inde; quod ‘Urim et Thumim’ sint lux et exsplendescentia, est quia per lapides in pectorali exsplendescebat lux caeli cum varietate secundum responsa quae per illos dabantur, ideo quoque erant diversi colores; Divinum enim Verum procedens a Divino Bono Domini apparet coram angelis ut lux, inde est omnis lux caeli; colores inde, 2 qui sunt modificationes illius lucis apud angelos, sunt variegationes intelligentiae et sapientiae apud illos, nam omnis sapientia et intelligentia a Divino illo Vero seu luce est; inde constare potest quod per varii coloris exsplendescentias ex luce illa sistantur Divina Vera quae responsa, in caelis; similiter per Urim et Thumim, cum Divinum interrogabatur. Sed sciendum quod cum exsplendescentia appareret, tunc simul viva voce dicebatur responsum rei quae interrogabatur; quod factum per angelos, quibus per exsplendescentiam talem id a Domino revelabatur, nam ut dictum, Divina Vera quae responsa, in caelis ita apparent.

[2] Quod lux caeli sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3 3223, 3337, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415, 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407, 9570, 9571 fin. Et quod colores in caelis appareant, et quod illi sint modificationes illius lucis apud angelos, ita variegationes intelligentiae et sapientiae apud illos, n. 3993, 4530, 4677, 4742, 4922, 9466, 9467, 9865.

[3] Quod ita sit, etiam constat ex significatione ‘Urim et Thumim’, ‘Urim’ enim significat ignem lucentem, et ‘Thumim’ exsplendescentiam inde; ignis lucens est Divinum Verum ex Divino Bono Divini Amoris Domini, et exsplendescentia est id Verum in ultimis, ita in effectu; 4 at sciendum quod Thumim in lingua Hebraea sit integritas, sed in lingua angelica 5 exsplendescentia; dicitur in lingua angelica, quia angeli inter se loquuntur ex ipsa essentia rei percepta intus in se, ita secundum quale ejus, sermo inde effluit in sonorum conforme, audibile solum angelis; exsplendescentia Divini Veri est sonorum Thumim; inde nunc est ejus denominatio; simile percipitur ab angelis, quando thum in lingua Hebraea legitur, per quod significatur integrum seu integritas; inde est quod per integrum in Verbi sensu interno 6 significetur Divinum Verum in effectu, quod est vita secundum Divina praecepta, ut constare potest ex pluribus locis in Verbo, ut apud Joschuam 24:14;

in libro Judicum 9:16, 19;

apud Davidem Ps. 25:21; Ps 37:37; Ps. 84:12 [KJV 11); Ps. de Coelo et Inferno 2; Ps. 119:1.

[4] Inde quoque est quod Urim et Thumim dicantur judicium filiorum Israelis, tum pectorale judicii, ut et judicium Urim, nam ‘judicium’ significat Divinum Verum doctrina et vita, videatur supra n. 9857. Ex his nunc constare potest quod pectorale per Urim et Thumim, hoc est, per lucis caeli exsplendescentiam revelaverit Divina Vera in sphaera naturali, ita in ultimis; similis exsplendescentia 7 etiam sistitur intus apud illos qui in veris ex bono sunt, quae dictat et quasi responsa dat, 8 cum ex affectione cordis 9 verum inquiritur, et id amatur sicut bonum; quod talis exsplendescentia sit per quam Divinum Verum e caelo revelatur in naturali homine apud illos qui illustrantur ex Verbo: non percipitur in mundo, ex causa quia ignoratur quod lux aliqua e caelo intellectuale hominis illustret; sed quod ita sit, datum est percipere et quoque videre.

[5] Sciendum porro quod exsplendescentia illa appareat in ultimis quoniam omnia quae lucis a Divino sunt descendunt usque ad fine ultimos; et quia illuc descendunt, etiam ibi et inde elucent; inde nunc est quod pectorale super 10 ephodum et super ejus cingulum positum esset; nam ephodum repraesentabat Divinum Verum in ultimis, n. 9824, et cingulum ejus repraesentabat commune vinculum ut omnia tenerentur in nexu, n. 9828, 9837; ideo dicitur, Et alligabunt pectorale ex annulis suis ad annulos ephodi, ad esse super cingulo ephodi, nec recedet pectorale a super ephodo, vers. 28hujus capitis. Quod nomina filiorum Israelis etiam insculpta fuissent, erat causa quia duodecim tribus quoque repraesentabant omnia Divini Boni et Veri in caelis, proinde caelum cum omnibus ibi societatibus, et quod varia secundum ordinem in quo nominantur in Verbo, videantur n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 4603, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7973, 7996, 7997.

Poznámky pod čarou:

1. sint

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts sit.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. in ultimis est

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. Ephodo et cingulo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3094

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3094. ‘Et dixit, Etiam camelis tuis hauriam usque dum absolverint bibere’: quod significet reciprocum quoad illustrationem omnium scientificorum in naturali homine, constat a significatione ‘camelorum’ quod sint scientifica communia in naturali homine, de qua n. 3048, 3071; et ex significatione ‘haurire’ nempe aquam, quod sit instruere et quoque illustrare, de qua n. 3058, 3071; quod reciprocum sit, patet quia illa dixit quod faceret, et quoque fecit, nempe ‘hausit aquam camelis’. illustratio, de qua hic agitur, est a parte veri, tametsi a bono per verum: cum illustratione scientificorum in naturali homine ita se habet, quod omnis illustratio sit ex bono, nam bonum quod est amoris est comparative sicut solis flamma, ex qua calor et lux, verum autem est sicut objectum, 1 per quod flamma pellucet, inde a luce illustratio;

[2] sed qualis lux inde, talis illustratio: non aliud est quod recipit bonum quam verum 2 , at quale verum 2 , talis est receptio, et talis inde illustratio: quando itaque per verum illustratio, tunc apparet illustratio a vero sicut ejus foret, tametsi est boni, quod ita trans verum lucet: illustratio etiam boni per verum penetrat ulterius, et afficit penitius, ac producit affectionem veri inferiorem, de qua mox. Lux caeli est ex Divino Bono Domini per Divinum Verum Ipsius; et quia per Divinum Verum in Humano Ipsius, penetrat non modo ad caelestes sed etiam ad spirituales, ac illustrat omnes qui in caelo, sapientia et intelligentia; quae quia inde, ideo de Divino Bono et de Divino Vero in Humano Domini, tantum in sensu interno Verbi agitur; 3 hic loci de prima 4 veri a bono ac boni per verum illustratione.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has pellucidum, flamma per hoc illustrat, at

2. The Manuscript inserts est.

3. The Manuscript has luci

4. The Manuscript has boni per verum et veri a bono

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.