Bible

 

Joshue 22:4

Studie

       

4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est : revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8623

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8623. ‘Et aedificavit Moscheh altare’: quod significet in sanctum cultus et memoriae, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit praecipuum repraesentativum Domini, de qua n. 2777, 2811, 4489, et inde sanctum cultus, n. 4541; quod etiam sit in memoriam, est quia antiquis temporibus struebantur acervi in testem et memoriam rei quae firma staret et cujus recordaturi, ac postea etiam altaria, n. 4192; hic in memoriam rei, quod, quia manus 1 Amaleki contra thronum Jah, bellum Jehovae in illum a generatione in generationem; quod altaria etiam struerentur in testem et memoriam, constat ab altari quod Rubenitae, Gadditae, et dimidia tribus Menaschis ad Jordanem aedificabant, de quo dicebant ad filios Israelis, 2 qui ideo bellum illis inferre volebant, quod aedificaverint id ut testis esset 3 quod culturi sint Jehovam, non per holocausta et sacrificia super illo, sed super altari quod ante habitaculum; idcirco vocabant altare illud, Testis inter nos et inter vos, quod Jehovah Deus, Jos. 22:10-34.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. The Manuscript inserts inter illos.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.